Bor.
Unde tu jam nobis Scintilla jucundissime?
Scin.
Lutetia.
Bor.
Qua tandem Lutetia?
Scin.
Qua tandem quaeris? quasi sint multae.
Bor.
Etiamsi sit unica, ea quaenam sit ignoro, aut ubi sita.
Scin.
Lutetia Parisiorum.
Bor.
Parisios nominari audieram, et quidem saepe, Lutetiam nunquam: est ergo
Lutetia, quos nos Parisios dicimus? Ea igitur est causa cur tu tamdiu nullus
es visus Valentiae, et potissimum in sphaeristerio nobilitatis.
Scin.
Alia ego vidi sphaeristeria Lutetiae, alia gymnasia, alios ludos, longe istis
vestris utiliores ac praestantiores.
Bor.
Ecquos, quaeso?
Scin.
Triginta gymnasia plus minus in Academia illa, omni eruditionis scientiae, et
sapientiae genere referta; doctos Praeceptores, juventutem studiosissimam,
et optime moratam.
Bor.
Vulgus scilicet hominum.
[ 386 ]
Scin.
Quid tandem vocas vulgus?
Bor.
Faecem plebis, filios sutorum, textorum, tonsorum, fullonum, et ejusmodi
artificum atque operariorum.
Scin.
Vos hic, ut video, ex vestra hac Civitate metimini orbem universum, et eosdem
tota Europa existimatis esse mores, quos hic: dico juventutem illic esse
frequentissimam Principum, Procerum, Nobilium, et hominum locupletissimorum,
non ex Gallia modo, sed ex Germania, Italia, Britannia, Hispania, Belgica,
admirabiliter addictam studiis litterarum, parentem Institutorum praeceptis
et jussis: quorum mores non simplici tantum admonitu formentur, sed acri
reprehensione, quum est opus etiam castigatione, plagis, verberibus; quae
omnia et accipiuntur et perferuntur animis moderatissimis, et vultu modestissimo.
Cab.
Audivi saepenumero ejusmodi narrari mihi quum agerem in Gallia Legatus
Fernandi Regis. Sed omitte quaeso nunc ista, aut differ aliud in tempus.
Vides nos esse in ludo Miraculi, cui est proximus Carrosorum: hoc age, de
pila sit jam sermo oblectandi nostri gratia.
Scin.
Amabo ne assideamus, sed deambulantes colloquamur, quae fuerit collibitum:
qua ibimus? hacne per D. Stephani, an illac ad portam Regalem, et visemus in
Regia Ferdinandum Ducem Calabriae?
Cab.
Non, ne forte optimi Principis interpellemus studia sapientiae.
Bor.
Praestabit mulas arcessere, ut vehentes loquamur.
Cab.
Ne amittamus quaeso usum pedum et crurum; tempus est sudum ac serenum, et
aura frigidiuscula: satius erit pedestres quam equestres incedere.
Bor.
Eamus hac igitur per Divi Joannis Hospitalis ad vicum marinum.
Cab.
Spectabimus obiter decoras formas.
Bor.
Apage pedestres, erit dedecori.
Scin.
Majori est mea sententia dedecori, viros pendere de judicio puellarum rudium
atque ineptarum.
Cab.
Visne, ut recta eamus per plateam ficus, et Divae Teclae?
Scin.
Non, sed per vicum tabernae gallinacei: nam in eo vico
[ 387 ]
cupio
videre aedes, in quibus natus est Vives meus: sunt enim, ut accepi,
descendentibus ad sinistram postremae in vico, et invisam eadem opera
sorores ejus.
Bor.
Omitte nunc quaeso, muliebres visitationes; si mulierem vis alloqui, eamus
potius ad Angelam Zabatam, cum qua erunt confabulationes litteratae.
Cab.
Utinam, si id cupitis, adesset Marchiona Zeneti.
Scin.
Si vera sunt quae de illa quum essem in Gallia audivi, majus est id
argumentum, quam ut de illo tractari leviter, et ab aliud agentibus vel
possit, vel debeat.
Bor.
Ascendamus ad Divi Martini, an descendemus per vicum Vallesii, ad plateam Villae-rasae?
Cab.
Hac, inde ad sphaeristerium Barzii, seu mavis Masconorum.
Bor.
In Gallia habetisne ad hunc modum ludos in publico?
Scin.
De aliis Galliae urbibus non possum tibi respondere; Lutetiae scio nullum
esse: sed in privato multa, velut in suburbiis Divi Jacobi, Divi Marcelli,
Divi Germani.
Cab.
Et in ipsa Civitate famosissimum, quod vocant Bracchae.
Bor.
Luditur eadem illic ratione qua hic?
Scin.
Eadem prorsum, nisi quod Magister ludi praebet illic calceos, et pileos lusorios.
Bor.
Cujusmodi sunt?
Scin.
Calcei sunt coactilitii.
Bor.
Non essent hic utiles.
Cab.
Videlicet in via lapidosa; in Francia vero et Belgica luditur super
pavimentum lateribus constratum, planum, et aequale.
Scin.
Pilei sunt aestate leviores, in hyeme autem crassi, profundi, cum offendice
sub mento, ne in agitatione vel elabantur ex capite, vel decidant in oculos.
Bor.
Offendimento hic non utimur nisi cum est ventus vehementior: sed quales
habent pilas?
Scin.
Nullos fere folles, ut hic; sed sphaerulas minores vestratibus, et multo
duriores, ex corio albo: tomentum est, non ut in vestris lanugo e pannis
tonsa, sed pili fere canini: eamque ob causam raro luditur palma.
[ 388 ]
Bor.
Quomodo ergo percutiunt pilam? pugno, ut folles?
Scin.
Ne sic quidem, sed reticulo.
Bor.
Confecto ex filo?
Scin.
Ex fidibus crassiusculis, quales fere sunt sextae in testudine; habent funem
tensum, et reliqua ut hic in ludis domesticis: sub funem misisse globulum,
vitium est, seu peccatum: signa sunt bina, seu mavis metas; numeri quaterni,
quindecim, triginta, quadraginta quinque seu antegressio, aequalitas
numerorum: victoria, quae est duplex, ut quum dicitur vicimus signum, et
vicimus ludum. Pila autem vel ex volatu remittitur, vel ex primo resultu: ex
secundo enim ictus est invalidus, et ibi fit signum ubi pila est percussa.
Bor.
Non sunt aliae lusiones, quam sphaerae?
Scin.
In Civitate, quot hic, aut plures: sed inter scholasticos nulla alia permissu
Magistrorum exercetur, sed interdum clam luditur foliis et aciebus: pueruli
talis, nequiores taxillis. Nos Institutorem habebamus Anneum, qui obsceno
die lusum foliorum concedebat; sed de illo, et in universum de lusione omni
tulerat sex leges, quas descriptas in tabella appenderat in cubiculo.
Bor.
Ne graveris, rogo te, et eas nobis referre, quemadmodum alia fecisti.
Scin.
Pergamus deambulare; nam incredibili teneor desiderio patriae aspiciendae
tamdiu a me non visae.
Bor.
Conscendamus mulas ut ambulemus commodius, tum etiam honestius.
Scin.
Honestatem hanc non emerim crepitu digitorum.
Bor.
Ac ne ego quidem ut verum fatear, manum ob eam moverim; sed nescio quo pacto
magis id videtur decere nostras personas.
Cab.
Isthuc quidem recte, sed sumus tres, et in augustis viis aut hominum
frequentia disjungeremur, unde necesse esset vel interrumpi sermonem, vel
multa semper a nostrum aliquo non exaudiri, neque intelligi.
Bor.
Esto sane ita, pergamus pedestre; ingredere per angiportum hunc ad plateam
Pegnarogiorum.
Scin.
Optime, inde per fabros claviles ad vicum dulciarium,
[ 389 ]
tum ad
forum fructuarium.
Bor.
Quin potius olitorium?
Scin.
Utrumque est: qui libentius oleribus vescuntur, vocent olitorium: qui
fructibus, fructuarium. Quae amplitudo fori? Quae descriptio vendentium et
rerum venum expositarum? Qui odor ex fructibus? Quanta varietas, mundities,
nitor? Non possunt horti excogitari huic foro pares; quae autem Aedilis
nostri et ejus ministrorum solertia et diligentia, ne quis emptor fraude a
venditore capiatur? Estne ille, qui mula vehitur, Honoratus Joannius?
Cab.
Non, ut arbitror, nam unus ex meis pueris, qui eum modo convenit, reliquit
illum abdentem se in bibliothecam suam, qui si sciret nos una esse, non
deesset haud dubie nostro sermoni, et nostris ludis seria sua posthaberet.
Bor.
Profer tandem leges.
Scin.
Extricemus nos ab hac turba per plateam Divae Virginis Redemptoriae
ad vicum fumalis, et Divi Augustini, ubi minor est frequentia.
Cab.
Ne discedamus tam procul ab urbis corpore; ascendamus potius per vicum
crumenarium ad clivum, inde ad vicum militarem, et aedes familiae vestrae,
Scintilla, cujus parietes lugere adhuc videntur mihi heroem illum Comitem Olivanum.
Bor.
Immo luctu deposito, talem juvenem in tanti senis locum successisse serio triumphant.
Scin.
O quam juvat intueri curiam, et quadruplex forum Praefecti urbis (quod jam
fere familiae vestrae Cabanilliae hereditarium videtur) civile, criminale,
et tercentum solidorum! Quae aedificia? Quae facies urbis?
Bor.
Nusquam potes rectius leges ferre quam in foro, et curia; ede tandem: nam de
laudibus, seu de admiratione potius nostrae Civitatis, alias erit dicendi
locus aptior.
Scin.
Prima lex, 'quando ludendum'
. Homo propter res serias est conditus, non propter
nugas et lusus; lusus autem reperti ad reficiendum animum lassum a seriis;
tunc igitur ludendum, quum animus aut corpus erit defatigatum, nec aliter
sumendum, quam somnus, cibus, potus, et alia, quae
[ 390 ]
vires
renovant ac reficiunt: alioqui in vitio est quemadmodum alia quae non suo
fiunt tempore. Secunda lex, 'Cum quibus ludendum'. Quemadmodum facturus
iter, aut iturus ad convivium, diligenter dispicis qui sint homines futuri
sodales, aut comites: sic in ludo animadvertendum cum quibus ludes, ut sint
homines tibi noti; nam in ignotis magnum est periculum, et verum proverbium
Plauti: Lupus est homini homo, qui qualis sit non novit: sint etiam belli,
festivi, comes, cum quibus periculum non sit ne rixeris, aut pugnes, aut
aliquid vel facias, vel dicas turpiter, atque indecore; ne sint blasphemi in
Deum, aut dejeratores; non in dictis spurci, ne quid ex contagione
affricetur tuis moribus pravum aut flagitiosum: denique sint ii, qui non
aliam ad ludum mentem adferant quam tu, nempe ut a labore conquiescat et
levetur animus. Tertia lex, 'Quo ludo'. Primum noto; nam in ignoratione non
potest subesse delectatio, nec ludentis, nec collusorum, nec spectatorum:
deinde quod simul animum reficiat, et corpus exerceat, siquidem tempus ac
valetudo patitur: sin secus, ludus sit in quo non omnia possit mera sors,
insit etiam peritia quae possit casum corrigere. Quarta lex, 'Qua
sponsione'. Nec ulla sponsione, quod est fatuum, et
celerrime exatiat; nec ita magna, quae in ipsa lusione inquietet animum, et
si vincaris, mordeat ac discruciet, non est is lusus, sed carnificina.
Quinta lex, 'Quemadmodum'. Ut antequam ad ludendum assideas, reputes te ad
refocillandum animum venire, in cujus aleam conjicias pauculos numos, hoc
est, emas illis refectionem defatigationis; cogita esse sortem hoc est
variam, incertam, instabilem, communem; nullam idcirco tibi fieri injuriam;
si perdas, ut id feras aequo animo, ne contrahas vultum, et suffundas eum
tristitia; ne prorumpas in convicia, et maledicta, aut adversus collusorem,
aut quempiam ex spectatoribus: si lucrifacias, ne sis in collusorem
insolenter dicax. Prorsum toto ludo sis comis, hilaris, facetus, jocosus,
citra scurrilitatem et petulantiam, ne des significationem ullam fraudis,
sordium, aut avaritiae; in
[ 391 ]
contentione ne sis pertinax, minime
omnium jurator, memor rem illam totam (etiamsi meliorem causam habeas) non
esse tanti, ut nomen Domini adferas in testimonium. Spectatores memineris
esse velut judices ludi, si quid illi pronuntiarint cedito nullam edens
notam improbationis: hoc modo et lusus sit delectatio, et probi adolescentis
grata est educatio ingenua. Sexta lex, 'Quamdiu ludendum'. Quoad sentias
animum renovatum jam et reparatum ad laborem, et vocet hora ac negotium serium. Qui secus faxit, improbe
factum videri:
velitis Quirites, jubeatis.
Bor. et Cab.
Sicuti rogavit.