Mor.
Quid agit tua celsitudo, Philippe?
Phil.
Lego, et edisco, ut ipse intueris.
Mor.
Intueor sane et cum dolore, defatigas te, et maceras generosissimum istud corpusculum.
Phil.
Quid ergo agerem?
Mor.
Quod alii Proceres, Principes, viri nobiles, et opulenti, equitare,
confabulari cum puellis Augustae matris tuae, saltare, discere artem
tractandi arma, lusitare foliis aut pila, salire, currere: haec vides esse
studia nobilitatis jucundissima. Quod si tantis oblectationibus fruuntur,
qui vix digni sunt,
[ 372 ]
ut in familiam tuam admittantur: quid te
facere convenit tanti Principis filium, et heredem?
Phil.
Quid? studium litterarum nihilne prodest?
Mor.
Prodest quidem, sed iis qui sunt initiandi sacris, aut qui ea arte victum
sunt sibi comparaturi, quemadmodum aliis sutoria, aliis textoria, et artes
ceterae quaestuariae. Surge quaeso te, pone libros de manibus, eamus
deambulatum, certe ut respires aliquantisper.
Phil.
Non licet mihi nunc per Stunicam, et Siliceum.
Mor.
Qui sunt hi Stunica et Siliceus? An non subditi tui, in quos tu habes
imperium, non illi in te?
Phil.
Stunica est Educator meus, Siliceus autem Institutor litterarius: subditi
sunt illi quidem mei, seu verius patris, sed pater, cui ego sum subditus,
praefecit illos mihi, et me illis subjecit.
Mor.
Quid ergo? Dedit Pater celsitudinem tuam in servitutem illis hominibus?
Phil.
Nescio.
Mor.
Ah facinus indignissimum!
Soph.
Minime vero, o fili, immo illos fecit servos tuos, quos voluit tibi semper
adhaerere, oculos, aures, animum, mentem in te unum defixa gerere semper, et
relictis suis quemque negotiis, tuum unius negotium agere; non ut te
imperiose vexent, sed ut rudes tuos mores boni illi et sapientes viri ad
virtutem, decus, atque excellentiam forment: non quo te reddant mancipium,
sed ut vere liberum, et vere Principem, quibus si non optemperaveris, tum
demum servus eris extremae conditionis, pejor iis qui hic inter nos
versantur, empti et venditi ex Aetiopia vel Africa.
Mor.
Cujus tandem esset mancipium, si illis educatoribus morem non gereret?
Soph.
Non certe hominum, sed vitiorum, qui domini sunt importuniores, atque
intolerabiliores quovis homine improbo et sceleroso.
Phil.
Non satis ista intelligo quae dicis.
Soph.
At intellexisti, quae Morobulus?
Phil.
Planissime omnia.
Soph.
O quam essent homines felices, si quam cito habent
[ 373 ]
sensum atque
intelligentiam rerum levium et malarum, haberent etiam bonarum et
conducibilium! Nunc vero contra evenit, aetate ista nugas, ineptias, immo
insanias, ad quas te Morobulus est adhortatus, facile intelligis: quae ego
de virtute, de dignitate, de omni laudis genere dicerem, tam caperes, quam
si Arabice loquerer, aut Gothice
Phil.
Quid ergo faciendum consuleres?
Soph.
Ut saltem sustineres assensionem, nec hujus suasibus nec meis acquiesceres,
quoad de utrisque posses judicare.
Phil.
Quis dabit hoc judicium?
Soph.
Aetas, institutio, experimenta.
Mor.
Hui, quam esset longum ista exspectare!
Soph.
Bene monet Morobulus, abjice libros, eamus lusitatum, et ludemus ludum, in
quo unus eligitur Rex; is praescribit aliis quae sint agenda, parent ceteri
juxta leges lusionis: tu eris Rex.
Phil.
Ut erit ludus? nam si eum ignorem, quomodo potero Regem in illo agere?
Soph.
Quid dicis Philippule dulcissime, deliciae Hispaniarum? In ludo et rebus
levissimis, in quibus error nihil adfert periculi, non auderes regnum
suscipere, ludi nescius, et vis tot et tanta regna serio capessere ac
regere, ignarus conditionum populorum, legum, administrationis? Denique
rudis totius prudentiae, instructus solum ridiculis ineptiis, quas tibi
Morobulus hic in animum instillat? Heus puer, dic Praefecto equili, ut
proferat huc equum illum Neapolitanum, ferocissimum calcitronem et
sternacem, in quo Philippus sedeat.
Phil.
Minime illum vero, sed alium cicuratiorem: nam regendi equi tam refractarii
nondum artem habeo, nec vires.
Soph.
Quaeso Philippe, et putas tu leonem ullum esse aeque ferocem, aut equum adeo
calcitronem, et refractarium,
Refractarium, qui
sessori refragatur. |
et minus parentem frenis, quam gentes, ac
coetus hominum? qui conveniunt, et congregantur ex omni vitiorum,
flagitiorum, scelerum et facinorum genere, ex animi perturbationibus
[ 374 ]
concitatis, incensis, inflammatis, ardentibus? Equum non audes
attingere, populum poscis quovis equo ad regendum tractandumque
difficiliorem? Sed missa isthaec faciamus. Vides in hoc flumine illam
cymbulam? navigatio est jucundissima atque amoenissima inter prata et
salicta, quaeso descendamus in eam: tu sedebis ad clavum, et ages cymbam.
Phil.
Ita plane, ut vos subvertam, et demergam; quemadmodum nuper fecit Pimentellulus.
Soph.
Ne cymbam quidem gubernare vis, in amne tam modico et tam placido, quia
rudis; et committis te mari illi, undis, fluctibus, tempestati populorum
inscius et inexpertus? Plane usu tibi venit, quod Phaethonti, qui aurigandi
nescius, ardore juvenili currum patris gubernandum sibi depoposcit: notam
esse tibi fabulam reor. Praeclare Isocrates, duas res maximas in hominum
vita dicebat esse, Principatum et Sacerdotium; quas tamen nemo non expeteret
tanquam dignus, nemo non crederet se recte posse gubernare tamquam prudentissimus.
Phil.
Intelligo nihil esse conditioni ac personae meae perinde necessarium, ut
artem ac peritiam regendi Regni.
Soph.
Probe rem tenes.
Phil.
Quomodo eam assequar?
Soph.
Eduxisti tu illam tecum ex matris utero?
Phil.
Nihil minus.
Soph.
Quomodo igitur scies, nisi discas?
Phil.
Nullo modo.
Soph.
Qua igitur fronte audet Morobulus hic esse tibi auctor, ut ea studia
rejicias, quibus et artis hujus peritia, et aliarum rerum maximarum ac
pulcherrimarum cognitio paratur?
Phil.
A quibus ergo sunt haec haurienda?
Soph.
Ab iis, qui ea maximis ingeniis animadverterunt atque observarunt, quorum
alii sunt mortui, alii vivi.
Phil.
E mortuis quomodo discendum? possuntne mortui loqui?
Soph.
Nunquamne fando audivisti nominari Platonem,
[ 375 ]
Aristotelem,
Ciceronem, Senecam, Livium, Plutarchum?
Phil.
Magna nomina, saepe, et cum ingenti admiratione ac laude.
Soph.
Illi ipsi et alii permulti eorum similes, jam olim vita functi,
confabulabuntur tecum, quoties et quamdiu libuerit.
Phil.
Quomodo?
Soph.
Libris, quos ad docendam posteritatem reliquerunt.
Phil.
Quin dantur mihi illi jam in manus?
Soph.
Dabuntur brevi, posteaquam didiceris eum sermonem, quo possis loquentes illos
intelligere. Sustine paulisper, atque hanc brevem molestiam perfer, quae
devoranda est in accipiendis principiis; illico post incredibiles sequentur
delectationes, quas qui nondum degustarunt, mirandum non est a litterato
studio abhorrere: nam qui sunt experti, eos citius a vita quam a libris et
rebus cognoscendis avelleris.
Phil.
Cedo vero, qui sunt vivi, a quibus sapientia haec discenda est, et mens bona?
Soph.
Si iter esses quodpiam initurus, a quibus tandem de itinere percontareris?
utrum ab iis qui iter illud nunquam vidissent, an qui aliquando confecissent?
Phil.
Ab iis scilicet qui confecissent.
Soph.
Vita haec nonne est velut iter quoddam, et profectio perpetua?
Phil.
Sic videtur.
Soph.
Qui ergo iter hoc perambularunt? senes an juvenes?
Phil.
Senes.
Soph.
Senes igitur auscultandi.
Phil.
Omnes indifferenter?
Soph.
Acute rogas, non omnes promiscue; sed quemadmodum de via, sic de vita: utri
norunt viam, qui eam peregerunt nihil animadvertentes, aliud agentes, animo
non minus peregrinante quam corpore: an qui annotarunt diligenter et attente
singula, et memoriae mandarunt?
Phil.
Nimirum hi posteriores.
Soph.
Ergo in consilio de vitae ratione capiendo, non audiendi juvenes, qui iter
hoc nunquam sunt ingressi, quanto minus adolescentes, et quod stultissimum
est atque indignissimum, pueri? Neque ad id admittendi senes imprudentes,
[ 376 ]
lascivi, dementes, deteriores pueris, quos divina oracula
execrantur, quod sint pueri centum annorum: solis praebendae aures senibus
magni judicii, usus rerum et prudentiae.
Phil.
Quo signo eos dignoscam?
Soph.
Nimirum aetate ista, fili, nullo adhuc, sed ubi majus et firmius accesserit
judicium, facile id cognosces ex verbis et factis, tamquam nota certissima.
Interea vero, dum ea ingenii facultate non vales, crede te cunctum et
committe patri tuo, et iis quos tibi pater adjunxit Institutores ac
Magistros, infirmaeque istius aetatis gubernatores, et quasi manuductores
per eam viam, quam tu nunquam iniisti. Nam patri, cui carior es, quam
ipsemet tibi, major est de te cura, quam tibi ipsi: atque ad eam rem non
solum suo usus est consilio, sed hominum sapientium.
Mor.
Nimis diu tacui.
Soph.
Ita plane, praeter morem tuum: eamque rem ego jam dudum vehementer demirabar.
Mor.
An non pater tuus, Philippe, et Rex Galliae, et alii magni Reges ac
Principes, sine litteris et labore isto tam molesto, quem hic teneris tuis
humeris inclementer imponit, Regna et Ditiones suas regunt, et in officio continent?
Soph.
Nulla res tam facilis est, quae non fiat difficilis, si invitus facias. Non
est opera litteris impensa laboriosa ei qui libens eam subit; qui autem
invitus, ei vero vel lusitare, et in locis deambulare amoenissimis grave, ac
intollerandum est: tibi Morobule, nugandi avidissimo, et nugis semper
assueto, serium aliquid vel agere, vel audire, instar est mortis; vicissim
alii complures vitam sibi existimarent acerbam, si ad istum modum vitae suae
rationes instituerent. Quam multi sunt in aulis praesertim, quibus nihil est
dulcius, quam otium torpens atque inertissimum? Admovere manum alicui operi,
tormenti est loco: quam multi vicissim in populis, qui emoriantur citius,
quam sic dies omnes vacuos transigerent, et celerius delassentur nihil
agendo, quam ab intentione animi in negotium aliquod? Sed ut respondeam tibi
de Caesare et Rege Galliae, audies a me in universum
[ 377 ]
de
senibus, quos posui eos esse, qui spatium hoc vitae decurrissent. Si omnes
quotquot viam quampiam peregissent, concorditer narrarent se per viam in
locum incidisse plenum difficultatis et periculi, ex quo saucii et pessime
affecti discesserint; quod si ejusmodi iter rursum essent ingressuri, nihil
diligentius caverent, quam illud discrimen: quid tu censes? an non hominis
foret amentissimi, quum eadem ipse via insisteret, non recordari tanti
periculi, non illud devitare?
Phil.
Nondum teneo quid velis.
Soph.
Faciam igitur planius exemplo: finge esse supra flumen istud tabulam angustam
pro ponticulo: referant tibi omnes, quotquot equo insidentes tentarint illam
transire, decedisse in aquam, adjisse vitae discrimen, aegre esse extractos
semivivos: intelligisne hoc?
Phil.
Bellissime.
Soph.
Quid tu jam? an non tibi demens viderere, si faciens illac iter, non ex equo
descenderes, et effugeres id periculum, in quod alios venisse audis?
Phil.
Nimirum ita agerem.
Soph.
Et merito. Quaere tu jam ex senibus, quid maxime senserint incommodum in
vita, quid eos pretermississe doleat, et vehementer paeniteat? omnes tibi
uno ore respondebunt, qui aliquid didicerunt, non plus didicisse; qui vero
nihil, non adhibuisse operam ut aliquid scirent. In hanc querimoniam
ingressi, non faciunt finem referendi, missos se fuisse a parentibus aut
educatoribus ad scholas et Magistros litterarum: se tamen vanis
delectatiunculis vel lusionum, vel venationum, vel amorum, aut ejusmodi
nugarum illectos, amisisse pulcherrimas e manibus discendi occasiones:
itaque conqueruntur de fato suo, et sortem suam deplorant, ac semetipsos
accusant, damnant, interdum quoque exsecrantur. Vides ergo locum hunc
desidiae atque ignorantiae esse in via hac vitae maxime infestum et
periculosum, unumque omnium praecipue devitandum? quoniam quidem audis tam
miserabiles eorum querelas, qui in illum sunt collapsi: is est igitur omni
cura et diligentia cavendus, et segnitie, otio, deliciolis, nugis rejectis
ac spretis, in studia litterarum
[ 378 ]
cultumque bonae mentis tota
animi intentione incumbendum. Tu hac de re patrem tuum roga, tametsi juvenem
adhuc; et tu Morobule, tuum, jam senem, intelligetis ex eis, veram esse meam sententiam.