Agrius, Sophronius, Holocolax, nomina item personis
satis scite accommodata. Agrius, agrestis, ferox. Sophronius, prudens, modestus,
frugi. Holocolax, penitus adulator, et qui imperavit sibi omnia assentari, ut
ait Terentius. |
Agr.
Quid est quod tam multi Regem comitantur, tam vario
[ 367 ]
cultu?
Sophr.
Quin tu potius vultus contemplaris, quam cultus? Magis sunt enim vultus varii
ac diversi, quam cultus et vestitus.
Agr.
Istud quoque de vultibus quamnam habet causam?
Sophr.
Vestiuntur quidem alias pro facultatibus, alias pro ratione dignitatis aut
generis, saepe etiam ut cujusque est vel ambitio, vel vanitas: multi quoque
vestimentorum elegantia utuntur pro hamo et reti ad favorem captandum, vel
Regis, vel Procerum, animos puellarum non raro. Vultus autem affectus animi
sequitur: talis est fere, qualis interior animi habitus.
Agr.
Sed cur tam multi huc conveniunt?
Hol.
An non decet ut plurimi sint, ubi est caput et regimen Provinciae totius?
Sophr.
Optime, sed plerique non adeo rempublicam spectant, ut privatam: et sequuntur
eum in cujus manu est regimen non tam patriae, quam fortunarum.
Hol.
Quidni? quandoquidem omnia sunt pecuniae venalia.
Sophr.
Sic judicant illi, quibus animus et mens nihil omnino est: valetudo autem, et
dotes corporis viles.
Agr.
Quid opus est in hoc tumultu aulico tanta philosophiae speculatione? Ego vero
malim de vobis intelligere, quinam sint isti tanto numero, tam varia specie
ac forma.
Hol.
Ego tibi omnes percensebo ordine: Nam Sophronius hic, quantum intelligo, non
est admodum in regiis versatus: ego vero comitatus omnes regios adii,
penetravi, perscrutatus sum, perspexi, gratus semper omnibus et jucundus.
Sophr.
Inde credo parasti tibi cognomen illud Holocolacis.
Hol.
Rem tenes, sed tu Agri, ausculta. Ille, in quem aures, oculi, mens omnium
intenta est ac defixa, est Rex, caput Reipublicae.
Sophr.
Vere caput, et ideo salus, quum est sapiens ac probus: pernicies autem quum
malus aut demens.
Hol.
Ille qui pone sequitur puellus, est filius ejus heres, quem in aula Graeca
vocabant DESPO/THN, hoc est dominum: in
Hispania vocant Principem, in Gallia Delphinum. Torquati illi in vestibus
holosericis et holobryzis, Proceres sunt regni,
[ 368 ]
insignes
dignitatum militarium nominibus, Principes, Duces, Praesides Limitanei, quos
Marchiones nominant, Comites, Viri qui Barones voce barbara nominantur,
Equites. Ille est magister equitum, quem vulgo Comitem stabilem appellant,
nomine ex aula Graeca sumpto, ubi magnus Connestabulus
cognominabatur, sicut
Praefectus maris Admiralius. Est et Praetorio Praefectus, qui non solum
palatio praeerat, sed etiam satellitio, quem Romuli tempore Praefectum
Celerum nominabant, et satellites ipsos Celeres.
Agr.
Quinam sunt illi in vestibus talaribus magna severitate vultus?
Hol.
Sunt Regii Consultores.
Sophr.
Istos quos in consilium adhibet Princeps, prudentissimos esse oportet, magni
rerum usus, et in decernendo gravitatis ac moderationis summae.
Agr.
Qui isthuc?
Sophr.
Quia sunt oculi et aures Principis, atque adeo Regni universi, et eo magis si
caecus aut surdus sit Rex, captus suis sensibus, vel ab ignorantia, vel a deliciis.
Agr.
Etiamne luscus ille, et ille alter surdaster oculi atque aures sunt Regis?
Sophr.
Pejor est cordis caecitas et surditas.
Hol.
Eos qui sunt a consiliis sequuntur Scribae, nec ii pauci vel unius ordinis:
tum qui pecuniam principalem tractant vel procurant, Coactores, Tribuni
aerarii, Praefectus fisci, Procurator fisci, et fisci Advocatus.
Agr.
Qui sunt juvenes illi comptuli et festivi, qui semper Regem sectantur, et
astant illi, alii arridentes, alii ore aperto velut admirabundi?
Hol.
Haec est cohors intimorum amicorum, deliciae atque oblectamenta Regis.
Agr.
Duos illos ingredientes cur assectantur tam multi vultuosi?
Hol.
Quia iis est apud Regem fides praecipua: alter est Praefectus sacris
scriniis
, sive Princeps scribarum, alter a
[ 369 ]
secretis arcanis, apud quem est Regni breviarium. Idem est
Principi a memoria; eaque de causa offerunt se illi quotidie tam multi, ut
memoriam illius de se refricent ac renovent, quandoquidem is est Principis
memoria. Illi autem qui ducunt vultus, sunt
litigatores, quique res suas persequuntur: nec eorum unquam negotia finem
inveniunt, longa contexta serie procrastinationum. Duo illi qui deambulant
in porticu Praefecti sunt, alter Cubiculo, alter Regio equili; habent hi sub
se alios permultos Cubicularios et Equisones: sed ingrediamur regiam
coenationem.
Agr.
Ah quanta turba, qui apparatus tam anxius et morosus!
Sophr.
Id vero majore cum admiratione fueris intuitus, si scias quam levem ad rem
pertinet; nempe ut sorbeat ovum unum, et pauxillum vini bibat nauseabundus.
Hol.
Ille est hebdomadae hujus Architriclinus cum scirpo Indico: Pocillator est
adolescens ille: Structor nondum est ingressus.
Agr.
Qui sunt cum Rege pransuri?
Hol.
Quisnam esset tam beatus qui posset epulis accumbere divum?
Sophr.
Atqui olim Regiae mensae adhibebantur convivae, modo duces exercitati, modo
viri claro genere, alias insignes vel usu rerum, vel eruditione, quorum
sermone Rex fieret melior ac sapientior: sed Gothica et aliorum Barbarorum
superbia morem hunc nostrum invexit.
Hol.
Habent Proceres asseclas suos armigeros, exoletos, pueros pedissequos, pueros
a pedibus, sive a calcari. Sunt inter eos divites magnificentissimi, qui
plerosque excipiunt coena recta
: alii, quibus hoc
molestum videtur, mittunt amicis sportulas; idque est amicis tenuioribus
utilius: sed recta convivari plus habet splendoris.
[ 370 ]
Agr.
Aliud hominum genus videre mihi videor in illo coenaculo.
Hol.
Illud est gynaecium, ibi Regina habitat cum matronis suis et puellis; spice
ut ingrediuntur et egrediuntur ex Parthenone
, tamquam apes ex
alveario, juvenes amatores, mancipia Cupidinis.
Sophr.
Saepe et senes, bis pueri.
Hol.
Nihil est majoris voluptatis, quam audire illorum acute excogitata dicta vel
poemata, cantiunculas, melodias antelucanas, confabulationes cum puellis:
videre saltationes, obambulationes, varietates colorum in cultu, habitus et
formas vestimentorum; habent pueros amanuenses, per quos mittuntur et
remittuntur mandata: hi vero nuntiant et renuntiant ultro et citro mandata,
qua solertia, diligentia, educatione, Divi vestram fidem! nudis capitibus,
flexo poplite, atque etiam positis genibus. Audire est quotidie et videre
aliquid novi, inopinati, acute et subtiliter excogitati vel dicti, animose
aut dextre aut solute facti.
Sophr.
Immo dissolute.
Hol.
Quae felicitas major? Quis possit ab hujusmodi suavitate divelli?
Sophr.
Colax Colax, et tu sine amore insanis, et sine vino ebrius es; quae ineptia
potest esse major, quam ista abs te descripta?
Hol.
Nescio qui fiat, ut ex scholis videas plerosque discedere, qui ingressi semel
aulam in ea consenescant.
Sophr.
Tamquam qui de Circes poculo biberant amissa mente, et in belluarum ingenium
degenerantes, nolebant inde egredi, et ad hominum naturam ac conditionem redire.
Agr.
At hi omnes, quum se ad suam quisque domum receperunt, quid agunt? quibus se
actionibus occupant, ut saltem fallant tempus?
Sophr.
Plerique omnes nihil magis addunt serium, quam quod cernis; atque adeo otium
illis multorum vitiorum parens est ac nutricula. Ludunt quidam taxillis,
chartis, alveolo, aciebus: alii per occultam detractionem, et artificiosam
[ 371 ]
maledicentiam horas pomeridianas transmittunt, hoc est
quibus domi desident; aliqui mirifice capiuntur scurris et planis, in quos
sunt profusissimi, in caetera praeparci et sordidi. Sed praecipua aulae
corruptela est assentatio uniuscujusque erga alios omnes, quodque pejus est,
erga semetipsum; ea efficit, ut nullus unquam nec a se, nec a socio
veritatem conducibilem audiat, nisi forte in jurgio: quam is tum parum pro
veritate accipit, sed pro contumelia.
Hol.
Hic quaestus est nunc multo uberrimus, tu cum tua veriloquentia esuries
strenue: ego arridendo, ac blandiendo, omnia approbando, et laudando, evasi locuples.
Agr.
Non possent haec incommoda Reges corrigere?
Sophr.
Perfacile, vellent modo. Sed aliis hi mores placent, quia suorum similes:
alii ipsi sibi eas occupationes arcessunt, per quas nunquam vacet recti
aliquid aut sani cogitare, non desunt qui remissis animis, et dissolutis, non arbitrantur illius domus ac familiae
mores ad curam suam pertinere: quae non pertinent profecto minus, quam ad
unumquemque nostrum sua domus privata.