Exercitatio Linguae Latinae


Exercitatio Linguae Latinae
By Johannes Ludovicus Vives
Valentiae Gregorius Majansius 1782


Latin Colloquia Collection Table of Contents



SURRECTIO MATUTINA

PRIMA SALUTATIO

DEDUCTIO AD LUDUM

EUNTES AD LUDUM LITTERARIUM

LECTIO

REDITUS DOMUM ET LUSUS PUERILES

REFECTIO SCHOLASTICA

GARRIENTES

ITER ET EQUUS

SCRIPTIO

VESTITUS ET DEAMBULATIO MATUTINA

DOMUS

SCHOLA

CUBICULUM ET LUCUBRATIO

CULINA

TRICLINIUM

CONVIVIUM

EBRIETAS

REGIA

PRINCEPS PUER

LUDUS CHARTARUM

LEGES LUDI

Varius dialogus de urbe Valentia

CORPUS HOMINIS EXTERIUS

EDUCATIO

PRAECEPTA EDUCATIONIS


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using manifest typing errors have been reformed.

 

SCHOLA

Tiro, Spudeus. Jam ab Auctore paulo superius expositum est, quia dicatur Tiro; Spudaeus, industrius, et studiosus.
Tir.

Quam elegans gymnasium, et magnificum? Haud esse in Academia hac reor ullum praestantius.

Spud.

Rectissime iudicas: adde etiam, quod magis ad rem facit, nec alibi esse eruditiores magistros, aut prudentiores, quique majore dexteritate tradant doctrinam.

Tir.

Oportet igitur magna hic fieri disciplinarum operae pretia.

Spud.

Et quidem magnis compendiis discendi.

Tir.

Quanti docent?

Spud.

Amove te hinc ocyus cum interrogatione ista tam prava, tamque importuna; in re tanti momenti inquirendum est de mercede? Nec ipsi qui docent, paciscuntur; nec discipulos convenit id vel cogitare: ecquod precium potest esse par? Nunquam ne Aristotelicum illud fando audivisti: Diis, parentibus, et magistris, parem gratiam non posse rependi? Deus creavit totum hominem, Parens genuit corpus, Magister format animum. [ 335 ]

Tir.

Quid docent isti et quamdiu?

Spud.

Habent sua singuli auditoria separata, et sunt Doctores varii. Alii prima elementa artis Grammaticae laboriose, atque aerumnose pueris toto die ingeminant; alii penitiora tradunt artis; alii Rhetoricem, Dialecticem, et reliquas disciplinas enarrant, quae liberales seu ingenuae dicuntur.

Tir.

Cur eo nomine?

Spud.

Quia illis decet unumquemque ingenuum imbui; contra, quae sunt illiberales, circumforaneae, sordidae, quae vel labore corporum vel manibus exercentur, servis potius congruunt, et hominibus qui ingenio parum valent. In istis sunt alii tirones, alii batallarii.

Tir.

Quid isthuc verbi est?

Spud.

Et tyrones et batallarii ex militia sunt nomina desumpta. Tyro vetus est verbum ,de eo qui in militia exerceri incipit: batallarius Gallico nomine dicitur is miles, qui jam semel praelio (quod illi batallam vocant) interfuit collatis signis, et manum conseruit cum hoste: ita in palaestra litteraria batallarius coepit nuncupari Lutetiae is qui publice de arte quapiam disputasset. Hinc designantur Doctores, quos a licentia Licentiatos appellant, melius Designati dicerentur. Postremo docturam adipiscuntur imposito in celebritate Academiae pileo; ut quasi donetur libertate, et fiat emeritus. Is est hic supremus honor, et summus dignitatis gradus.

Tir.

Quis est ille in tanto comitatu, quem clavarii praecedunt quum clavis argenteis?

Spud.

Is est Rector Academiae: multi eum sectantur officii gratia.

Tir.

Quoties in die docentur pueri?

Spud.

Aliquot horis, una paene antelucana, duabus matutinis, et duabus pomeridianis.

Tir.

Tamdiu?

Spud.

Ita fert mos et vetus Academiae institutum; quin et discipuli duabus horis, quae a Magistris acceperunt, retractant et recolunt, et quasi mansum cibum ruminant.

Tir.

Tantis clamoribus?

Spud.

Nunc se exercent.

Tir.

Ad quidnam?

Spud.

Ad discendum.

Tir.

Immo vero ad clamandum: videntur enim non disciplinam [ 336 ] meditari, sed praeconium. Et ille alter plane furit; nam si haberet sanum cerebrum, nec ita vociferaretur, nec gesticularetur, nec se torqueret.

Spud.

Hispani sunt et Galli, paulo ferventiores: et ut sunt diversorum dogmatum, tanto ardentius concertant, quasi pro aris et focis, ut dicitur.

Tir.

Quid? Doctores hic sequuntur diversa scita?

Spud.

Interdum tradunt placita contraria.

Tir.

Quos Auctores interpretantur?

Spud.

Non eosdem omnes; sed ut quisque est peritia et ingenio praeditus, eruditissimi et acerrimo judicio scriptores sibi sumunt, optimos quosque, et eos quos classicos vos Grammatici appellatis. Sunt qui ex ignorantia meliorum ad proletarios
Ad proletarios, et capite censos. Proletarii, et capite censi Romanis dicebantur, qui cum propter tenuitatem rei familiaris, sumptus militiae ferre non possent, militia immunes erant. Proletarii quidem, quasi sufficiendae proli in urbe relicti. Capite autem censi, tenuiores erant, qui parum pecuniae habentes, non pecunia, sed capite suo censebantur: inde ad homines abjectae, et infirmae conditionis duo haec transferuntur.
descendunt, atque etiam capite censos. Ingrediamur; ostendam vobis publicam gymnasii hujus bibliothecam. Haec est bibliotheca, quae ex magnorum virorum praecepto ad ortum aestivum spectat.

Tir.

Papae! quantum librorum, quantum bonorum Auctorum, Graeci, Latini, Oratores, Poetae, Historici, Philosophi, Theologi, et imagines Auctorum.

Spud.

Et quidem quantum effici potuit, ad vivum expressae, atque eo preciosiores; foruli omnes et plutei querni aut cupressini cum suis catenulis: libri ipsi plerique omnes membranacei et variis coloribus miniati.

Tir.

Quis est primus ille rusticano ore, naso repando?

Spud.

Lege titulos.

Tir.

Socrates est, et dicit: Cur in bibliotheca collocor qui nihil scripsi?

Spud.

Respondent sequentes, Plato et Xenophon. Quia quod alii scriberent, dixisti. Longum esset persequi singulos.

Tir.

Hem, qui sunt illi abjecti in grandi illa strue?

Spud.

Catholicon, Alexander, Hugutio, Papias, Sermonaria, Dialecticae et Physicae sophisticae: hi sunt quos capite [ 337 ] censos nominabam.

Tir.

Immo capite deminutos
Capite diminutos, id est, infames, et sine honore, quos vulgus 'amenguados' appellat. Sic nominant Jureconsulti eos, qui ex animadversione judicum, honoris damnum fecerunt, non tamen omnes.
.

Spud.

Soluta sunt omnia, tollat qui volet, molesto nos liberabit onere.

Tir.

Vah, quot asinis esset opus ad istos asportandos. Miror non esse ablatos, quum tanta sit ubique asinorum frequentia.

Spud.

Aliquando in eundem cumulum conjicientur Bartholi et Baldi, et hujus farinae homines.

Tir.

Immo furfuris.

Spud.

Non id esset humani tranquillitati damnosum.

Tir.

Heus quid rei sunt illi in tam fluxis cuculionibus?

Spud.

Descendamus. Batallarii sunt qui in palaestram ingrediuntur altercatoriam.

Tir.

Quaeso introduc nos illuc.

Spud.

Ingredere, sed tacite ac reverenter. Aperi caput, et specta attentus singula; nam magnis de rebus disseritur, et quas plurimum conducat cognoscere. Ille quem sedentem aspicis sublimem solum, et Praeses est certaminis, et contentionum Decretor, quasique Agonotheta
Agonotheta munerarius, id est, qui ludos exhibet populo, praefectus ludorum, certaminum praeses et judex.
. Primum ejus munus est loca concertantium designare, ne ulla sit confusio aut perturbatio praeire volentium.

Tir.

Quid sibi vult pellitum epitogium?

Spud.

Ea est ephestris doctoralis,
Ea est ephestris doctoralis, Ephestris vestis erat exterior, quae vel armis vel vestibus superimponebatur; nunc nostris Doctoribus holoserica pro insigni geritur a collo usque ad cubitum protenta: a nostris 'muceta' aut 'capirote'; a Parisiensibus 'chaperon' dicitur.
insigne ordinis ac dignitatis illius. Homo est in paucis eruditus, quique et in lectione candidatorum Theologiae primas tulit, et ad eum doctissimus quisque primas defert ex hoc ordine.

Tir.

Et Baldum ajunt lectum esse primum suo anno.

Spud.

Is vero vicit competitores omnes ambitu et astu, non scientia.

Tir.

Quis est macilentus ille et pallidus, quem reliqui impetunt?

Spud.

Is est propugnator qui impetum omnium sustinet, et ex immodicis vigiliis maciem ac pallorem contraxit; magnos is habet in re Philosophica et Theologica progressus. [ 338 ] Hau tace jam et ausculta; nam qui nunc oppugnat, acutissime ac subtilissime solet excogitare argumenta, et acerrime urget propugnatorem, omniumque sententia cum summis in hac disciplina comparatur, et saepe adigit concertatorem ad recantandum. Perpende quomodo ille conatus est eludere, quomodo alter confutavit valide ratione inconfutabili, et quam ille diluere non poterit, jam et jaculum hoc est inevitabile, argumentum hoc est plane Achilles invincibilis, jugulum petit, non poterit propugnator se tueri, statim dabit manus, nisi subterfugium aliquot mittat ei Divus aliquis in mentem. Hem profligata est quaestio solertia Decretoris. Jam solvo tuam linguam, loquere quantum voles; nam iste qui nunc impugnat, vappa est, pugione pugnat plumbeo, et altius tamen clamat quam ceteri. Observa, videbis eum a pugna raucum discedere, hoc est ei perpetuum, et quantumcumque repulsa sint ejus tela, urget nihilo secius pertinaciter quidem, sed inefficaciter: nec unquam vult habere argumentum suum pro derelicto, nec acquiescere vel defendentis responsioni vel decreto Praesidis. Is qui nunc certamen ingreditur delicatule petit veniam a Decretore, comiter praefatur, argumentatur invalide, discedit semper fessus, etiam anhelans tanquam arduo munere fortiter perfunctus: discedamus.