- BELLINUS
- MALUENDA
- GOMEZULUS
- JOANNIUS
Mal.
Nempe hoc assidue? Jam clarum mane fenestras intrat.
Stertimus, indomitum quod despumare falernum
Sufficiat.
Bel.
Apparet profecto insanire te, nam alioqui nec tam multo mane esses
experrectus, nec versus funderes, et quidem satyricos, quo manifestius
rabiem tuam patefacias.
Mal.
Accipe ergo epigrammatarios, edentulos, et salsos.
Surgite, jam pueris vendit jentacula pistor,
Christataeque sonant undique lucis aves. Mart. lib. 14. Epigram. ult |
Bel.
Istud de jentaculo citius mihi somnium excuteret, quam clamores tui.
Mal.
Festivissime nugator, precor tibi felicem hunc diem.
Bel.
Et ego tibi faustam noctem, et bonum cerebrum, ut simul et dormire possis et
soluta oratione loqui.
Mal.
Quaeso te serio responde, si modo serio potes unquam loqui: quam horam censes
nunc esse?
Bel.
Medium noctis, vel plus paululum.
Mal.
In quo horologio?
Bel.
In meo domestico.
Mal.
Ubi tandem est tuum horologium domesticum? Tu ut horologium unquam habueris,
aut inspexeris, cui omnis hora est semper dormiendi, edendi, ludendi;
studendi vero nunquam.
Bel.
Atqui hic ego habeo horologium mecum.
Mal.
Ubi? Ostende.
Bel.
In meis oculis: vide ut nulla vi aperiri possint, obdormi
[ 324 ]
rursum, obsecro, aut certe tace.
Mal.
Quid malum est carosis haec, seu verius lethargus, et mors quaedam? Quamdiu
putas nos jam dormisse?
Bel.
Horas duas, vel ad summum tres.
Mal.
Ter ternas.
Bel.
Qui fieri isthuc potest?
Mal.
Gomezule, i currito ad solarium Franciscanorum, et contemplare quota sit hora.
Bel.
Apage solarium, quum sol nondum sit ortus.
Mal.
Ortus vero? Aperi fenestram istam vitream heus tu Puer, ut verberet sol hujus
oculos suis radiis: plena sunt jam sole omnia, et umbrae minores.
Bel.
Quid tibi est rei cum ortu solis, et occasu? Sine illum priorem te surgere,
cui majus est conficiendum iter diurnum. Gomezule, cursim contendito ad D.
Petri, ibi aspicito et in horologio machinali
In Horologia machinali, et in Gnomone. Machinale horologium
est, quod machinalibus ferreis movetur, pulsusque malleoli in
tintinabulo hora dignoscitur. Porro Gnomon, gnomonis, cremento brevi,
stylus est, sive manus horas indicans. Item ferrum prominens in umbilico
linearum, aut filum transversum in solari horologio, cujus umbra
internoscuntur horae. Sunt Gnomonens etiam dentes jumentorum, ex quibus
eorum aetas dignoscitur. |
quae sit hora, et in gnomone.
Gom.
Utrumque sum intuitus, in solario parum abest umbra a secunda linea, in
horologio digitus indicat horam paulo plus quintam.
Bel.
Quid narras? Aliud ergo agendum restat tibi, ut hic sistas mihi fabrum
ferrarium ex vico lapideo, qui forcipe disjungat has palpebras tam affixas:
dic ei revellendam esse e foribus seram aliquam, cujus sit amissa clavis.
Gom.
Ubinam habet?
Mal.
Iste vero serio accerseret. Desine jam nugari, et surge.
Bel.
Surgamus tandem, quando ita obstinasti animo. Vah, quam es odiosus sodalis.
Exuscita me Christe, ex somno peccati ad vigiliam justitiae, transfer me ex
nocte mortis ad lucem vitae. Amen.
Mal.
Feliciter tibi procedat haec lux.
Bel.
Et tibi haec eadem, et aliae quam plurimae laetae ac faustae, hoc est ut eam
ita transigas, ne cujus virtutem laedas, neu quis tuam. Puer, adferto
subuculam mundam; nam hanc
[ 325 ]
jam totos sex dies gestavi; hem
arripe pulicem illum saltitantem.
Gom.
Omitte nunc venationem pulicarem: quantulum erit pulicem unum in cubili hoc exstinxisse?
Mal.
Quantum guttam unam aquae Diliae
huic adimere.
Bel.
Immo vero mari ipsi Oceano. Nolo hanc subuculam collari rugato, sed alteram
illam plano: nam rugae hae quid aliud sunt hoc tempore quam nidi aut
receptacula pediculorum et pulicum?
Mal.
Inepte, existes repente dives: habebis pecus album, et pecus nigrum.
Bel.
Peculium numerosum magis quam quaestuosum: et comites, quos malim semper
videre in vicinia, quam domi meae. Jube famulam resuere latera hujus
subuculae, et quidem filo serico.
Gom.
Non habet.
Bel.
Lineo igitur aut laneo, aut etiam si ita libet ei, sparteo; nunquam famula
haec habet quod est opus, quod vero non est opus, affatim: te vero Gomezule,
nolo ego esse divinatorem, exequere mandatum meum, et renuntia: ne arioleris
quid sit futurum. Excute pulverem e feminicruralibus concussu: hinc purga
diligenter muscario illo setaceo.
Udones dato itidem mundos;
nam hi sunt jam exsudati, et paedore olidi: *FEU=, amove eos isthinc continuo, offendit me foetor gravissime.
Gom.
Vis interulam?
Bel.
Non, nam ex luce solis colligo diem fore calidam, sed cedo mihi thoracem
illum dimidiis manicis serici gausapini,
et tunicam
simplicem fustadicam cum vinculis vestiariisoblongis.
Mal.
Immo fustanicam.
Quid isthuc rei est? Quonam ire
cogitas, ut tam ornes te praeter morem tuum, praesertim quum sit dies
profestus? et poscis ligulas devinctorias castrenses?
Bel.
Et tu cur induisti bombycinam levem, recentem ab officina, quum habeas
capripiliam,
et damascenam detritam?
Mal.
Dedi haec resarcienda.
Bel.
Ego vero in hisce meis magis commoditatem specto vestitus, quam ornatum;
Uncinuli isti et orbiculi sunt
[ 326 ]
laxati, tu improbe inconsiderate
semper dissolvis.
Mal.
Ego potius utor globulis, et ocellis,
quod est
decentius, et minus in induendo et exuendo molestum.
Bel.
Non est idem omnium judicium in his, ut in reliquis omnibus. Pectorale hoc
tunicae condito in arcam, nec proferas tota aestate; astrigmenta haec
strenue sunt exarmata suis ferris; limbus hic est dissutus et discerptus;
cura resarciendum: sed vide ne assuantur deformes commissurae.
Gom.
Non poterit id perfici ante sesquihoram.
Bel.
Affige ergo acicula ne pendeat, dato periscelides
.
Gom.
Adsunt. Calceolos cum crepidis longi obstraguli paravi tibi, pulvere bene excusso.
Bel.
Calceos potius exterge situ, ac nitida.
Mal.
Quid est ligula in calceo? De qua inter Grammaticos fuit controversia
peracerba, ut solet de omnibus, dicendum esse ligula, an lingula.
Bel.
Illa assuitur calceis Hispanicis in summa planta, hic non habent.
Mal.
Et in Hispania jam desuescunt apponere calceatu Gallico.
Bel.
Accomoda mihi tuum pectinem eburneum.
Mal.
Ubi est tuus ligneus, et quidem Parisiensis?
Bel.
Non audisti me heri objurgantem Gomezulum?
Mal.
Objurgare vocas tu ferire.
Bel.
Hoc illud erat: fregerat quinque aut sex radios pectinis ex densis, ex raris
paene omnes.
Mal.
Legi nuper scriptorem quendam praecipere ut eburneo pectine pectamus caput
quadragies ducto a brechmate ad verticem, et inde ad occipitium. Quid agis?
Hoc non est pectere, sed mulcere: cedo pectinem.
Bel.
Neque istuc est pectere, sed radere, aut verrere: credo habere te caput testaceum.
Mal.
Et ego te butyraceum: adeo non audes attingere.
Bel.
Vin tu igitur ut mutuo arietemus capita?
Mal.
Nolo tecum contendere insania, nec committam bonam
[ 327 ]
mentem meam
cum tua dementia. Ablue jam tandem manus et faciem; sed os potissimum, ut
mundius loquaris.
Bel.
Utinam adeo cito animum perpurgarem, ut manus, dato malluvium.
Mal.
Confrica paulo diligentius nodos istos manus, quibus haerent sordes densissimae.
Bel.
Falleris; nam puto esse potius decoloratam pellem et rugatam. Abjice has
malluvias Gomezule in cloacam illam, et cedo mihi reticulum, et pileum
clavatum;
affer jam ocreas.
Gom.
Itinerariasne?
Bel.
Non, sed urbanas.
Gom.
Vis cucullionem
an pallam?
Bel.
Sumus foras prodituri?
Mal.
Quid ni?
Bel.
Adfer igitur lacernam.
Mal.
Prodeamus jam tandem, ne amittamus e manibus deambulandi tempus.
Bel.
Duc nos Christe per vias tibi gratas, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti. Amen. O quam formosa aurora! vere rosea, et (ut Poetae vocant)
aurea, quam gaudeo me surrexisse! Exeamus Urbe.
Mal.
Exeamus: nam ego hac tota hebdomade pedem porta non extuli; sed quo ibimus
primum? Inde qua?
Bel.
Ad arcem, an ad moenia Cartusiana?
Mal.
An potius ad prata Divi Jacobi?
Bel.
Minime illuc de mane, ad serum potius.
Mal.
Ad Cartusianos ergo per Franciscanos et Bisthum, inde per portam
Bruxellensem: tum redibimus per Cartusianos ad
rem divinam. Ecce tibi Joannium. Sis salvus Joanni.
Joan.
Et vos plurimum. Quid isthuc est insolitum? Tam bene mane surrexistis?
Bel.
Ego vero arctissimo somno eram consopitus: sed Maluenda hic clamando et
tundendo, avellit me e lectulo.
Joan.
Recte fecit; nam totum te reficiet, ac recreabit haec deambulatio. Eamus ad
pomoerium. O admirabilem et adorandum Artificem tantae pulchritudinis! Non
immerito vocatur opus hoc Mundus, et a Graecis KO/SMOS, quasi ornatus, et elegans.
[ 328 ]
Mal.
Ne contente deambulemus, sed lente ac molliter. Conficiamus quaeso in hac
moeniali ambulatione duo aut tria spatia, ut otiosius et liberius tam
decoram speciem contemplemur.
Joan.
Attende: nullus est sensus, qui non egregia aliqua voluptate perfundatur,
oculi primum: quae varietas colorum, qui vestitus terrae et arborum, qui
tapetes, quae picturae comparari huic possunt? Haec sunt naturalia et vera,
illa altera ficta et falsa. Non injuria vates ille Hispanus
Majum appellavit
pictorem mundi. Jam aures: qui concentus avium, et potissimum lusciniae?
Ausculta eam e salice, a qua (ut Plinius inquit) perfectae musicae scientiae
modulatus editur sonus. Animadverte accurate, et annotabis varietates omnium
sonorum: nunc non interquiescit, sed continuo spiritu in longum aequabiliter
sine mutatione: nunc inflectitur: jam minutius et concisius canit: nunc
intorquet, et quasi crispat vocem: nunc extendit, jam revocat: alias longos
concinit versus, quasi heroicos: alias breves, ut saphicos: interdum
brevissimos, ut adonicos. Quin etiam quasi musicae ludos, et scholas habent.
Meditantur aliae juniores, versusque quos imitentur accipiunt. Audit
discipula intentione magna (utinam nos praeceptores nostros pari) et reddit,
vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam
reprehensio. Sed illas ducit natura recta, nos voluntas prava. Adde his, qui
odor spirans undique, sive ex pratis, sive ex segetibus, sive ex arboribus,
etiam ex ipsis agris cessantibus et squalidis. Sapor, quicquid ori admoveas,
vel ex ipso aere, qualis primi et tenerrimi mellis.
Mal.
Hoc puto esse quod a nonnullis audivi, apes consuesse mel suum colligere
mense Majo ex coelesti rore.
Joan.
Ea fuit multorum opinio. Si aliquid vis dari tactui, quid mollius aut
salubrius hac aura, ubique spirante, quae salutari spiritu per venas, et
universum corpus sese insinuat? Venit mihi nunc in mentem versuum aliquot
Vergilii de Vere, quos utique cantillabo, si me potestis ferre voce mea non
olorina, sed anserina: tametsi hanc malo, si non alias
[ 329 ]
cygnus
canit dulce, nisi fato suo proximus.
Bel.
Ego quidem ut pro me respondeam, vehementer eos versus aveo audire,
qualicunque voce modo etiam exponas eos nobis.
Mal.
Nec ego ab hoc dissentio.
Joan.
Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri;
Quum primum lucem pecudes hausere, virumque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis, et sidera coelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret, frigusque caloremque
Inter; et exciperet coeli indulgentia terras. Virg. lib.2. Georg. v.336. |
Bel.
Non satis intellexi.
Mal.
Ego ut reor multo minus.
Joan.
Ediscite nunc eos, alias intelligetis: sunt enim desumpti ex intima
Philosophia, ut alia vatis illius permulta.
Mal.
Quaeramus ab Orbilio litteratore, quem habemus obvium.
Joan.
Immo est homo non admodum obvius: salutemus modo, et sinamus abire hominem
rabiosum et plagosum, ingentis supercilii, imbutum magis litteris,
quam eruditum: tametsi persuasit sibi serio, se esse
litteratorum alpha. Ceterum diximus de corpore: quid porro animum et mentem?
Quantopere exhilarat et excitat hujusmodi aurora? Nullum est tempus ad
ediscendum aeque idoneum, nullum ad percipiendum, continendumque quae
audias, quaeque legas; nec aliud ad meditandum et excogitandum, quocunque
applicaris animum: non immerito quidam dixit: 'Aurora gratissima Musis'.
Bel.
Sed ego jam extimulor appetentia: redeamus domum jentatum.
Mal.
Quid tandem?
Bel.
Panem, butyrum, cerasa, pruna cereola, quae tantopere videntur nostris
Hispanis placuisse, ut illarum nomine pruna omnia nuncupent: vel si haec non
sint domi, decerpemus
[ 330 ]
folia aliquot buglossae et salviae, quae
addamus butyro.
Mal.
Bibemus vinum?
Bel.
Minime vero, sed cervisiam, et quidem tenuissimam ex flava ista Lovaniensi,
vel aquam puram et liquidam, haustam e fonte Latino aut Graeco.
Mal.
Quem tu fontem Latinum vocas? Quem Graecum?
Bel.
Illum, qui juxta portam est, Graecum solet nominare Vives: ulteriorem illum,
Latinum: causas ipse reddet tibi quum illum convenies.