Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber I

 

[de optimo statu reipublicae]

en mi More, quam longo te sermone oneravi, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses, et sic videreris audire, tamquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quamquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreverant, eadem rursus evestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inventis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur et serio propemodum admitterent. ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.

profecto mi Raphael inquam magna me affecisti voluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia, praeterea visus mihi interim sum, non solum in patria versari, verum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius viri memoriae quod tu tam impense faves, non credas mi Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine carior, cum esses alioqui carissimus. ceterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consiliis plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni viri, officio. siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium!

non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, immo multi libris aeditis iam fecerunt, si ii qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere. sed bene haud dubie praevidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut perversis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. an non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi evellere, protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio!

age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitivam illam Neapolim ad se retrahat; postea vero evertat Venetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo invasit. hic dum alius suadet feriendum cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos alius Helvetios. adversus numen imperatoriae maiestatis, auro, velut anathemate, propitiandum. dum alii videtur cum Aragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae regno, velut pacis authoramento cedendum; alius interim censet castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit. ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda firmissimis vinculis, semper infirma societas, amici vocentur, suspiciantur ut inimici. habendos igitur paratos, velut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoveant Angli protinus immittendos. ad haec fovendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat, suspectum sibi principem.

hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis viris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac verti iubeam vela, omittendam Italiam censeam et domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de aliis adiiciendis esse cogitandum.

tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui cum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, numquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumvis animum posset intendere. cum viderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni vellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, cum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. ita coactus est ille bonus princeps, novo regno cuipiam ex amicis relicto - qui brevi etiam post eiectus est - antiquo esse contentus.

praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, cum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde avitum regnum coleret, ornaret quantum posset, et faceret quam florentissimum. amet suos et ametur a suis, cum his una vivat, imperetque suaviter, atque alia regna valere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam!

profecto non valde pronis inquam.

pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus quibus technis ei queant coacervare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, cum ipsi sit eroganda pecunia. deiiciendam rursus infra iustum, cum fuerit corroganda. uti et multum aeris parvo dissolvat, et pro parvo multum recipiat; dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum visum erit, faciat pacem, sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet humanum sanguinem princeps pius; dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem proventum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, vel dum ii mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, vel dum aliis vendit privilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui gravatim quicquam contra populi commodum privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quavis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque invitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum vel contradicendi studio, vel pudore dicendi eadem, vel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. sic dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. ceteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe. nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogativam. dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, nullam auri vim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam velit posse. quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum vero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis ac libertate lasciviat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, cum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.

hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta esse, et perniciosa. cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac studio ipsi commode vivant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oves potius quam semet pascere, quatenus opilio est.

nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens vitae status! aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut invisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem. neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. quod ipsum sensit certe vir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare divitibus, quam divitem esse. et profecto unum aliquem voluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui vitam civium non novit alia via corrigere, quam ademptis vitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere vitiis accidit, ut populus eum vel contemnat, vel habeat odio. vivat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta institutione suorum praeveniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere revocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. neque umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale privatum quempiam iudex, velut inicum ac vafrum non pateretur accipere.

hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur, numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri pretium aequet. hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam divitiae suae, velut obicem acervandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. nempe eum thesaurum videbat suffecturum, sive regi adversus rebelleis, sive regno adversus hostium incursiones esset confligendum. ceterum minorem esse quam ut animos faciat invadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. proxima quod sic prospectum putavit, ne desit pecunia, quae in quotidiana civium commutatione versetur, et cum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accrevit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. talis rex et malis erit formidini, et a bonis amabitur. haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem vehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam!

surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi videntur - ut vere dicam - huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis numquam admissum iri. quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupavit animos, atque insedit penitus diversa persuasio! apud amiculos in familiari colloquio non insuavis est haec philosophia scholastica. ceterum in consiliis principum, ubi res magnae magna authoritate aguntur, non est his rebus locus.

hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae.

immo inquam est verum, non huic scholasticae, quae quidvis putet ubivis convenire, sed est alia philosophia civilior, quae suam novit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro tutatur. hac utendum est tibi. alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus inter se vernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, et recenseas ex Octavia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! corruperis enim, perverterisque praesentem fabulam, dum diversa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint. quaecumque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem venit alterius, quae sit lepidior.

sic est in republica sic in consultationibus principum. si radicitus evelli non possint opiniones pravae, nec receptis usu vitiis mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda respublica est, et in tempestate navis destituenda est, quoniam ventos inhibere non possis. at neque insuetus et insolens sermo inculcandus, quem scias apud diversa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua virili omnia tractes commode. et quod in bonum nequis vertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum. nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.

hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam. nam si vera loqui volo, talia loquar necesse est. ceterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. quamquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non video cur videri debeat usque ad ineptias insolens. quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena videri possint, quod hic singulorum privatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia. mea vero oratio - nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diversa via praecipites, iucundus esse non potest, qui revocet ac praemonstret pericula - alioquin quid habuit, quod non ubivis dici, vel conveniat, vel oporteat! equidem si omittenda sunt omnia tamquam insolentia atque absurda, quaecumque perversi mores hominum fecerunt, ut videri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo vetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari. quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam gravatim paterentur aptari, doctrinam eius velut regulam plumbeam accommodaverunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil video quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantumdem proficiam in consiliis principum.

nam aut diversa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, et ipsorum adiutor sim, ut inquit Micio Terentianus, insaniae. nam obliquus ille ductus tuus non video quid sibi velit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet connivere. approbanda sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est. speculatoris vice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudaverit. porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui vel optimum virum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum perversa consuetudine vel depravaberis, vel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu convertere.

quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda quippe republica. cum populum videant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluviae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto.

quamquam profecto mi More - ut ea vere dicam, quae meus animus fert - mihi videtur ubicumque privatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi vix umquam posse fieri, ut cum republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi vel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perveniunt ad pessimos, vel ibi feliciter, ubi omnia dividuntur in paucissimos, nec illos habitos undecumque commode, ceteris vero plane miseris.

quam ob rem cum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut et virtuti pretium sit, et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex adverso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam umquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum vocat privatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, vel ut consequatur quisquam, vel ut tueatur, vel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum invicem quisque privatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam numquam finienda litigia.

haec inquam, dum apud me considero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda. siquidem facile praevidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse viam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an umquam possit observari, ubi sua sunt singulorum propria. nam cum certis titulis, quisque quantum potest, ad se convertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, cum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti viri, ac simplices, et cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores.

adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis et erumnarum anxiam atque inevitabilem sarcinam. quam ut fateor levari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse.

nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, tum magistratus ne ambiantur, neu dentur venum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus praeficiendi divites, quae potius fuerant administranda prudentibus.

talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae valetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur vero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria. quin dum unius partis curae studes, aliarum vulnus exasperaveris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adiici cuiquam potest, ut non idem adimatur alii.

at mihi inquam contra videtur, ibi numquam commode vivi posse, ubi omnia sint communia. nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem. at cum et stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! sublata praesertim authoritate ac reverentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo.

non miror inquit, sic videri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. verum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta vidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi vixi, neque umquam voluissem inde discedere, nisi ut novum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te vidisse quam illic.

atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in novo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, et vetustiores opinor esse, quam in illo respublicas et in quibus plurima ad vitam commoda longus invenit usus, ut ne adiiciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.

quod ad vetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam vero quicquid hactenus vel ingenium invenit, vel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse. ceterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur. nam - ut ipsorum habent annales - ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris - quos illi vocant ultraequinoctialeis - nihil umquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, navis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo detulerat. eiecti sunt in litus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea numquam inde discessere.

hanc unam occasionem, vide quam commodam illis sua fecit industria. nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinvenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. at si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inventum est, fecerunt suum; sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. quod unum maxime esse reor in causa, cur cum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, et felicius efflorescat.

ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec velis esse brevis, sed explices ordine, agros, fluvios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes velle cognoscere. putabis autem velle quicquid adhuc nescimus.

nihil inquit faciam libentius. nam haec in promptu habeo. sed res otium poscit.

eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus.

fiat inquit. ita ingressi prandemus.

pransi, in eundem reversi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus. is ergo ubi nos vidit intentos, atque avidos audiendi, cum paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est.

primi libri finis.