Cum constituerim vobiscum una evolvere atque excutere librum Senecae de providentia, iudicavi omnibus nobis commodum fore, si is liber seorsum a ceteris Senecae operibus mea opera emendatus excuderetur. Ac sperabam id fore, antequam ad has mihi iucundissimas, vobis, ut merito sperare videor, non molestas exercitationes rediremus. Sed aliter cecidit. Interea igitur, dum ille pulcerrimus libellus a librariis describitur, delegi decimam tertiam Iuvenalis Satyram, in qua hoc triduum consumeremus. Et iucunda autem et utilis illius evolutio futura est. Continet enim multas graves et utiles sententias, optimis verbis et genere quodam dicendi salso, festivo, hilari et ut ita dicam, vivido, quod huic poëtae proprium ac perpetuum est, explicatas. Neque mihi quisquam illud obiecerit, multos esse ex Latinis Iuvenale meliores poëtas. Non contendo. Scio, multum interesse inter Iuvenalem et Virgilium. Sed qui solum Virgilium legerit, tanto praestare eum ceteris credere poterit, scire non poterit: ut ad certiorem ipsius Virgilii gloriam pertineat, etiam alios legi. Deinde non continuo sola cognoscenda, quae optima. Alioqui non tantum
[ 374 ]
e poëtis solus Virgilius, ex oratoribus solus Cicero, sed ipsius Virgilii unum aliquod poëma, Ciceronis una aliqua oratio legenda erit. Certe enim et aliquod Virgilii poëma et aliqua Ciceronis oratio principem locum tenet. At nemo unquam repertus est, qui aut Homerum praecipuum esse inter poëtas negaret, aut propterea Hesiodum, Theocritum, Apollonium Rhodium, alios etiam inferiores, e manibus hominum excutere conaretur. Nec quia Sophocles in Tragoedia excellit, idcirco Aeschylum Euripidemque contemnimus.
Non, si priores: ait Horatius: Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces
Stesichorique graves Camoenae.
Suus est stellis honos, sua lux, etiam si a solis splendore et claritate vincuntur. At stulte facit, qui in potestate eligendi, praetermissis optimis, deteriora sectatur. Hoc ita demum in me valeret, si suaderem vobis, ut eos, quos optimos esse constat, praetermitteretis. Sed id neque feci adhuc neque facturus unquam sum, et multum puto interesse, hos quasi secundarum partium scriptores melioribus anteponat aliquis, an eis quoque studii aliquid tribuendum putet. Praeclare Cicero ferreum quidem scriptorem esse non diffitetur Atilium, sed scriptorem tamen, ut legendus sit: Rudem enim, inquit, esse in nostris poëtis, aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. Mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. Haec ille: et illis quidem temporibus,
cum neque Musarum scopulos quisquam superarat,
et is, qui hoc scripsit Ennius, meliorum inopia principem locum tenebat. Quid igitur censemus dicturum fuisse Ciceronem, si ad eorum poëtarum, qui postea floruerunt, tempora vitam producere potuisset? Qui certe ut veteris illius Romani sermonis integritate inferiores fuerint (suae enim quisque aetatis quam atavorum suorum sermone uti malebat:) limatiores tamen et cultiores et multis poëticis virtutibus superiores fuerunt. Num igitur hos nitidos et politos comtempsisset, qui illos horridos et impexos studiose tamen ac diligenter evolverat? Sed ut in ceteris vitae partibus, ita in ratione studiorum varie a vulgo hominum peccari solet. Patrum et avorum nostrorum memoria, qui se eruditos perhiberi volebant, optimis quibusque scriptoribus tanquam pervulgatis et nihil abditum ac retrusum continentibus valere iussis, in aliis quibusdam obscurioribus minusque tritis suam omnem industriam collocabant.
[ 375 ]
Itaque eorum plerisque saepius in manibus erat Appuleius aut Sidonius Apollinaris quam Cicero: Persium quam Horatium, Lucanum aut Claudianum quam Virgilium libentius et maiore cum studio pervolutabant. Animadvertit hunc errorem insequens aetas, et Bembi, Sadoleti ac similium et exemplo et auctoritate commota, ad vetustiorum lectionem imitationemque revocata est. Sed secutum est aliud malum, exorta factione ineptorum hominum, qui praeter Ciceronem, Caesarem, Sallustium et, si forte, aliquot alios eidem aetati suppares, tum ex poëtis praeter Catullum, Lucretium, Virgilium, tres aut quatuor alios, clamare coeperunt, ceteros omnes barbaros esse, nesciisse Latine loqui, neque satis dignos esse, in quibus cognoscendis ullum studium poneretur. Inde extitit enectum quoddam et famelicum et, ut ego interdum vocare soleo, dilutum eloquentiae genus hominum existimantium, bene dicendi laudem in eo positam esse, ut ne ullum vocabulum ponas, quod non ex Cicerone sumpseris, quamvis fatue atque insulse loquaris, sine ulla vi, sine ullo acumine, sine ullo pondere sententiarum, dummodo unum illud observes, ipsius te Ciceronis fraterculum fore. Similis fatuitas eorum quoque, qui poëtarum laudem affectabant, animos occupavit. Nam cum sibi indices quosdam confecissent earum vocum, quibus veteres aliquot poëtae usi essent, putarunt, se illis aequiparatum iri, dum sedulo caverent, ne quam vocem versibus suis immiscerent, quae non in illis, quos dixi, indicibus reperiretur. Ergo hoc exemplo suo utrique docuerunt, ex omnibus Ciceronianis vocibus stultissimas orationes, ex omnibus Virgilianis pessimos versus posse componi. Neque dici potest, quam haec hominum somnia sibi placeant, quam se circumspiciant, quam se impudenter iis, quos non intelligunt, anteponant. Statium, ait eorum quidam, aut Silium Italicum tu mihi aut Lucanum aut Senecam nominas? Ovidium etiam, cui praeter unum Virgilium Latinorum nemo par fuit, contemnere audent, seque ei anteponere non verentur. Unus etiam,Idem narrat Mureti discipulus, Herc. Ciofanus praef. ad Ovidii Meiam. D. R. — Vid. Append. Ovid. in ed. Burm. Tom. IV. pag. 144. Fr. | ceteroqui homo eruditissimus, sed illo errore imbutus, Ovidii metamorphosin, divinum poëma et omnibus ingenii, omnibus eloquentiae luminibus omni ex parte collucens, in cum sermonem, quo vulgo nunc utimur, sibi convertendum curavit, ne, si eam Latine scriptam attingeret, sinceritatem Latini sermonis, quam ex aliis poëtis hauserat,
[ 376 ]
contaminaret. Sed hunc quidem excusare quoquo modo possumus: qui cum et doctrinae copia abundaret, et Latino sermone perite ac scienter uteretur, hac una in re nimis credulus fuit, aliorumque iudicio stare potius voluit quam suo. Isti non ferendi, qui ab omni eruditione imparati, quasi satis sit dixisse, ego pulcra poëmata pango,Cf. Horat. de A. P. vs. 416. et 99. Fr. | audent se cum eis componere, aut etiam eos prae se despicere, a quorum coquis aut mulionibus, si hodie viverent, scribendorum carminum laude facile vincerentur. Horum ego, simul atque Iuvenalem mihi in manibus esse resciverint, qui de me sermones futuri sint, non ignoro. Iuvenalem interpretatur. Cur non potius Horatium? Sed et tertio abhinc anno quasi alii poëtae deessent, Senecae Troadas delegit, quas interpretaretur. Ego vero et in explicandis Senecae Troadibus ita tum me versatum esse confido, ut illius poëtae amorem multis incusserim: et in huius Satyrae explicatione spero me perfecturum, ut eiusdem poëtae alias quoque cognoscere cupiatis. Sed satis iam verborum factum est. Nunc primum exponam argumentum huius Satyrae: deinde ipsius poëtae verba recitabo, quaeque in eis explicatione egere videbuntur, ea diligenter et accurate interpretabor.
|