Iosephus
Quid agitur, mi Cleanthes? Contigitne tibi commoda habitandi ratio? Aut
adhuc incertis sedibus oberras?
Cleanthes
Contigit quidem habitaculum, sed eius commoditas tanta non est, quantam
fore speravi, siquidem spes erat fore, ut civis alicuius beneficio una
cum domicilio et victum qualemcumque nanciscerer; verum multo aliter
evenit. Nam vix impetrare potui, ut pro locario statuto mihi angulus in
ludo locaretur; victum vero, quando pecuniae est parum, ostiatim
emendicari oportebit, nisi forte melior mihi fortuna posthac obvenerit.
Tu autem felix es, mi Iosephe, cui parentes tantum sumptum suppeditare
sufficiunt, quantum ad studiorum commoditatem est satis.
Iosephus
Est, diis gratia, unde haec commoda mihi parem, sed quo plura mihi sunt
ad disciplinas parandas commoda, eo ipso graviori dignus essem odio, si
non plus quam vestrum quispiam didicero. Attamen nec vos de mediocri
studiorum vestrorum profectu desperare decet, quandoquidem constat
multos humili natos loco ad haec nullis omnino fortunae dotibus adiutos
ad eruditionis fastigium ascendisse. An non Democritus ille physicus ex
baiulo factus est philosophus? Non Cleanthes, cuius tu nomen refers,
aquis noctu hauriendis diurnum victum sibi quaesivit? Et quem Stoicum
hic non aequavit? Sed et Plautus inter ipsos pistrinae molestos labores
laudatissimas illas comoedias conscripsit.
Cleanthes
His et eiusmodi aliis exemplis animatus in studiis persevero : alioqui me
iam pridem ad manuarium aliquod artificium transtulissem. Quamquam sunt
mei ordinis plerique adulescentes in ludis magis putrescentes quam
studentes adeo infelici ingenio, ut ad nullas litteras sint appositi; hi
mihi nulli alii usui esse videntur in civitatibus, quam quod alios
mendicos, dum eis panem praeripiunt, ex urbibus pellunt: iis ego
consulerem, ut se ad aliquod aliud studium applicarent.
Iosephus
Probe dicis, mi Cleanthes; nam si omnes eiusmodi essent ingenio praediti
quali tu, fovendos modis omnibus putarem. Certe, quod ad te attinet,
spero prope diem tibi meliorem fore condicionem, nempe ut apud civem
quempiam, cui nonnunquam inservias, omnem studiorum commoditatem sis habiturus.
Cleanthes
Vtinam Deus ita faxit!
Iosephus
Faxit; ne dubita et in hoc mea commendatione iuvabere.