Pandulus
Quis es, qui trepide adeo pulsas ostium? En Petre, tun pulsasti?
Petrus
Pulsavi.
Pandulus
Sed qua gratia huc intromitti postulas? Non ut magistrum convenias?
Petrus
Maxime, si est intus: habeo, quod cum eo agam ipse.
Pandulus
Est intus; sed mane paulisper, dum huc tibi renuntio, an hoc temporis
articulo ei te audire vacet. -- Here, scholasticus quispiam foris
exspectat, qui, si non sit molestum, cupit te de re quapiam convenire.
Ludimagister
Quin huc adest?
Pandulus
Iam, iam aderit.
Petrus
Salve, praeceptor optime. Avocor hinc in patriam seriis parentum meorum
litteris, et, si non avocarer, ipsa tamen aeris egestas et item nuditas
domum abigere me possent. Itaque gratias ago tibi immortales,
observantissime praeceptor, quod me primum in tuam disciplinam
humanissime recipere dignatus es, deinde ex quo tuae scholae fui
sectator et fideliter et accurate tam litteris bonis quam rectis moribus
expolire studuisti. Porro quia, ut dixi, non amplius hic morari licet,
quam possum amanter oro, ut qua humanitate me hactenus tractasti, eadem
et migrandi potestatem concedas. Etenim, si modo id pace fiet tua, cras
prima luce iter sumus ingressuri.
Ludimagister
Si quid feci, quod gratum sit, adulescens studiose, hoc totum non mihi,
sed praeceptoris officio feres acceptum. Ceterum, quando te hinc
parentum litteris avocari dicis, abi me permittente bonis avibus,
quocumque te vel parentes vocant vel rectius forsan consilium hortatur.
Petrus
Sed illac qua iter sum facturus, amicosne aliquos habes, quos litteris
salutare cupias? Quandoquidem ipse perferendi onus in me lubens recipio.
Ludimagister
Non admodum; et ut maxime haberem, tot tamen aliis negotiis in praesentia
districto scribere non vacaret. Quare tu, quod ad litteras attinet,
securus iter destinatum, quando lubet, capesse.
Petrus
Bene vale.