Pandulphus
Quid tu hoc ante ostium, Hieronyme, aut quid hic tibi negotii est?
Hieronymus
Ludimagistrum convenire volebam. Sed pulsare cunctabar veritus, ne
intempestive fortasse venirem; quare te pro veteri nostra consuetudine
rogo, ut hic me adstare significes.
Pandulphus
Faciam; tu hic tantisper morare, dum quid rerum sit, huc renuntio.
--Here, quod iniunxeras, diligenter est curatum.
Ludimagister
Bene factum. At qui is est, quicum pro foribus fabulantem te audivi?
Pandulphus
Scholasticus quidam, nomine Hieronymus, tibi familiariter notus, qui te,
si modo tempestivum est, coram alloqui cupit.
Ludimagister
Intromittatur; iam nunc, quid velit, conicio.
Hieronymus
Salve, humanissime praeceptor.
Ludimagister
Et tu salvus sis, optime adulescens. Sed quid est, quod me velis?
Hieronymus
Paucis dicam. Quia iam biennium te in hoc ludo docentem audivi, utriusque
litteraturae prima rudimenta tua ope utcumque percepi; hortatur nunc me
tum parens tum etiam haec mea aetas maturior, ut hinc in academiam
aliquam ad uberiorem ingenii cultum capiendum me conferam. Hoc ut
felicius faciam, tuo consilio opus est ; nam inter tot, ut vocant,
universitates, quot iam olim sunt institutae et hodie passim novae
exoriuntur, mihi eiusmodi rerum ignaro difficile plane est eius, quae
omnium sit instructissima et meis studiis accommodatissima, delectum habere.
Ludimagister
Prudenter hic deliberas, Hieronyme. Sunt academiae idque in Germania,
quas vehementer probem, sunt item, quas cupiam vel omnino non esse vel
in totum immutari. Vt enim in re militari duci dux et militi miles, ut
in re publica senator senatori et civi civis, artifex artifici, ut
denique homo homini, sic schola scholae, doctor doctori, magister
magistro praestat. Quod discrimen qui non advertit, operam et oleum, ut
aiunt, plerumque perdit. Atque ut certum aliquid, quod hic sequaris,
habeas, in hac deliberatione spectandum erit, non quae magnificis
aedificiis, tametsi et haec decoris aliquid addunt, sed optimis omnis
generis praeceptoribus sit instructissima. Primum, quae trium linguarum
professores habeat et doctos et bonos, hoc ut velint, illud ut possint
recte docere, siquidem Latinam, Graecam et Hebraicam linguas in
Christianorum scholis doceri pontificiae leges iubent et veterum
theologorum exempla suadent ac denique Christianae rei publicae usus
exigit. Habeat denique theologos, si non plures, unum saltem aut alterum
cum scripturarum intellegentia tum vitae sanctimonia egregie probatos.
Tum iureperitos non minus prudentia quam et facundia laudatos. Ad haec
medicos, quos naturalium rerum profunda cognitio et curandi fides
perspecta commendet. Postremo philosophos, non qui sophisticam rixandi
pertinaciam ex ineptis barbarorum commentariis inculcent, sed qui
philosophando Platonis maiestatem, acumen Aristotelis, Theophrasti
eloquentiam proxime referant. Quamquam autem gymnasium eiusmodi minoris
negotii est describere quam usquam invenire, ad praescriptam tamen
imaginem utcumque accedunt hic in vicino sitae, Lipsia et Wittenberga.
Nec Erphurdia cuiquam est aspernanda ut nec Basilea. Super omnes vero
trium linguarum professione floret Lovanium, schola vel hoc nomine
omnium felicissima, quod magnum illum et sapientiae et eloquentiae
principem habet Erasmum. Et summum illud ecclesiasticae dignitatis
ornamentum, Albertus cardinalis, magnum quiddam Moguntiae suae molitur;
quod si processerit, erit, quo se Germania exteris hominibus venditet.
Porro illud imprimis tibi cavendum, ne ad sublimes illas professiones
quas vocant illotis, ut aiunt, pedibus irrumpas, quin modis omnibus
curandum, ut utriusque litteraturae mediocri cognitione praeparatus
accedas. Sic enim futurum, ut in disciplinis his gravioribus citius et
facilius, quo tendis, pervenias et rectum in rebus omnibus iudicium
consequaris. Hoc qui caret, frustra se aliquid feliciter discere sperabit.
Hieronymus
At in eiusmodi scholis receptum audio, ut scholasticorum quisque
praeceptorem quempiam sibi deligat, quo familiariter utatur non tantum
ad litterarum studia, sed et formandos mores. Hic quid mihi faciundum suades?
Ludimagister
Quid aliud quam ut, antequam te alicui in disciplinam dedas, divitum
istorum delicias imiteris, qui cum multa vini dolia in cellis habeant
reposita, non statim e quovis bibunt, sed pytissando omnibus ex ordine
degustatis quod firmissimum fuerit et suavissimum hoc demum in palati
sui usum relinunt. Quin ergo et tu cum ex aliis sciscitaris tum multos
eximios eiusdem professionis doctores audiendo exploras ipse, cui
potissimum ingenii tui solum rectissime excolendum loces. Tametsi sunt
et aliae coniecturae, quibus in hoc uti possis, ut si cui suae
lucubrationes insignem peperere famam, si quem eruditorum calculi
aliquot probent, si cui ab aliis eiusdem Musae aemulis insignite
invideatur, si quem vel iudicium principis vel rei publicae consensus a
contemptu vindicet, si cui magna sit lectissimorum iuvenum frequentia,
si qui discipulos aliquot egregie doctos reddiderit, denique si qui
Pythagorae exemplo non quemque statim in disciplinam suam recipiat et
aliis plura ac meliora pluris quoque doceat. Cave enim committas ad
quemquam te alliciat sumptus vilitas aut a quoquam deterreat impensae
magnitudo. Quando fere fit, ut qui docent parvo parva, qui magno magna
quoque doceant. His indiciis si prudenter uteris, vix unquam tibi
imponet quisquam. Cetera rerum usus, optimus magister, aetatis progressu
te facile edocebit.
Hieronymus
Sat est. Quod restat: pro salubri adeo consilio gratias tibi immortales
tuus agit Hieronymus, si quando dabitur facultas, egregie quoque relaturus.
Ludimagister
Nihil addubito. Tu, quod tibi felix ac faustum sit, ad bonarum artium
mercaturam proficiscere!