Cornelius
Vt nihil est usque ex omni parte felix!
Gulielmus
Quid stomacharis tecum, mi Corneli?
Cornelius
Non iure stomachor, qui me tot malis in hoc immundo mundo obnoxium experior?
Gulielmus
Quid est, de quo praeter ceteros adeo queri possis, nisi forte
paupertatem in ius vocas?
Cornelius
Quasi hoc solum sit malum, etiamsi gravissimum; vides et, opinor, sentis,
ut nihil non sit adversum. Hibernis temporibus frigore concutimur; nunc
aestus et caniculae rabies nos excruciat. Interdiu quidem ob annonae
caritatem et nostram paupertatem fame ac siti laboramus; ut taceam
interim nusquam non culices et muscas nobis obvolantes et corpusculum
exsugentes; nocte vero cum cimicibus ac pulicibus bellum gerimus. Ad
haec miseros exterrent iam fulgura, iam fulmina, iam tonitrua. Mox et
autumnus sexcenta morborum genera effundet, nonnunquam morborum omnium
pestilentissimum pestem. Adde, quod huius temporis occasione plerique
nostri ordinis, dum stulti frigida lavare volunt, in rapidis et
profundis fluminibus capitis iacturam faciunt.
Gulielmus
At tu naturae parum gratus incommoda quidem, quae secum adferunt aestivi
menses, accurate recenses, commoda vero, quae simul praestat, praeteris.
Cornelius
Quae ea sunt, quaeso?
Gulielmus
Rogas? Primum nec igne nec vestibus admodum est opus, deinde tempus hoc
tot frugum genera donat: siliginem, triticum, hordeum, tot legumina,
fabas, pisa, vicias, tot poma, pira, pruna, mespila, nuces, iuglandes,
avellanas, castaneas molles, racemos, super omnia vero dulcissimum
mustum. An haec parva tibi videntur aestatis et autumni munera? Videris
mihi ex eorum esse grege, de quibus Seneca eleganter dixit: Nemo
beneficia in calendarium scribit. Postremo cogitandum semper est sic
placuisse naturae conditori Deo, ut in hoc mundo nihil sit hominibus
omni ex parte beatum, quo videlicet ex his mundi perturbationibus ad
aliam patriam aspiremus.