Leopoldus
Scis, Severe, quae spectacula die crastino, qui est a feriis sacratissimi
corporis Christi octavus, edi consueverint?
Severus
Qui ipse scire possem, cum superiori anno non adfuerim?
Leopoldus
At audisse ex aliis poteras.
Severus
Quae ad me parum attinent, ea non magnopere soleo exquirere. Sed dic,
oro: quid tandem est, quod iactas?
Leopoldus
Tragoediam eorum cruciatuum, quos pro nobis tulit servator Christus,
histriones agent; sunt enim ad hoc delecti aliquot.
Severus
Quaeso te: omnibus etiam adhibitis personis?
Leopoldus
Omnibus omnino.
Severus
Ipse in hac fabula mallem durissimi militis aut carnificis personam
gerere quam ipsius Christi; nam tametsi, ut conicere possum, res ficte
repraesentabitur, sic tamen abire non potest, quin is, qui Christum
refert, multas interim molestias in se recipere cogatur.
Lepoldus
Et ipse in hac fabula spectator esse malo quam actor, utcumque res
interim agatur seria.