DIALOGVS XXXI. Vrbanus et Kilianus de lustratione urbis et arvorum fabulantur.
Vrbanus
Quid est, Kiliane, quod tanto molimine plateas et vicos omnes verrunt?
Num princeps quispiam huc est venturus?
Kilianus
Minime, sed quiddam est cras futurum, cuius gratia merito hic fit apparatus.
Vrbanus
Quid hoc, quaeso?
Kilianus
Sollemne iam est crastino die urbem corpore Christi lustrare, siquidem
primarius hic sacerdos sacratissimum hoc corpus circum moenia gestabit
universa sacerdotum manu atque item populo omni a tergo sequentibus.
Vrbanus
Sacra forsan erunt, quae nonnulli amburbialia non inepte vocari volunt.
Kilianus
Erunt.
Vrbanus
At quando agentur ambarvalia? Sic enim vocantur, quae apud ethnicos erant
Robigalia Paliliaque.
Kilianus
Perendie.
Vrbanus
Num et nos eis sacris adesse oportet?
Kilianus
Maxime, pariter et clericorum ordinem omnem.
Vrbanus
At apud nostrates soli agrestes sacrificio praeeunte agros obequitant.
Kilianus
Suus cuique regioni est mos, qui pro lege est habendus.