DIALOGVS XXIV. Penius et Franciscus de feriis nataliciis Christi confabulantur.
Penius
Et gaudeo et doleo, mi Francisco, festa haec natalicia appetere. Gaudeo
quidem, quod hae feriae omnia laeta et festiva secum apportant; doleo
autem, quod scholasticis nobis in addiscendis horum festorum cantionibus
grandis est exhauriendus. Praeterea totis diebus in templis algendum.
Postremo et illud vereor, ne, si matutina sacra alto nimis sopore
detentus neglexero, et plagas mihi lucrifaciam.
Franciscus
Vera sunt haec, quae dicis; attamen quando hanc condicionem accepimus,
advigilandum nobis erit et omnia fortiter perferenda; nam et peiora his
passi sumus. Dabit Deus his quoque finem, ut taceam hos nostros labores
in pietatis cultum cedere.
Penius
Certe plus satis delicati essemus, si non tantum molestiae vel pro solo
Christo devoraremus, cuius respectu tot infantium innocens aetas
crudeles barbarorum militum gladios est perpessa; cuius rei memoria et
his feriis coniuncta est.
Franciscus
Sed illud quaeso, quid sibi vult, quod sacrificuli in divi Ioannis feriis
popularibus vinum e sacrato calice propinant?
Penius
Nescio equidem, nisi quod audivi hoc poculum utpote sacrum antidoti vice
esse contra veneni pericula.
Franciscus
At ego nolim hac fiducia cicutam bibere, quantumvis sit hoc poculum, ut
dicis, sacrum.