DIALOGVS XXIII. Conradus et Aegidius de ieiuniorum ratione disserunt.
Conradus
Male sit istis, nescio quibus, qui totum paene annum ieiuniis onerarunt.
Neque enim satis fuit eis quadraginta dies perpetuo Christi ieiunio esse
sacros, nisi insuper quarta quaque anni parte aliquot dies nos
macerassent. Instat rursus septimana per abstinentiam transigenda. Quod
si mihi tanto apparatu prandium apponeretur quanto illis, qui ieiunia
haec induxerunt, non admodum gravatim eis parerem; nunc cum vix toto
anno semel rugientem stomachum exsatiem, adhuc ieiuniis vexor.
Aegidius
Quid ita stomacharis, mi Conrade, in sanctos ecclesiae patres? Qui haec
omnia bono animo statuerunt non nobis, qui haec nec praestare per
aetatem adigimur nec per inopiam possumus, sed sui similibus, hoc est
divitibus istis et delicatis.
Conradus
Qui scis haec?
Aegidius
Superiori anno e quodam contionatore audivi, qui divo Hieronymo, quamquam
acerrimo ieiuniorum exactori, displicere aiebat maxime in teneris
aetatibus longa et immoderata ieiunia. Ne, quemadmodum ipse scriberet,
ante pedes deficiant, quam currere incipiant, quare tantum ieiuniorum
modum imponendum, quantum ferre poterimus.
Conradus
Habeo gratiam divo Hieronymo, qui pauperculis nobis et impatienter
esurientibus patrocinatur.