Iacobus
Quid cras sit futurum audistin?
Thomas
Nihil equidem, nisi quae alias fieri consueverunt.
Iacobus
De spectaculis nihil?
Thomas
Nihil plane; num edentur aliqua?
Iacobus
Edentur et quidem varia. Nam funambulos duos adesse audio, qui cras sui
artificii miraculum ostentabunt. Tum Sarmatas aliquot vidi ipse, qui
immanes ursos ad exiguam stipem iuxta lituorum cantus saltitantes exhibebunt.
Thomas
Curabo quoquo modo, ut et ipse intersim, etiamsi me ipse intrudere debeam.
Iacobus
Vix poteris, quandoquidem qui non numerant foras quatiuntur.
Thomas
Fallam ipsos ianitores.
Iacobus
Ad haec princeps ipse in foro paria aliquot equitum exhibebit, qui inter
sese infestis hastis concurrent. Post quos circum ingredientur item
equites a calce ad verticem usque armati, quos cataphractos vocant. Hi
catervatim sine ullo aut ordine aut arte alius in alium irruent et se
mutuis ictibus ab equis deicient. Nam in hoc circus undique est
circumsaeptus et, ne qui ceciderint gravius laedantur, fimo instratus.
Thomas
Quam quaeso te voluptatem ex tam furioso et minime iucundo certamine
capiunt isti?
Iacobus
Quid? Nullas non lautitias prae hac voluptate contemnunt, praeterquam
quod hoc tirocinio ad serios hostium congressus praeparantur et quasi animantur.
Thomas
Vtcumque sit, spectabo et ipse, quomodo res agatur.