Martinus
Quid agis, omnium impurissime?
Valerius
Quid adeo in me stomacharis, qui aliud facio nihil, quam quod ientaculum
capio? An tu ientaculum perinde ducis ac piaculum?
Martinus
Quasi non sat grave sit piaculum in homine Christiano ieiunii religionem violare!
Valerius
Et hodie est indictum ieiunium? Dic, quo nomine?
Martinus
Sceleste, nescis, quas ferias beatae Catharinae, artium praesidis, agendas?
Valerius
At non putaram praecidaneas has ferias ex ecclesiae instituto sacras,
Martinus
Quid tum? Consuetudo recepta est pro lege, et ut nulla sit consuetudo,
nobis tamen, qui litteras sectamur, quibus haec virgo praesidet, hic
dies ieiunio religiosissimo fuerat colendus.
Valerius
Ieiunabo ergo deinceps vel hoc sumpto ientaculo; neque enim lautum spero
prandium, et, ut vulgo dici audio, bis interdiu male pasci pro ieiunio
est. Tametsi, ut tibi me aperiam, hactenus Christum verum sapientiae
praesidem putavi, ut qui sapientiae nomine subinde in ecclesiasticis
contionibus celebretur.
Martinus
Nova quaedam inducere conaris, at ego communi omnium via ingredi malo.
Valerius
Non audisti illud Pythagorae: per publicam viam ne ambules.
Martinus
Molestus es: tu tuum, ego meum iter ingrediar.