Henricus
Tu nobiscum pila ludes, Friderice? An cum istis cursu mavis certare?
Fridericus
Mallem cum uno et altero iucundo sodali deambulatum ire.
Henricus
Quin tu ante paulisper pila colludis ? Postea et nos una tecum deambulabimus.
Fridericus
At ego huiusce ludi non admodum sum peritus, nam nec caute pilam mittere
nec missam manu satis certa excipere sufficio.
Henricus
Nihil est, quod hac gratia sis sollicitus: ipsa rei exercitatio te satis
quid facto opus sit admonebit. Quod si hinc modis omnibus abhorres, age
ludum minoris negotii, nempe globularem incipiamus.
Fridericus
Quando ita vultis, non recuso, tametsi praeter risum spectantium nihil me
lucraturum scio. Siquidem ubi decies aberraro, vix semel tandem ferio
idque casu magis quam arte.
Henricus
Non magni refert in hoc certamine, vincas an vincaris; neque enim caput
agitur aut pro pecunia certatur.