Burchardus
Nuptias hodie futuras aiunt, Albine, tu quippiam ea de re audisti?
Albinus
Audivi.
Burchardus
Danda est opera, ut et nos e nuptialibus cibis aliquid acquiramus.
Albinus
Quod ad cibum attinet, hodie nihil moror: heri enim mihi prospexi, unde
hunc diem commode liceat transigere; sed quod a prandio saltationem in
theatro spectare non possum, hoc vero est, quod me male habet.
Burchardus
At quid vetat, quo minus spectes?
Albinus
Ignoras forsan in hunc diem nobis pii cuiuspiam beneficio balneas
gratuito condictas; a quibus abesse saltationis spectandae studio an tu
putas fore consultum?
Burchardus
Vide: nisi submonuisses, egregie fuissem oblitus, neque venisset in
mentem viscerationis, quae et ipsa in hodiernum diem est constituta.
Valeant nuptiae cum sponso ac sponsa; nos quae propius ad nos pertinent curemus.