Vocabula Civitatis Solis


Vocabula Civitatis Solis
By Nicolaus Gross



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Vocabula Civitatis Solis a Thoma Campanella Scriptae

Adnotanda sunt haec:

Adnotatio Finalis


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Vocabula Civitatis Solis a Thoma Campanella Scriptae

Thomas Campanella (1568-1639) mythistoriam composuit quae Civitas Solis inscribitur. Infra, lector, invenies vocabulorum Mediolatinorum et Neolatinorum, quae hac in fabula reperiuntur, indicem a Nicolao Gross, professore Germano, compositum. Quae vocabula non solum in ordinem alphabeti redegit Nicolaus, verum etiam unius cuiusque vocabuli vim atque significationem tractat, explicat, excutit (ed.)

Civitas Solis a Thoma Campanella (1568-1639) originaliter Italice scripta (La città del Sole,1602), postea retractata et Latine reddita, a.1623 Francofurti edita est. Latinus titulus completus est: Civitas Solis vel de rei publicae idea dialogus poeticus. Idem opus a.1637 Parisiis iterum editum est. Index editionum et commentationum est in libro, qui sequitur: Der utopische Staat - Morus, Utopia - Campanella, Sonnenstaat - Bacon, Neu-Atlantis - Übersetzt und mit einem Essay "Zum Verständnis der Werke", Bibliographie und Kommentar herausgegeben von Klaus J. Heinisch. Reinbek bei Hamburg (Rowohlt) 1960, p.266-292 (= H.).

Infra indicantur paginae et lineae editionis criticae, quae est haec:

Tommaso Campanella, La Città del Sole, testo italiano e testo latino, a cura di Norberto Bobbio, Torino 1939

Praeterea adhibui librorum editiones, quae sunt:

Christian Helfer, Lexicon Auxiliare (LA). editio altera Saraviponti 1985. Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch, editio altera Limburgi ad Laganam (vulgo 'Limburg an der Lahn') 1926. (SL) Johann Gustav Theodor Graesse/Friederich Benedict, Orbis Latinus, editio altera. Berolini 1983. R. Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance. Lugduni Batavorum 1994 (Hoven). A. Blaise, Lexicon Latinitatis Medii Aevi. Turnholti 1975 (Blaise). A. Souter, A Glossary of Later Latin to 600 A. D. Oxonii 1949 (Souter)