Lusus Trunculorum.
[ 159 ]
Fon
Heus, Rodolphe, ecquid animo tuo sedet latrunculorum ludus?
Rod
Egoquidem illo supra modum oblector nec negarem tecum aciebus decertare,
nisi dies, sydus et amoena coeli facies ad deambulationes corporisque
exercitia inuitaret. Proinde differamus huiusmodi dimicationes donec
auster pluuius nos domi desidere compellat. Nunc vero accersitis aliquot nostrae farinae sodalibus,
fixis metis, in hoc maeniali** spacio discum (si libet) librabimus,
saluberrimum simul aera captantes.
Fon
En, opportune nobis sese offerunt Brunetius et Ferlatus, socii
festiuissimi, quibus lusus magis cordi est quam studium.
Fer
Iamdudum perquirebam qui denariolis aut bessibus me exonerare vellent.
Fon
Minime vero. Nam te neque auidius quisquam lucrum odoratur ac occultat,
neque dolentius amittit et
[ 160 ]
expromit.
Fer
Bona verba, quaeso, videris mihi ex tua voluntate aliorum animos metiri.
Fon
Agedum possitis calumnijs vultis nobis exerceri disco?
Bru
Aiunt huiusmodi lusus genere te omnibus antecellere; adde quod discos
vestris pares in promptu non habemus. Proinde si vellitis nos vobis
colludere, alium ludum capessamus oportet.
Fer
Ecce attulli vobis e vicinia trunculos seu quis malit pyramidulas aut turriculas.
Rod
Habesne et sphaeram concinnam? Heu, quam imparem et male tornatam.
Bru
Paruo pedi magnum calceum adaptas.
Fer
Aeque vobis ac nobis sine injuria seruiet.
Bru
Sed quaenam erit ludi lex?
Fer
Diuisi in binas partes sphaeram eminus a meta praefixa mittemus, tum
cominus vbi ea desierit atque ita iaculando vtra pars prior quatuor et
viginti trunculos
[ 161 ]
deiecerit ab altera duos quadrantes auferet.
Fon
O insignem legislatorem! Agite, sortiamur quomodo stabunt partes. Dii
boni, quam pares! Nam, Ferlatus et Rodolphus non facile vinci se sinent.
Bru
Et nos, si animo fueris bono, non leuiter, vt spero, succ[c]umbemus.
Fon
Nunquam concedemus, Rodolphe, vt tu ludum prior auspiceris. Nam longe
potiores haberes.
Rod
Experiendum igitur est quibus primum fors faueat: vter nostrum duum
proxime sphaeram suum trunculum stiterit, eius erunt priores partes. En,
vt bene ominabar, primum mihi ludendum. Spectate.
Bru
Hem, eminus ternos deiecit, cominus quaternos. Ego vero collimabo vt
nouenum deiiciam, quem si vnicum ludo eiecero reliquis stantibus (sic
habet ludi lex), iam hostem superauero.
Fon
O sodalis foelicissime,
[ 162 ]
quam recte collimasti, qui quem
petebas dejeceris. Duodecim prostrauisti.
Fer
Sed et ego pro virili dabo operam vt eundem hostem prosternam. Heu, male
cecidit, ternos tamen deieci. Nunc cominus ludendum. En, quini iacent.
Fon
Erige deiectos. Me miserum! Aberraui a noueno neque vllum deieci.
Nihilominus hoc iactu spero aliquid promoturum: quaternos dirui.
Fer
Amabo, Rodolphe, fungere strenui officio.
Rod
Quaterni quos praecogitaueram reciderunt. Quini supersunt, en omnes deiectos.
Bru
Vah, quam aptus esses decutiendis nucibus: vix ita a forti decutiuntur
pruna matura, aut a violento Borea poma.
Fon
Victoria sanequam dignissimi estis qui et felicitate et industria nobis praestatis.
Bru
Si te aut hic ludus aut coniuncta infelicitas fastidit, iteremus
sortes.
[ 163 ]
Bru
*** Satis hoc prolixo lusitatum est, breuiorem capessamus. Qui singulis
iactibus plurimos trunculos sternet, ab omnibus teruncium auferet.
Fon
Hoc quoque modo cupio tentare fortunam. Cedo globum. Deieci ternos,
succede, Ferlate.
Fer
Heus tu, cur me nuncupas?
Fon
Vt tollamus omnem iurgii molestiisque** ansam.
Fer
Quaternos deieci.
Rod
Quartus ille trunculus tactu sphaerae non est deiectus sed impulsu
trunculi volantis.
Fer
Quicquid id est, cecidit, tu interea, lude.
Rod
Erige deiectos trunculos.
Fer
Refer pedem ad metam.
Rod
Quam es in re nihili curiosus.
Fer
Mea maxime refert plus minusue deiicias.
Rod
Ego etiam, cum tuae partes erunt, ita molestum cauillatorem, me tibi
exhibebo: Nunc vero vt tu magis inuidia
[ 164 ]
crucieris,
nouenum auferam.
Bru
Vah, nimis acerbi estis. Hoc non est recreare sed torquere se.
Rod
O sors, dirige globum. Hem, ceteris intactis mediam turriculam ludo expuli.
Brun
Heus, Rodolphe, afferisne mihi meum depositum?
Rod
Minime vero, vtere quantis poteris viribus et dexteritate.
Bru
Nisi ille trunculus simul cum noueno deiectus esset, reiterandum omnibus foret.
Rod
Heu, quam timui! Interea vici quadrantem.
Fer
Quoniam adhuc ignoramus quis in hoc lusus genere potissimum excellat,
deponamus rursum singuli vel bessem, si lubet.
Rod
Imo semissem.
Bru
Sensim Rodolphe, nimium properas, non esset is ludus sed cruciatus, vbi
tantum pecuniae veniret in discrimen.
Fer
Quem quicunque paucissimis iactibus omnes trunculos prostrauerit,
lucrifaciet
[ 165 ]
Fon
Equidem satius est sic ludere, ita nec nihil ludemus quod est insipidum,
nec quod doleat quod est acerbum. Rodolphe, retorque sphaeram.
Rod
Non faciam, quia in manibus meis est, primus ludum aggrediar, vicenis
omnes prostraui iactibus.
Fer
Nunc meae sunt vices, en deiectos quindenis.
Fon
Manete, ego denis, aufero brauium.
Bru
Discedo, exhaustus omni pecunia. Vos valete.