P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript


P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript
By Mark Riley
Divione 1649


Latin Colloquia Collection Table of Contents



Fastorum liber septimus

Fastorum Liber Octavus

Fastorum Liber Nonus

Fastorum Liber Decimus

Fastorum Liber Undecimus

Fastorum Liber Duodecimus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 
Aequum erat ut magnus divini Caesaris haeres
Sexili mensi nomina sancta daret.
Successit patri, mensi successit Iulo
Mensis, ab Augusti nomine nomen habens,
Hoc primum fasces Augustus mense recepit,
Finiit hoc forti plurima bella manu.
Hoc quoque et imposuit finem civilibus armis,
Clausaque Bifrontis templa fuere Dei.
Tres victor duxit magnos hoc mense triumphos,
Dalmaticum, Illyriis sub iuga nostra datis.
Signa erepta hosti, quae nunc Octavia monstrat
Porticus, in variis signa notanda locis.
Alterius maior moles, et causa triumphi,
Classis in Ambracio tota sepulta sinu.
Tertius Aegypto captâ, post funera pulchrae
Hostis, ab incesta praecipitata manu.
Terna dies tribus est domini concessa triumphis,
Candidior nobis non fuit ulla dies.
Quae capit immensos intra sua moenia Mundos,
Hospitibus potuit non dare Roma locum.
Ah memini, posita tum primum hoc tempore bulla,
Sustinui in summa pendulus usque domo,
Nec nisi praeterita potui discedere pompa,
Et locus infestus, Solis et ardor erant. [ 185 ]
Ibat post currum victis Messala Salassis,
Aureus in niveo conspiciendus equo.
Ibat et in picto Taurus visendus amictu,
Illyrios nuper fregerat iste truces,
Lucifer ut lucem Romanas sparsit in arces
Alter, et in Sacra plebs stetit alba via.
Fercula solemnis translata insignia pompae,
Spectata Actiaci sunt simulachra maris:
Ambraciusque sinus, montique innixus Apollo,
In Pharias classes fulmine et imbre furens.
Mille neces inter Caesar fulgentibus armis
Conspicuus, nudo provocat ense Ducem.
Sed miser, ut pugnam fugiens Cleopatra reliquit,
Ipse quoque incestae victus amore fugit.
Durat adhuc bellum, virtusque in milite crescit,
Non sic a pavido destituenda Duce.
Tela manu, simul et mortes Aruntius infert,
Agrippa ignitas, altera tela, faces.
In cera crepitant flammae fluctusque movetur,
Dum rapit, et revomit corpora caesa virum.
Undae nativum commutavere colorem,
Ignis dat croceum, purpureumque cruor.
Tristis Aër erat, noctisque obscurus ab umbris,
In quo Poblicolam summa tabella dabat.
Antonique Duces alios, quos genua tenentes
Tollebat blandus Caesar utraque manu.
Rostra sequebantur captis erepta carinis,
Armaque cum telis accumulata suis.
Hinc duo foelicis nuper praesagia pugnae
Lente incedebant Eutichus atque Nicon.
Iste pedes dorsumque suo praebere magistro
Gaudebat gradiens, Eutichus ipse vehi.
At miser Arrabiae Princeps, qui colla securi
Devictumque caput suppositurus erat.
Squallidus, et strictis circum sua brachia vinclis,
Damnabat faciles in sua probra Deos. [ 186 ]
A dextra currus, albis Marcellus in armis,
A laeva, in celso Claudius ibat equo.
Post currum proceres, qui belli laude superbi
Virtutis tulerant bellica dona suae.
Altior inter quos Navali Agrippa coronâ
Insignis, fortis terga premebat equi.
Tertia lux aderat, Nili simulacra feruntur,
Limosas vinctus post sua terga manus:
Barbaraque argento veros imitantia muros
Facta, per ornatas oppida lata vias.
Illud Alexandri nomen tenet, insula propter
Est Pharos, in caeco conspicienda mari.
Hic Pelusiacâ distractus ab urbe Canopus,
Et Libycae syrtes, Marmaricumque mare.
In cymba Palmae crocodibus colla revinctus
Ibat, suppositis vectus et ipse rotis.
Marmoraque in statuis exquisitaeque tabellae,
Vasaque materia plus preciosa sua.
Reginaeque Phari visa est morientis imago,
Lethifera, niveos aspide laesa sinus.
Tum genus Antoni geminum, cui nomina Solis,
Et Lunae, ambobus par iubar oris erat.
Stringebat rigidum iuvenilia corpora ferrum,
Quae quondam gemmae distinuere graves.
Nil tamen iis maius mirata est Roma triumphis
Caesare, maiestas huic fuit aequa Iovi.
Quem cum Tarpeia victorem vidit ab arce,
Imperium Mundi tu tibi, dixit, habe.
Sat mihi si Coelo regnem, tibi serviat Orbis
Quacunque aequoreas Luna revolvit aquas.
Ille tibi currat qui prospicit omnia Titan,
Eque tuis ortus, sub tua condat equos.
Sic ait, et nitida fulsere altaria flamma,
Et laurus sacris increpuere focis.
Hinc pater Augustus coelesti digna parente
Edidit, et magno plurima digna Iove. [ 187 ]
Iustitiam Coelis tractam, Pacemque reduxit,
Omneque Romana trusit ab urbe nefas.
Correxit mores Censor, populique Tribunus
Concessit populo quidquid ab hoste tulit.
Non sibi, sed Patriae vicit, dedit omnia Caesar,
Et pauper diti gaudet in urbe coli.
Et quamvis nequeat de carmine crescere nostro,
Credibile est laetum laudibus esse suis.
Quid quod Pontificis supremi nomen habenti,
Reddita templa Diis, reddita sacra Diis.
Aegypti spoliis, et fulvo dives ab auro
Porticus extructa est Iulia, vota patri.
Cumque foret pax alta urbi, pax alta per Orbem,
A Superis plebi est certa petita Salus.
Correctoque anno foecundam Caesar Eleusin
Tutricem mensi iussit adesse suo.
Cuius perpetuis sacravit templa Calendis,
Quae Marti Ultori voverat ille prius.
Cum sceleratorum maduerunt caede Philippi,
Placavit manes Caesaris ille cruor.
Nunc mixtus Superis spectat certamen equestre
Quod Marti ludit bellica Roma suo.
Inque foro nati coelestis patris honores,
Augustique sui condita templa manu.
Qui delubra Spei, magni spes unica Mundi
Invisit, veteres restituitque focos
Haec Collatinus Sextilis luce priore
Vicino posuit conspicienda foro.
Hic ubi vaenit olus, qua nunc Carmenta propinqua
A tergo linquit culmina sacra Iovi.
Proximus hinc Titan feriatae gaudia Romae
Audiet, et laeta carmina mixta lyra.
Iulius has meruit laudes post funera, ob hostes
Caesos ad ripas barbare Boeti tuas,
Te canimus fractis languentem cornibus amnem,
Et Salsum victas qui latet inter aquas. [ 188 ]
Hispalin, et miserae lugubria praelia Mundae,
Et Capitolino fixa trophaea tholo.
Cumque a caesariae repetat sua nomina Caesar,
Amissis laurum substituisse comis.
At melius nuper caudae reparavit honorem
Nemaeus claro qui nitet igne Leo.
Deciderat crinitus apex caudaeque flagellum
Abstulerat febris tota per ossa furens.
Arsinois Veneri crinem pro fratre marito
Voverat, Assyrios si daret ille fugae.
Hunc positum in templo rapuit Berecynthia mater,
Et nostri, dixit, cauda Leonis eris.
Tum superascendens nubes, stabula alta Leonis,
Et magni Solis lucida tecta petit.
Squallidus et multis Leo deformatus ab annis,
Lugebat capiti dissiluisse iubar.
Ut domina est aspersa comas, corpusque senile,
Et multo maduit cauda refecta mero:
Di nectar dixere, fugit, maciesque, situsque,
Caudaque luxuriat splendida crine vago.
Caesaries Berenicis erat, quam sidera septem,
Ceu gemmis totidem composuere novis.
Hinc Signo virtus reparatrix alma senectae,
Et in deciduas imperiosa comas.
Vina coercuerat Crater, stellatus in astris
Hic micat, et Crini Signa propinqua facit.
Quae cum natali sese sub luce dedere,
Cypridis et Bacchi munera laeta placent.
Inde agri genialis amor, nemorumque recessus,
Et quae fragranti flore renidet humus.
Gaudebit ducto non una in brachia rivo,
Et dabit unde favis mella reponat apis.
Sacra Diis faciet Nonis ad celsa Salutis
Colle Quirinali quae Dea templa tenet.
Iunonisque Iugae vico, prostratus ad aras
Thura feret Cereri, carmina dicet Opi. [ 189 ]
Quarto Idus geminis altaria structa Deabus:
Hic ubi Iunonis cernitur ara Iugae.
Ante Idus notas invisens Herculis aedes,
Custodi Circi victima taurus erit.
Tum medius cadet Arcturus, pennata Sagitta
Occidet, et tenebris se Lyra tota dabit.
Ah miser in primas veniet qui luminis auras,
Threicii vatis tristia fata feret.
At foelix, si quis nascentes viderit Idus,
Cum primum nascens lumen ad astra feret.
His populus festum celebrat nemorale Dianae,
Diva poli ad laudes et tua sacra veni.
Non qualis tinctis humano sanguine cultris,
Gaudebas Scythica relligione coli.
Aut qualis forti crispans venabula dextra,
Fulmineum certa cuspide figis aprum.
Sed positis armis, visendaque fronte serena,
In nostras sedes sanctaque lustra veni.
Nuda genu, roseas strophio succincta papillas,
Auratam raro rete tenente comam.
Ecce lacus ridet Zephiro impellente, tibique
Fons levis Egeriae subsilit, atque canit,
Et tibi summittunt agitata cacumina luci,
Urbis et Hippoliti moenia structa manu.
Si deerit risus lacui, rugaeque recedant,
Ceu speculo, dices, ecce Diana micat.
Teque probans flammis, quibus es mirabilis aureis,
Vitrea plus coelis ipsa placebit aqua.
Tutas ire feras permitte Diana, canesque
Emeritos collo demere vincla suo.
Aegrotis scabiem, rabiemque, et cetera deme,
Ut mereant nobis, qui meruere tibi.
Itala terra tuas devotas excolat Idus,
Et multo Hippoliti splendeat igne lacus.
Nec nostros contemne choros, saltavimus ipsi,
Et dedimus sacro scripta canenda loco. [ 110, sci. 190 ]
Velatosque canes vittis, et floribus albis,
Limina foelicis misimus ante domus.
Armaque venatu templo defiximus apta,
Et quidquid spolii praeda perempta dabat.
Mitis Diva veni, qualem est expertus Orestes,
Et qualem experta est Iphigenia Deam.
Vel qualem Hippolitus, cum primum Virbius esset,
Nymphaque coniugio visa beata Numae.
Quem cum defleret, lacrymae fluxere perennes,
Et nunc pro nullo coniuge Nympha fluit.
Hi tibi plus coelo debent, seu Taurica dici,
Fascelis, aut alia voce Diana velis.
Hi nemus hoc, Numenque tuum, fontemque, lacumque
Et quae iussisti sacra Aricina colunt:
Et templum, regnumque tuum, quibus imperat ille,
Cui data per gladios regna nocente manu.
Et tamen ad sanctas gladio non utitur aras,
Lacte tibi, aut puro fert sacra casta mero.
Vel flore, hunc carpsit quem virgo virgine dextra,
Cum cupit ad sponsum sponsa venire suum.
Tunc tu Luciferae gaudes cognomine Divae,
Dum tibi luciferam fert nova nupta facem:
Et zonam portat, quam prima nocte maritus
Solvit, inexperto consociata thoro.
Teque vocat, faciles concedas anxia partus,
Lucinae ut possis nomine Diva coli.
Et tua Aventino sub cumine templa Diana,
Idibus iis servus, cultaque serva ferunt.
Tullius haec vovit, qui servâ natus in aede
Tarquinii, Servi nomen et inde tulit.
His orto in lucem, cum tu Lucina faveres,
Exarsit nitida splendida luce coma.
Quod dedit Imperii praesagia certa futuri,
Hinc illa regnat servus in urbe die.
Ludunt cum dominis servi, feriataque turba
In multo celebrat festa proterva mero. [ 191 ]
Conveniunt Latii populi, mixtique Latinis
Volsci , quisque suam mactat in aede bovem.
Sed prior Antistes Romanus carmine vatum
Admonitus, vaccam mactat in aede Deae.
Quae postquam caesa est, lautis matrona capillis,
In Veneris gremio grandia tensa locat.
Nec nisi quae casta est, et ab omni devia culpâ,
Audet Acidaliae talia ferre Deae.
Dum virgo puppas offert, et quidquid inane
Inter delicias credidit esse suas.
Ocrisia et Veneri puppas, et serta Dianae,
Et dederat cupido florea serta Lari.
Serta Deo placuere, sed et plus floribus ipsis
Forma decens placuit, virgineusque pudor.
Exerit ora foco rubicundo tincta colore
Hortorum verpum qualia numen habet.
Instat amans, et qua licuit penetralia parte
Intrat, fit mater quae modo virgo fuit.
Luna novem menses impleverat, editur ecce
Tullius, exultat Regia tota domus.
Hunc sibi iam generum Tanaquil cupit, arguit illum
Et vigor, et species sanguinis esse Deum.
Lilia tunc violis miscet, plexaque corolla,
Foecundi exornat membra pudenda Laris.
Hinc honor est veretro, quod amat matrona pudica,
Et colit, et florem, quem cupit ipsa, legit.
Hoc cum plaustello vectum est Romana per arva,
Romanaeque urbis compita, perque vias.
Statque coronatum spectandum in Cypridis aede,
Servorum festus desinit esse dies.
Est prope Aventinae templum commune Dianae
Lucus, in hoc laurus consita sacra fuit.
Proximus hinc vicus Laureti nomina sumpsit
Maioris, Thusci nomen et ante tulit.
Thuscus Aricino victus Porsenna duello
Hic stetit, et patriae nomina ferre dedit. [ 192 ]
Unde venit Tybris, qui quod se vertat in Ortum,
Vertumni dudum nomine dictus erat.
Hunc inter patrios Divos Porsenna colebat,
Et struxit Romae parva sacella Deo.
Ad vici caput Etrusci, qua laurus opaca
Montis Aventini terga recurva tegit:
Despectatque Forum, atque olim Velabra lacunis
Obsita, in has crescens Tybris agebat aquas.
Nunc refugus valles implet, camposque iacentes,
Et rapidus ripas atterit usque suas.
Hinc quod se primo avertit Tyberinus ab alveo,
Vertumni nomen cepit habere Dei.
Idibus is fructus vertentis percipit anni,
Pomaque cum spicis accipit ara vetus.
Quatuor adde dies Portumno nautica turba
Imponet calidis pinguia thura rogis.
Qua pons Aemilius Tyberinas corrigit undas.
Et duro cogit subdere colla iugo.
Hic Portumni aedes, veniens quam nauta salutat,
Dum portum optatum concava cymba tenet.
Et dicit, Deus, ô pelagi, qui iuncta parenti
Templa tenes, toto Numine prosper ades.
Istmica sic Graii semper certamina curent,
Victoremque apii laeta corona tegat.
Aeolus iratos qui clauso carcere ventos
Continet, in ventos det tibi regna suos.
Nominis oblitus veteris Melicerta vocari
Abnuis, atque aliud nomen habere cupis.
Quod fluctus agites, dixere Palaemona Graeci,
Verum alia in nostris nomina sumis aquis.
In portus ius omne tuum est, Portumnus ab illo
Diceris, et servas quae data regna tibi.
Terram inter fluctusque habitas, simul aequora claudis,
Atque aperis, tutas et facis esse rates.
Vere novo sumis dedimus quae liba Patulcus,
Clusius Autumno quae tibi liba damus. [ 193 ]
Ut lubet incurvae sulcant vada tuta carinae,
Et ponto per te cum lubet ira redit.
Solvimus ecce tibi servati in litore nautae
Vota, comasque tuo pendimus ecce tholo.
Da faciles iterum fluctus, ventosque benignos,
Et dabimus templis dulcia liba tuis.
Annuit, excutiens caput Deus, ara refulsit,
Incinctaeque apio diriguere comae.
Sustulit et dextra claves, quibus aequora claudit,
Atque aperit, sanctae sic valuere preces.
Haud procul hinc Tyberinum inter Capitoliaque alta
Bifronti Iano victima grata cadit.
Qua nunc cernuntur Marcello dicta theatra,
Non minimum retinent haec monumenta locum.
Dîs placet et pietas, et quae consortia nostra
Liquit, iamdudum lucida facta Themis.
Sive est Erigone quae Signum Virginis edat,
Seu Dice, Arcadii credita nata Dei.
Erigonem pietas astris dedit, intulit iisdem,
Dicen, sacrati iuris apertus amor.
Hanc pater edocuit, quae post matura docebat
Virgo viros, Mundo cum bona saecla forent.
Iusta, fidem, puros mores, sine crimine vitam,
Quoque Deus ritu quisque colendus erat.
Sydera quid possent, quo Numina sancta vocari
Carmine, quae magicis herba sit apta sacris.
Conveniant quae verba Foro, quae verba theatris,
Quae moveant faciles in sua iussa choros.
Haec docuit, Coeloque paternis se intulit alis,
Et Virgo virgâ conspicienda fuit.
Hanc quoque tradiderat natae Cyllenius, illa
Manibus infernis cognita, nota Diis.
Quae simul illuxit, nascenti inspirat amorem
Eloquii, et magicis carmina facta sacris.
Fatorumque vices, quid fulgida sydera portent,
Quid vultu, aut nitida linea ducta manu [ 194 ]
At cui, quam dextra portat, monstrabit aristam
Virgo, picta suo flore placebit humus.
Munditiae, cultusque aderunt, artesque decorae,
Atque in foecundo spica recurva solo.
Exere Virgo comas de fluctibus, et face pura
Saturni priscos aurea redde dies.
Fac niteant nobis geminum, tua lumina sydus,
Et quae tam claris ignibus ala micat.
Foelix nascenti triplex cui fulserit astrum,
Infula succinget Pontificale caput.
Ingenio et pietate decus, laudemque parabit,
Eloquio dives, divitiisque potens.
Bella ducum, Regumque iras componet, et alte
Quae resonant rauco iurgia saeva Foro.
Sint modo deliciae procul, et procul otia, Virgo
Quae fingit nascens, quaeque Cupido facit.
Vina fuge, et quae meretrix incendia miscet,
Dum capiti flores aptat, et ipsa bibit.
Nec te decipiant rapti Ganymedis honores,
Haec vetus est toto fabula nota polo.
Non emitur vitiis Coelum, virtute paratur,
Nunc risus Coelo est, qui Iovis ardor erat.
Et Phrygius puer ille sacro pro nectare nobis,
Concretas duro frigore versat aquas.
Ipseque Coelicolum Deus, et vesanus amator,
Dat sceleris poenas impia factus avis.
Ultricesque timens Astraeae Virginis ignes,
Aufugit, Oceanoque hac oriente cadit.
Occidit et Delphin Musis sacer, et sacer iisdem
Pegasus, aerii Bellerophontis equus.
Ambo donati Coelis, Coelisque recepti,
Qua currit factis sydere Nilus aquis.
Ille quod aequoream placaverat Amphitriten
Neptuno, et thalami conciliator erat.
Iste quod aequoreo Neptuno, matre Medusa
Natus, Pierias ungue reclusit aquas. [ 195 ]
Unde pius vates quisquis potaverit, ille
Et Phoebo et Musis carmina digna canet.
Dicite, turba Diis gratissima, postera quid lux
Adferat, et quo sit concelebranda modo.
Dicite, vos Liber pater et Venus aurea festi
Antiqui authores, ut voluistis, amant.
Arrisit, Cytheraea, genis decor igneus illi,
Atque ait, optati carminis author eris.
Et simul ignoto tumuerunt pectora ab aestro,
Nativo melior spiritus intus erat.
Ecce cano quod Diva monet, quod suggerit ipsa,
Credite! nunc primum est facta Poeta Venus.
Victor arundineo Bacchus veniebat ab Indo,
Remivolâ verrens aequora salsa rate.
Pampinus et remos, et puppis celsa tenebat,
Proraque pampinea consita fronde fuit.
Hic Satyri thiasos, Silenumque agmina quassant,
Quassat et insano Numine Baccha furens.
Cornua raucisono stridebant excita bombo,
Et dabat horrendos tibia curva sonos.
Haec ubi quaesitos tenuit ratis advena portus,
Qua fluvius flavas in mare ructat aquas,
Nondum nomen erat fluvio, post Albula dictus,
Nunc Tybris, Thusci gloria prima soli.
Desiliit Bacchus, Bacchae saliere canentes
In litus, subito est terra retrita choro.
Hac tunc in ripa Divi convivia agebant,
Iupiter hîc patri conciliatus erat.
Nondum vina aderant, per quae concordia durat,
Et fiunt isto foedera firma bono.
Bacchus adest, lautae frigebant fercula mensae,
Vina dedit, fuso Di caluere mero.
Tum veteres abiere sacro de pectore rixae,
Poenituitque Iovem bella tulisse patri.
Sed prius antiquo celebrat libamina ritu
Bacchus, et absolvit religione Deos. [ 296, sci. 196 ]
Utque terebrato diffusum vase liquorem
Excepit patera, fudit et ante Iovem.
O pater, aeternum faciat quod postera semper
Aetas, ecce tibi munera nostra damus.
Macte mero inferio, dum primo spargimus aras
Calpare, in ardentes coniicimusque focos.
Has tu primitias longi monumenta laboris
Accipe, de nostro sunt mera pressa pede.
Et simul assumens pendentes cornibus uvas,
Expressa est forti sacrima pura manu.
Tum Deus ad Venerem, Marti vicina sedebat,
Libamus, dixit, pinguia musta tibi.
Dulcia amas, seris et dulces in pectore curas,
Et lusus molles, blandiloquosque iocos.
Otia te retinent, retinent te carmina, et ipsa
Pieridum sacro dum canit ore cohors.
Te flores, somnique leves, permixta cachinnis
Murmura, et Ambrosio pocula plena mero.
Nos sumus unanimes, tibi munera nostra probantur,
Et tua, quae donas munera, sponte probo.
Editus in flammis flammas amo, congere flammas,
Tu mihi, tu vitam Cypris amica dabis.
Haec summo placuere Iovi libamina, Liber
Quae fecit, Veneri nec placuere minus.
Hinc mos permansit Latio libare quotannis
Musta bonae Veneri, primaque vina Iovi,
Ambobus lux festa illa est, Vinalia dicunt,
Quae cum praeteriit, tangere vina licet.
Est cum Romanis templum commune Latinis,
Imminet Albanis montibus illud opus.
Olim Tarquinius fecit, Latioque dicavit
Illa Iovi, et fuso calpare sacra dedit.
Hoc quoque nos facimus, Venerisque aspergitur aris
Cum mollis milii pulte refriva faba.
Spargimus et mulsum, quod suffimenta vocamus,
Et contrita piâ myrtea serta manu. [ 197 ]
Ad Libitinensem lucum, Circumque, duobus
Est templis una luce recepta Venus.
Mille sacris coleris Romani sanguinis author,
Et misces variis Numina nominibus.
Tu Cluacina Venus, tu Murtia, tu Libitina,
Calvaque, et a verso nomine corda tenes.
Tu Victrix, Genitrix, Erycina, atque Alma vocari
Gaudes, cumque tuo mitis Amore coli.
Te colit hortenses olitor qui colligit herbas,
Cum dat purpurea lilia iuncta rosa.
Et tibi, de pelago natae, fert navita sacrum,
Ne noceant venti, ne noceantque freta.
Finieram, calamumque manus demiserat, ecquid
Diva ait, in lasso corpore carmen hebet?
Meque fugis, nostrasque artes, versusque, quod illi
Exilii fuerint causa secunda tui.
Disce metu posito, quae nunc cantare recusas,
Et superest, prisci temporis acta canam.
Thura Pater Liber, captivaque cinnama sumpsit,
Et dedit ardenti cuncta cremanda foco.
Tum Dis distribuit, quas fecerat ipse, corollas,
Et vario mensam flore nitere dedit.
Saturno veteri vino, Ianoque Bifronti
Libavit, priscis vina vetusta placent.
Ingesti calyces, et crebro vina minister
Adtegrat, exuperat cymbia plena liquor.
Utque epulis finis, cyathum circumtulit idem
Bacchus, et hunc iussit Daemonis esse Boni.
Hunc vos servatis, quem servat Graecia morem,
Creditus est laesos conciliasse Deos.
Tristia miscentur laetis, e piscibus unus
Occiderat, lacrymis unica causa meis.
Hic me cum socio vectam per caerula concha,
Duxerat in Cyprum, floriferamque Paphum.
Illi, devectae per Nili fluminis undas,
Pulchrum Cyniradem supposuere mihi: [ 198 ]
Attica quem celebrat tellus, quem Cyprus, et ipsa
Aegyptus, sancti quem coluere Syri.
Egaea inde vagis ferientes aequora caudis,
Pergameo lassam constituere solo.
Hîc madidam Anchises frondosae in vallibus Idae
Excepit, molli composuitque thoro.
Quid memorem nostros et saevi Martis amores,
Mercuriique ignes, Aequoreique Dei.
Et mihi suppositos pisces, cum mergeret unda,
Incolumem tutis deposuisse locis.
Quamque Syri Syriam dicunt Euphratis arenae
Ingessisse, ovo tum Dea nata fuit.
Et stygio salvasse meam Phacetin ab amne,
Perque illos Latium me tetigisse solum.
Pro quibus officiis, nil vobis confero pisces,
Nil, praeter lachrymas, funereosque sonos,
Occubuit Notius, macrescit fratre perempto
Arcticus, in nullo vestra favore Dea est.
Iupiter audivit, complexatusque querentem,
Et tuus in nostro est pectore, dixit, amor.
Ecce tui per me fient nova sydera Pisces,
Hic Boream cernet, cernet at ille Notum,
Quaque die Notius vitâ decessit, et illâ
Occidet, Hesperiis corpora tectus aquis.
Utque stetere simul quondam in temone iugales,
Adstricti nodo per iuga longa brevi.
Innabunt una per celsi caerula caeli,
Claraque erunt bis sex vincula syderibus:
Ast ubi se in sese delapsus verterit annus,
Meta illi et Soli fulgida Nodus erit.
Dixit, et ut rata sunt quae Iupiter edidit ore,
Inscripta in Caelis Signa propinqua micant.
Desierat Venus, et nutu, si plura Poeta
Optarem, placidam se fore pacta fuit.
Tunc ego, nata salo, cur Tempestatibus illa
Pacandis fiunt plurima sacra die. [ 199 ]
Quaesieram, retulit: Corsis Marcellus ab undis
Ereptus, votum solvit in Urbe redux.
Et Tempestati posuit delubra, Capenam
Portam extra, vitreis qua fluit amnis aquis.
Et quia collisos fluctus nos dicimus agnos,
Quos velut albenti vellere spuma tegit,
Dicimus et capras pelago saltantibus undis,
Et tauros in quos nigra recurrit aqua.
Hinc vulgo sermo, spumantis imagine tauri
Hippoliti fusos per rude litus equos.
Hic taurus, cumulus fuit exitialis aquarum,
Mugitu similes qui dabat ore sonos.
Mugit enim pelagus, pulsoque ad litora fluctu,
Scinditur, inque sua cornua fronte refert.
Inde ferox taurus Cocyti nigrior unda,
Agnaque et albenti vellere capra cadit:
Cum Tempestati sedandae sacra sacerdos
Perficit, et vario sanguine tingit humum.
Hic Dea finierat, dilapsaque nulla repente
Visa est, non ultra quod loqueretur erat.
Hoc prohibet Consus, cui muta silentia cordi,
Quem sua, post Bacchi festa proterva, iuvant.
Hic latet occultus terrae, seseque videndum
Dat nusquam, iniecto creditur ara solo.
Consilii Deus est, quem quisquis consulit, ille
Responsa e tanto Numine certa refert.
Una dies illi sacra est, qua victima mulus
Concidit, et multâ cripta fit alba face.
Inde venit gravidis crines circumdatus uvis
Autumnus, musto perlitus ora fuo.
Et succincta latus ramis Pomona recurvis,
Unde queas prompta carpere poma manu.
Inclinata iacet pelago Lyra, flebilis Orpheus
Hanc tenuit, rapta maestus in Eurydice.
Plorat adhuc Caelum, telluremque imbribus urgens.
Cogit ad ardentes nos remeare focos. [ 200 ]
Hinc feriae veniunt Vulcani nomine dictae,
Hic flammae custos, Numen et ignis idem.
Cui pater ipse olim Romanae conditor urbis,
Rure suburbano parva sacella dedit.
Cameriae spoliis, curruque ex aere nitenti
Ornavit, statuam voverat ante suam.
Ut simul accensus tepidis est ignis in aris,
In flammas raptim victima crebra datur.
Et quam quisque legit pro se dat in igne cremandam,
Hac annos redimi, credit et ipse, suos.
Et nisi consumat, quodcunque immittitur, ignis,
Istud grande nefas, et scelus esse volunt.
Hoc nostri patres dixere Protervia sacrum,
Illo quisque sua pellit ab aede malum.
Armaque de victis in acervum missa cremantur,
Discincto flammas subiiciente Duce.
Vulcano sacrum populus circumspicit, et dans
Laetitiae signum plaudit utraque manu.
Templa Dei servat custos canis, atria servat,
Latratu fures, sacrilegosque fugans.
Utque Lares dominis fidi, Vulcania fidus
Numina custodit, donaque vota Deo.
Area sacra etiam Vulcano luce propinqua
Visitur, inque ipso Luna colenda loco.
Illa Palatino monti, Graecostasis hic est
Condita, de flamma lucidiore calet.
Huic vicina Numae est barbati Regia, propter
Ops ubi, Consivae nomine, fana tenet.
Publicus haec intrat tantum post vota sacerdos,
Vestalisque alba veste retecta caput.
Postmodo pagus agit Volturno festa, chorisque
Insulsos miscet rustica turba iocos.
Roscida sub croceo fulsere crepuscula caelo
Altera, Iulaeo est Curia sacra patri.
Quaecumque Aegypto capta preciosa putavit
Augustus, pendent illa refixa tholis. [ 201 ]
Venit in hanc etiam Victoria vecta Tarento,
Aureaque in celsa cernitur ara Dea.
Hanc Princeps, Patresque colunt, semperque recenti
Munere, et halanti fervida thure calet.
Iurat in hanc factus Consul, iuratque Senatus,
Non aliter constans creditur esse fides.
Aeternam faciat Divae reverentia Romam,
Ne fugiat, forti compede nexa pedes.
Sint quamvis pennae, pennarum desinat usus,
Et Diva in nostro stet diuturna solo.
Sit comes illa tuis semper Germanice castris,
Et nectat galeae laurea serta tuae.
Quot Gentes Orbi, tot sint tibi nomina victae,
Non satis est Rhenum succubuisse tibi.
Utque tuos ortus praecessit Diva, volatu
Indefessa tuos ad nova Regna vocet.
I, sequere, i, niveis plaudens circumsonat alis,
Perque vias palmas versat utraque manu.
Et tibi non noceat patuit quod ianua Ditis,
Praecedensque etiam dicta sit atra dies:
Infernis sacrata Diis, Cererique gementi
Persephonen, atque Umbris quas niger Orcus habet.
Utque Polum lucens Mundus qui sydera versat,
Sic Mundus tellus dicitur inferior:
Cumque ista populo mysteria luce patescant,
Quae Cereri fiunt, Tartareisque Diis:
Inde patere vocant Mundum, lucemque patentem,
Victima cum nigris Manibus atra cadit.
Victima nigra cadit, nigrâ est in veste sacerdos,
In nigro sanguis diluiturque mero.
Iustitium est, tunc iura silent, sanctusque Senatus
Mussat, et in castris bellica signa tacent.
Sunt procul a nostris convivia splendida mensis,
Convenit in dextram foemina nulla viri.
Et quamvis nos bella vocent, tamen arma movere,
Aut conferre manum, creditur esse nefas. [ 202 ]
Religio vetat hoc, experti sanguine fuso
Insignem hanc nostris cladibus esse diem.
Sed cum linquetis metas, queis Consus habetur
Conditus, et Veneris murtea sylva teget.
Thura Deae, date thura, Dea est, quae Murcia nobis
Dicitur, a murtis Murtia dicta prius.
Hic habet alma Venus templum, qua desinit esse
Collis Aventinus, planaque facta via est.
Conservate tamen, Veneri cum sacra feretis,
E vestro coniux quod ferat ipsa cado.
Septembris custos mensis Vulcanus habetur,
Liba petit, pauco diluta liba mero.