Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

 

1. Nos vero, quia id diei tempus erat, ad aedes Gallonii cum ipso contendimus; nam paulo ante ut ad se in hospitium diverteremus, impetraverat. Iamque aberamus ab his propius, cum ab Hermagora quodam, nuper inter dynastas adlecto, litterae eidem redduntur in haec verba:

"Hermagoras Gallonio salutem. Amplissimus dignitatis gradus, quem nuper ascendi, postulat ut domum et familiam ita uxori meae mihique amplam et ornatam instituam, uti me dignum est et persona quam gero. 2. Verum, quia absum ab Urbe, cogor hanc illi provinciam demandare, cui maximam rerum mearum fidem habeam, cuique meam in primis existimationem caram fore arbitrer. Quamobrem peto a te pro nostra amicitia ut negocium suscipias, atque aedes mihi laxas magnificasque conducas, ac praesertim eum familiarium numerum cogas qui meae dignitati conveniat. 3. Quod autem ad genus hominum attinet, ut meam sententiam noris: cupio homines formosos, elegantes ac bene vestitos. Neque refert si sint impuri et inhonesti, dummodo sint apti. 4. Atque etiam ea te cura libero ut ex doctis ac litteratis viris unum aut alterum seligas, qui fit mihi ab epistolis et a cognitionibus. Nam quidquid huic generi hominum datur, disperit totum. Hodie enim quivis vel amanuensis vel leguleius recte satisfacere his muneribus potest. 5. Illud in primis memineris, ut cocum mihi solum praeter alios quaeras, quique mortuis etiam coquere quod placeat possit. Atque in eo omnes industriae diligentiaeque tuae nervos contendas, velim. Da operam ut valeas."

6. His litteris perlectis, Gallonius me intuens, "Qualis tibi, inquit, videtur haec indoles?" --"Egregia sane, inquio, atque praeclara, neque boni quidquam est quod ab ea sperari non possit." 7. Sed dum magni illius viri sapientiam admiramur, qui in uno coco eodemque optimo tantum ponat esse ornamenti universae familiae, incautum me neque animadvertentem pene rheda oppressit. Sed nescio quis brachio prehensum in alteram partem abstraxit periculoque surripuit. 8. Sed ubi me ex timore collegi, quaero quisnam esset ille tam potens, qui rheda obvios obtereret? Tum Gallonius arridens, "Erras, inquit, non marem sed foeminam ea rheda circumvehit. Haec est Pasicompsa
Est meretricis nomen in Plauti Mercatore, Act. III sqq.
Dynastae uxor. Nobilis mulier ac nota genere atque forma, praeterea libidine atque luxuria, similis Salustianae Semproniae.
Cf. Sall., Catil. 2
9. Nam a teneris, ut aiunt, unguiculis lascivos amores ac vetitos honestis permissisque praeposuit, itaque eximium semper aliquem habuit, cui clam virum se tota permitteret. 10. Nunc autem, viro orbata, genio multo magis indulget. Nam quantum illi aetas detrahit formae, tantundem libidinis addit. Et quia ob formam immutatam non facile in amorem invenit qui cum ipsa faciant mutuum, suis copiis quae sunt amplae aliquot filiosfamilias patri parco ac tenaci devinctos habet atque in praesentia nescio cujus adolescentis inopiam sustentat, cujus medium ad Ianum omnis fracta res est.
Cf. Hor. Sat. II, 3. 18.
Est tamen non nemo qui calcitret, respuat, neque putet ejus dona esse tanti. Ut de quodam adolescente narratur, cui non cessat missitare litteras, misere scriptas, quibus ita demum ille rescripsit (nam apud me habeo earum litterarum exemplum):

12. CLEOBULUS PASICOMPSAE, PLORARE ET MALE REM GERERE.


Improba maturo cum sis jam proxima fato,
Flebilibusque rogis,
Quid totis rabido correpta furore medullis
Me violenta petis?
Qualis in herbosis furiata libidine campis
Torva juvenca bovem,
Incassum precibus facilem vel flectere durum
Imperiis properas.
Nam longo turpem saeclo non fastus amantum
Blanditiaeque decent;
Usque colum, et lanae imbellis nigraeque culinae
Munera versat anus:
Illic fabellas, inter felemque canemque
Ingeniosa refert.
Nixibus at crebris effoeta, remitte puellis
mollibus et pueris
Et citharas dulces, choreasque fidesque canoras;
Tu tibi sume malum.

13. Perlectis his litteris, usque adeo elata est ira, ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur, minitari absenti Cleobulo, vociferari, lacrimas non tenere. Sed ille nihilo magis ejus lacrimis vel minis movetur quam si sit codex aut silex."

14. His dictis Gallonii aedes ingredimur, ibique omnibus in rebus liberaliter accepti divertimus, jucundi sermonis ansam Pasicompsae ira luxuriaque praebente. 15. Nam P. Aemilius, "Exprobratio, inquit, senectutis mulieri bilem in nasum impellit. Muliere impura nihil contumacius. Quae semel pudicitiam et pudorem ab se dimisit, nunquam, pol, ne quadrigis quidem albis adipiscitur postea. 16. Quo Ceres et Bacchus immigrarunt, inde pudicitia, dimissis manibus, evolat. Mulier libidine incensa mare est, quod nullis neque fluminibus neque rivis expletur. Aestus luxuriae, ut ignis, non suppeditandis sed subtrahendis libidinis alimentis extinguitur. 17. Mulierum insatiabilitas potest quidem admissarios plures ad languorem dare, non tamen modum sibi statuere; si genere ac divitiis ferox libido desaeviat, nullis neque juris neque legum neque existimationis repagulis inhibeatur. Omnia sibi licere, nihil esse nefas existimat. 18. Sermones, objurgationes et monita sunt lapides impudicae, quae illi cerebrum excutiant, non bonam mentem injiciant. Ut miser est homo qui libidini servit! Qui in catenis sunt, si possint, vincula rumpunt; qui amori obtemperant, graviores semper ipsi sibi compedes indunt. 19. Pudicitiae cum deformitate corporis saepe convenit, cum forma foedus raro contingit. Quae pudicitiam adhuc intra honestatis septa concludit, caveat ne evolet. Nam captivae avis est similis, quae patentem caveam nacta, effugit, nec postea prehenditur. 20. Unicum mulieris ornamentum est castitas; quae si amittitur, nihil in ea residet quod precium aliquod habeat. Quisquis ex muliere, castitatis decore eversa, boni aliquid colligere studet, nudo vestimenta detrahere postulat." 21. Haec pleraque his similia locutus, P. Aemilius lecto sese commisit.