Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER IX.2

 

.1. Dum haec loquitur, Icosippus adest, suggestum ascendit, surgit praeco, facit populo audientiam, ille hujuscemodi orationem habet.

2. Credo ego, auditores, expectari a me longam atque omnibus verborum sententiarumque luminibus splendidam et ornatam orationem. Sed vos spes ista deficiet, atque si ea huc gratia venistis, surgatis moneo et, qua venistis semita, revertatis. 3. Eorum enim in quos dicimus temeritas ac stultitia non altae exaggerataeque orationis quasi telis feriri, sed salibus facetiisque elevari desiderat. Quamobrem pro ratione temporis, quod totum hilaritati tribuitur, brevi, jucunda ac familiari oratione, vos delectare conabor ac, ne mihi sim in mora, ad rem ipsam aggredior. 4. Ex omnibus hujus vitae rebus, nulla minus firma ad consistendum res est quam generis humani fragilitas, neque ullus unquam sapiens tanto cum plausu vitae cursum tenere potuit, quin aliquando vel ad dexteram vel ad sinistram de regione deflexerit. 5. Ad haec, si cui tempus, aetas, occasio ad fallenda vestigia tanquam limus subsederit, vel tanquam impetus ad deflectendum vim prope attulerit, quid mirum, si hunc errare vel labi contingat ? 6. Satis officio, satis sibi ipse fecerit, si vel in luto totis vestigiis haerere vel tota via errare jucundum non duxerit, sed reducenti se ab errore vel retrahenti a sordibus manus dare non recusaverit. 7. Verum ex omnibus casibus et erroribus periculosiores gravioresque sunt multo errores et prolapsiones cordis quam linguae, animi quam sermonis. Hae enim culpae sunt temeritatis, illae consilii; hae levitatis, illae cujusdam quasi immanitatis. 8. Linguae extrinsecus sordes illinuntur, animo turpitudo intrinsecus additur; lingua dum aliis voluptatem, nobis hilaritatem quaerit, saepe nolentes quo minime cogitamus abstrahit. Animus dum quod incidit in mentem vult, sese sciens volensque ad nefaria vitia tanquam ad infames aliquos scopulos impellit ac frangit. 9. At petulans, inquies, lingua non tenue corrupti est animi argumentum? Ut enim lyra vel fides concordibus inter se nervis dulce et jucundum quid recinit, iisdemque discordibus absonum et inconditum aliquid reddit, ita bene cordatus animus nullam nisi ex virtute, nullam nisi ex optimis moribus vocem emittit, contra intemperans ac pravus turpibus ex verbis tanquam ex discordi quodam sono praesertim agnoscitur. 10. Vide quam nihil agas. Ita fidium et animi in voce cantuque reddendo dissimilis est ratio ut nunquam res duae minus apte in comparatione jungantur. Non potest lyra vel fides recte canendo male convenientium inter se chordarum discordiam dissimulare, sed est necesse ut ex earum ratione modoque pulsatae sonum emittant. Sola impuro animo, ut cantus discordibus nervis in fidibus, non respondet oratio. 11. Non petam aliunde hujus rei argumenta, non abibo longius; in his temporibus, in his moribus versabor miseris ac perditis. Quid est tam commune quam fidem fallere, promissa non facere, alterum blandiciis in fraudem illicere ? 12. Quae omnia quid aliud nisi ab improbo animo probam orationem proficisci posse declarant ? Quoties, cum lingua juratur, mens tamen injurata retinetur ! Quoties casta oratio ad insidiandum pudicitiae virginum matronarumque castitati suscipitur ! Quoties ad evertendos fama, vita, fortunis homines officii species induitur ! 13. Vidi ego praesidia longe munita pudoris et pudicitiae, quae nulla vis ceperat, fictae probitatis insidiis expugnari vincique. Quid multa ? Nullus ad captandos homines certior laqueus immittitur, quam qui pudico proboque sermone contegitur. 14. Hic quia joci causa in ambiguum aliquod verbum delabitur, cum reliqua vita sit continens, timetur, fugitur. Alter, qui non linguam ad unum verbum, sed manus ad quodcunque facinus tendit, qui non sermonem ad lepidum aliquod factum, quamvis dignum supplicio, explicandum inflectit, sed mentem corpusque in omne genus libidinis tanquam in lutum demergit, quod castior ejus videtur oratio, amatur, accipitur. 15. At nullum a faceto illo periculum imminet; at contra magnus a probo isto, si diis placet, metus ostenditur. Nemo in libera illius oratione rei suae vel pudicitiae naufragium fecit; contra in istius pudico sermone multorum innocentium fortunae, multarum ingenuarum castitas haesit. 16. Mirum quantum hunc locum illustrat apologus ille de musculo, qui nunquam lare familiari suo, hoc est, domestici parietis rimis egressus, lucem aspexerat; cui simul ac exiit, gallus et felis ocurrerunt. 17. Felis, mansueta ac dormienti similis, quasi non vidisset, dissimulare, oculos interdum alio convertere, locum non relinquere, nullam vocem dare. Contra gallus summa cum festivitate et maxima voce accurrere, obviam eidem tendere, maximos ludos inire. 18. Musculus ea voce ac forma perterritus, fugam arripere, in penitissimam sui parietis partem se conferre. Forte domi aderat mater, cum sic fugientem eum aspexit et: "Quo te agis, inquit, fili ? Quid est quod te exanimatum video ?" 19. Cui musculus: "Mater mea, perii!" Mater: "Quid tibi est ? ait, quid periisti ?" Cui tandem misellus ille: "Egredienti mihi, inquit, domo fit obviam nescio quod animal bipes, cristatum, plumis tectum, ejecta lingua, fluentibus buccis, ardentibus oculis, quod statim in me impetum fecit, credo ut integrum devoraret. 20. Sedebat ex adverso aliud animal pellitum, placidissimum; videre velles, mater, vultu adeo mansueto, adeo venusto, ut nihil supra. Id non se loco movebat, sed oculos, modo graves somno paululum dabat, modo instar siderum lucidissimos alio detorquebat." 21. Cui mater: "Quid audio ? inquit. Hoc est illud animal adeo generi nostro infestum, de quo tibi saepe narravi, neque aliud quidquam illa mansuetudinis simulatione spectabat nisi ut te incautum opprimeret; contra illud alterum, festivum ac petulans, effusissima illa laetitia ludos tantum jocosque tibi parabat." 22. Felis similitudine religiosus ille designatur, qui linguam quidem continentem habet, sed manus promtas ad quodcunque facinus gerit. In galli vero protervia ejus libertas agnoscitur, qui linguam patitur interdum longius excurrere, mores autem facile semper tuetur. 23. At istuc, inquies, cordis linguaeque dissidium nunquam sani hominis reprehensionem effugiet, cujus aures ab oratione cum moribus dissentiente immane quantum abhorrent. 24. Bene agis, novi locum ubi te jactes. Nam istuc cordis linguaeque dissidium omnibus sapientibus merito semper fuit invisum. 25. Sed duplici ratione sermonem a corde discrepare contingit. Primum, cum probam orationem vita scelesta atque omnibus vitiis contaminata subvertit, deinde cum lascivum sermonem ratione modoque adhibitum vita integra interdum joci causa ac delectationis assumit. 26. Primum acerrime viri boni insectantur, at prope silentio alterum obruunt. Primum flagitiose ac turpe, alterum humanum risuque excipiendum putatur. Primum poena supplicioque constringendum, alterum impunitum ac liberum dimittendum esse censetur. Primum execrandum, alterum in his etiam moribus expetendum videtur. 27. Postremo, in uno omnia insunt vitia simulationis, mendacii, improbitatis, proditionis, nequitiae, in altero vix tenuis quaedam nota imprudentiae ac levitatis agnoscitur. 28. Quid si homines gravissimi atque ab omnibus vitiis remotissimi in hac sunt sermonis levitate versati ? Mitto Horatium, Ovidium, quorum uterque obscoenis versibus libros suos refersit, et tamen alter pudicum se, ait, servatum


        ab omni,
Non solum furto, verum opprobrio quoque turpi,
Hor., . I 6.83-84 (ubi legitur 'facto' pro 'furto').

Alter vero, Augusto Caesari suam probare innocentiam cupiens, sic ait :


Crede mihi, distant mores a carmine nostro,
Vita verecunda est, Musa jocosa mea est.
Ov., . II 353-354.

29. Mitto, inquam, hos omnes. M. T. Cicero, qui sibi homini in republica novo, nulla commendatione majorum instructo, sed tantum probitatis innocentiaeque praesidiis munito, summos ad honores aditus patuisse confirmat
Cf. Cic., . 67: "Laterensi...idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus..., istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum".
, qui hoc praesertim argumento innocentiam suam omnibus probatam esse vult, quod se honoresque suos tanquam in aliquo orbis terrae theatro omnium oculis expositos habuisse putaverit, qui usque eo se probum fuisse gloriatur ut semper omnia, quae jucunda videntur esse, non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitate denegarit
Cic., . II 5.35: "Sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem."
, hic, inquam, vir, tam suo judicio probus, tum alias saepe in orationibus suis de obscoenissimis vitiis summa cum libertate disseruit, tum praesertim in secunda Philippica improbissimis Antonii moribus exagitandis ita repagula omnia modestiae perfringit
Cf. Cic., . 2. 44-45.
, ut interdum me partem illam orationis pudeat aspicere. 30. Quis integrior, quis castior, quis melior in republica civis Q. Catulo patre fuit ? Verum si ex quibusdam epigrammatibus judicare de ejus moribus liceat, quod nefariae libidinis genus ab ejus vita abfuisse credendum est?
Q. Lutatius Catulus (ca. 150 - 87), consul anno 102 a. C. n. Eius epigrammata homoërotica tradunt Cicero, . I 79, et Aulus Gellius XIX 9.14.
31. Quid multa ? Pisonem illum, qui ex incredibili in omnibus rebus temperantia Frugi cognomen invenit, nonne iis usum esse verbis in Annalibus suis veterum memoria testatur, quae a paulo verecundo homine sine rubore legi vix queant?
L. Calpurnius Piso Frugi, consul anno 133 a. C. n. Cf. Cic., . IX 22.2: "At vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentes peni deditos esse."
32. At istorum omnium obscoena oratio non est paucorum commissa auribus, sed omnibus seculis tradita, non sparsa in breve nescio quod tempus, sed proseminata in orbis terrae memoriam sempiternam. 33. Sed jam procedat in medium non unus aliquis vir probus, sed ingens eorum numerus, non unius aetatis ejusmodi hominum conventus, sed multorum seculorum jam inde usque a Zenone magistro proseminata Stoicorum familia. 34. Cum istis non modo non esset concessum corpus suum voluptatibus tradere, sed ne mentem quidem vel brevissimae earum cogitationi permittere, nullis tamen legibus obstringebantur quo minus obscoenum quodcunque verbum, ubicunque opus esset, evomerent. 35. Et quia infinitum esset de singulis dicere, unum eligam Catonem, in quem quidquid ubique severitatis Stoicae fuit tanquam unum in locum convenisse multorum litterae tradunt. 36. Hic vir egregius ac magnus consentiens cum ea disciplina quam profitebatur esse voluit, nullum obscoenum verbum a se rejicere debuit, cum apud senatum, apud populum, perditos suae civitatis mores execraretur. 37. Quod si est ita, quid erat eum aspicere, qui cum strenuo virtute, cum abstinente innocentia certabat, ab ignavissimo quoque turpissimoque sermonis verecundia vinci ? Quid erat tam admirandum, tam incredibile quam videre Catonem, quo nullum habebat in terris Iupiter spectaculum pulchrius, in conventu hominum honestissimorum aeque liberos habere ructus ac crepitus ? 38. Quid tam reprehendendum quam eum, qui partibus suis non semel fractis, nihilominus stetit inter ruinas publicas rectus, in rebus flagiotissimis, suis nominibus appellandis, turpiter labi ? 39. Sed esse quam videri bonus malebat.
Cf. Sallust., . 54, 5-6: "At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat. Esse quam videri bonus malebat."
Iam vero, si omnem de rebus obscoenis sermonem, qui tamen habeat admistum aliquid leporis et salis, a quocunque hominum coetu repellimus, licet comoediam e theatris ejiciamus, fabellas proscribamus, satyram e mundo tollamus, quae erubescendis cujusque amoribus et cupiditatibus, sublatis nominibus, evulgandis, salutem animis, voluptatem auribus quaerit. 40. Nempe, inquies, tuus hic sermo huc redit denique ut nullis coercendam frenis exultantem verborum licentia esse linguam existimes. Non est ita. Nimis interdum effusae hilaritati veniam, non liberam impudentiae licentiam efflagito. 41. Facetos homines interdum temporis causa prope cum ratione insanientes a calumnia, non impuros nulla de causa semper obscoenos a flagitio vindico. 42. Minus honestam orationem, honestis tamen verbis explicatam auribus accepisti ? Non illico frontem contrahas, mentum intorqueas, objurgationes arripias, sed mores dicentis, aetatem, consilia, studium, praeterea temporis rationem exquire. 43. Si probo quidpiam homini, tempore permittente ac ceteris rebus non reclamantibus, excidisse comperies, exporrige frontem; da te illi hilarem lubentemque te praebe. 44. At hic progressus est longius. At tu naturam, quae illi praesidio deberet esse, in crimen et invidiam vocas. Omnino sic se res habet ut, quem natura non aptissimum finxit ad jocandum, is, si conetur, ad intolerantiam insaniat, cui idem contingit, quod asello illi contigisse narratur. 45. Qui ut suis sibi blandiciis domini voluntatem alliceret, ita ut catellum facere viderat, anterioribus pedibus in sublime elatis, iisdemque in dominum demissis, totum os illi contudit. Neque hic tamen, ut asellus qui sic fecerat, fuste accipiendus est, sed propter tempestive delectandi voluntatem quam habuit dignus est potius, cui severiorum supercilia et nixa bacillo senectus ignoscat.

46. Dum haec maxime loqueretur, assensiones multae, admirationes crebrae consequebantur, ita multae acclamantium voces: "Pulchre, bene, recte" exaudiebantur, ut nulla orationis pars silentio praeteriretur. 47. Ac nemo erat in eo concione, qui religiosis illis male non precaretur, qui non eos extinctos cuperet. Sed postquam dicendi finem fecit, a turba gratulantium pene est obrutus. 48. Nos quoque quantum loci ac temporis patiebantur angustiae, officium eidem nostrum benevolentiamque praestitimus. Atque inde domum revertimur moesti, quod desiderio nostro celerius a nobis Gallonius discederet. 49. Is enim erat noster in eum amor ut pars viscerum a nobis abrumpi ejus abitu videretur. Neque ullus erat relictus hominis retinendi locus. Nam ille qui ejus operas conduxerat et a quo missus ad arcus coëmendos fuerat, litteris vehementibus revocabat eum
'revocabat eum' scripsi: 'revocabatur' ed. vetus
, quod diceret innumeram fere vim avium toto coelo pennas extendere, quae certissima ejus praeda essent, si ille cum arcubus et sagittis adesset. 50. Gallonius, ad quem non minor quam ad nos ex ea re aegritudo recidebat: "Inveni, inquit, rationem, qua non ita celeriter a me distrahamini. Quo mihi iter est, in publica totius civitatis laetitia ob regis Nicephori mortem, paucis post diebus referendi sunt omnes illi ludi, qui variis anni temporibus a Poliarchis populo dantur. Illuc mecum veniatis censeo, capietis enim ab iis spectaculis voluptatem non minimam." 51. Non tam ludorum amoenitas, quae dicebatur, eosque spectandi cupiditas quam noster in Gallonium amor et jucundissima ejusdem consuetudo fecit ut nos cum eo ituros diceremus et constitueremus. 52. Itaque, sine ulla mora, amicis salvere jussis et in primis Aristide, cui etiam pollicitus sum me litteras daturum, nos ad profectionem comparavimus.