Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER IX

 

.1. Summa igitur animi tranquillitate, cunctis ad voluntatem euntibus, fruebamur, sed summam in primis voluptatem capiebamus ex aedibus nostris et ex horto illis adjuncto, ubi ver fere perpetuum vigeat. 2. Etenim flores ibi lectissimi omni tempore anni, herbae semper virentes, arbores sua semper viriditate vestitae, lauri, cupressi, myrti, hederae, quarum arborum frondibus tectae aves, quibus nemo neque balistis neque retibus neque viscatis viminibus molestiam exhibet, aures cantu demulcent.
Aliter itaque agunt atque Urbanus VIII, qui omnes aves in Quirinali colle exstirpavit ne somnum disturbarent suum.
3. Aedes vero ita bono, ita apto in loco consurgunt ut aestate totum diem sub dio incoli possint, hyeme autem ita a mane usque ad vesperam a sole possidentur ut umbram, nisi si in puteo quaeras, invenire non valeas. 4. Tum doctis et illustribus viris, quorum in ea insula non parvus est numerus, arcta atque jucunda consuetudine implicati, ocium fere nostrum terebamus in litteris. In iis Nicorusticus
Esse videtur ipse Nicius Erythraeus.
, amoeno elegantique ingenio, varia atque multiplici rerum maximarum eruditione imbutus, sed incommoda fere semper valetudine, suis doctissimis sermonibus ac praesertim elegantissimis versibus aures nostras implebat. 5. Hic longe majore apud omnes esset existimatione atque amore, nisi unum illi vitium omnem ingenii commendationem everteret. Etenim vana quadam sui ipsius opinione inflatus, omnes prae se contemnit, neminem extra se unum quidquam sapere, neminem quidquam esse arbitratur. 6. Quid quaerimus amplius ? Scriptores veteres omniumque virtutum laude praestantes, quibus omnium seculorum consensus et auctoritas principem in poetis locum assignat, ad sui judicium acuminis revocare ac de diuturna regni possessione est conatus dejicere. 7. Plachutius, exacta jam aetate vir, praeter summam rerum omnium scientiam egregio poemate, tragoedia aliisque praeclaris ingenii sui monumentis editis clarus, multitudine librorum quos tum soluta oratione tum versibus, tum patrio tum Latine sermone docte eleganterque conscriptos est paratus emittere
Plachutius esse videtur Albertus Donatus Senensis, s. j. (+ 1640), qui inter alia edidit: (1630), etc.
, nostram discendi sitim explebat. 8. Samnis, in quo perfecta oratoris laus prope expressa conspicitur, id quod est in nobis bonum alebat. Etenim ita hic loquitur ut dici melius non desideres, ita praeter has politissimas artes, quarum studio tenemur, quaecunque a philosophis de rerum causis, de caelo, de natura deorum traduntur, memoria intelligentiaque complectitur ut non didicisse, sed suo ea marte peperisse videatur. 9. Lidomarus, cui primae in Graecis litteris deferri dicuntur, sua nobis epigrammata recitabat. In quibus faciendis adeo felix existimatur ut, eruditorum judicio, proxime ad veterum Atticorum elegantiam, suavitatem et acumen dicatur accedere. 10. Caelolithus, ingenio peracri et studio flagranti et doctrina singulari, doctiores nos in dies reddebat. Ita enim est Graecorum disciplinis instructus ut nihil eum fugere existimetur, quod eorum litteris traditum contineatur. 11. Multa quoque erant in manibus Pterotii ad veterum sapientiam elegantiamque conscripta, quae magnam illi inter eruditos famam efficiunt atque, ut est ingenio eximio et nunquam cessante, alia deinceps multa editurus dicitur, unde magis liceat de ejus excellenti facultate atque doctrina existimare. 12. Hic vir longe doctissimus ille est, qui, ut antea commemoravimus, in cujusdam inepti reprehensionem incurrerat, quod ad litteratorum hujus aevi numerum Ianum quendam scriptorem comoediarum aggregasset.
Pterotius est Leo Allatius ('to; ptevron' = 'ala'). Vide VII iv.29-31. Anno 1634 edidit .
13. Atque de hoc Iano, cum diligentius inquireremus, invenimus eum quidem humili loco natum, sed ingenio alto atque praestanti, ab ineunte aetate a parente qui nihil altum, nihil se ipso majus animo conciperet, illi fuisse arti addictum, quam ipse nosset et in qua sese exerceret. At illum hac in re patris imperio minus obsequentem, quamquam parens ad imperium minas adderet, traditam sibi artem respuisse libero ingenuoque fastidio, atque ad praestantiora studia animum adjecisse eo ardore, ea vi ut solus sine magistro, sine duce, naturae tantum bono ductus, non postremum picturae, poesis ac musicae gradum attigerit. 14. Ac correctori illi, si quod ex ore petulantius dictum excidit, ignoscendum fuit: erat enim iratus judici, qui nescio quid decreverat contra rem ipsius, injuria. Verum quod ad virum illum doctissimum attinet, mira hominis virtus, incredibilis humanitas magnitudoque animi lapides etiam ipsos potest, ut se ament, adigere. 15. Nos vero, tanquam sibi adjudicatos, arctissimo amoris vinculo habet adstrictos. Adeo enim nullum in eo ambitionis, malignitatis invidiaeque vitium residet ut etiam eruditorum laudibus, quibus alii qui ejusdem sunt professionis, plerunque invident, detrahunt, tenebras offundunt, ipse novo atque inaudito humanitatis exemplo faveat, opes et amicitias paret suoque praeconio lumen atque splendorem adjiciat. 16. Cedo tres mihi homines, oro
'oro' scripsi: 'auro' ed. vetus.
, cum istis moribus; dignus profecto, qui omnium eruditorum litteris posteritatis memoriae tradatur, si quidquam tamen inveniri potest ad ejus memoriam nominis propagandam ingenii ipsius monumentis feracius. 17. Dynasta vero, nomine Ophio, abundanti doctrina ac scientiae copia refertus, cui ille honorariam operam navat, ejus etiam studiis, bonis ac doctis viris favendi obsequitur. 18. Iis enim domi suae hospitium, iis amorem suum ac studium, iis diurnum cibum pro facultatibus exhibet. Erat saepe nobiscum Icosippus, cujus videndi diu fueramus cupidissimi, quamquam satis ex suis eum scriptis cognitum haberemus. 19. Huic tantum eruditorum omnium consensu tribuitur ut omnium fere artium scientiam, omnis antiquitatis memoriam, totam Latini sermonis rationem, omnem ejus artis pene infinitam vim et materiam scientia comprehensam habere existimetur. 20. Multum etiam utebamur Homosio, praestanti ingenio ac nobilitate viro, cui nihil ab ingenio, nihil ab arte, nihil a studio deest. Omnia quae in istis artibus libero homine dignis continentur, ipse percepit. 21. Nam si sit scribenda epistola, tum Graece, tum Latine, tum vernacule, est prudentium eloquentissimus; si agendum de re gravi negocium, est eloquentium prudentissimus; si sit pangendum carmen ac praesertim epigramma, ex Catulli vel Martialis officina illud prodiisse existimatur. 22. Iam vero nostrum ad se amorem ac studium attraxerat vir singulari ingenio, eleganti doctrina, acerrimo judicio, optimis moribus, summo genere praeditus, Aristides. Cum eo fere quotidie eramus, ille nos rheda tollere, in suburbanum suum urbi proximum ducere. 23. Ibi vel eruditis sermonibus, vel poetarum oratorumque lectione ad lene defluentium aquarum murmur, ad avium cantum, ad aurae inter arborum ramos dulciter obstrepentis sibilum, ad agrorum circumcirca patentium despectum, cum eo nos quidquid erat ocii, conterere. 24. Hic vir egregius in primis, in amplissima familia natus, tum sua sponte tum parentum diligentia ad probitatem et ad omnes bonas artes instructus, eo robore atque ea indole virtutis et continentiae fuit ut, spretis voluptatibus, illud unum ad laudem cum labore directum iter habuerit. 25. Fratrem habuit dynastam, non unum e multis sed inter multos prope singularem. Nam pluribus antea pro Republica laboribus ac muneribus egregie functus, eum locum atque ordinem meruerat. 26. Tum incredibili vir ingenio, doctrina, magnitudine animi, judicii acumine regendis imperio populis datis, admirabili quadam laude provinciae praefuit. Verum, cum ad summam gloriam effloresceret, calculi morbo sublatus, triste sui desiderium reliquit
Cfr. Min. Felix I 3: "...discedens vir...immensum sui desiderium nobis reliquit."
. 27. Vivit adhuc eorum mater, quae annos nata quatuor et octuaginta, in exemplum matronarum suspicitur. Haec tam admirabilis tamque nobilis foemina, quemadmodum excelso fortique animo, quemadmodum incredibili constantia bonorum jacturam, familiae detrimenta, praeterea tum viri tum filiorum longe praestantissimorum interitum tulerit, dicerem, si explicari oratione cujusquam posset. 28. Neque nunc ulla senectute impeditur quo minus familiam regat, quo minus retineat auctoritatem et imperium in suos, quo minus det operam sedulo, ut vigeat in illa domo mos patrius et disciplina.