Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER VIII

 

.1. Tum unus, qui sermoni intererat: "Miles hic astu maliciaque victus est, inquit, a Geta, qui anno superiore ex ultimis ac remotissimis orbis terrae partibus in eam insulam, unde solvimus, venerat. Hic captus amore Philargyriae, Agathonis clepsydrarum artificis uxoris, munera illi miserat, armillas, periscelides, torques, inaures, anulos. 2. Quae omnia ab aurifice amico suo mercede conduxerat. Sed cum jam suam ex ea libidinem explesset ac pertaesus mulieris avaritiam esset, rationem excogitavit, qua ea quae dederat eodem unde venerant, reverterentur. 3. Quae sane ratio feliciter cessit. Venit die quodam ad mulierem domum, perturbato similis. Quem illa continuo quid tristis sit rogat, quidve turbatus ? 'Quia, inquit, mihi litigium fuit cum aurifice, unde emi aurum quo te donavi. 4. Qui quidem insanit de precio, neque quidquam pudet et, quia scit illud ad te advolasse neque me posse reddere, litium terrore ad suas conditiones conatur attrahere. Ac modo se mihi dicam scripturum ait, modo lictores et carcerem minitatur, denique multis modis ferox est atque acer. 5. Sed vin' tu facinus lepidum, quo oculi illi doleant facere ? Redde aurum, quod dedi, ut sibi habeat. Ita enim illum probe ulciscemur, si ea iterum venalia sit habiturus, quae jam se vendidisse crediderat. 6. Tu interim hanc syngrapham collybisticam cape nuper ad me domum allatam, unde talenta bina statim accipies, quae vel in novis ornamentis vel, si magis libeat, in foenore collocabis.' 7. Mulier, quamquam astutia atque malicia infra se alias omnes longo intervallo relinquat, attamen majoris spe lucri, barbari hominis consilio superata est et continuo, accepta syngrapha, data omnia restituit. Quibus ille acceptis, et aurifici qui locaverat, redditis, velis remisque contendit in patriam. Mulier vero decepta, talenta illa in somnis exegit."