Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .
LIBER VII
.1. Haec elocutus obticuit. At Paulus Aemilius: "Ubi sunt, inquit, qui ajunt Romae tantum sycophantas et veteratores inveniri? Quantum audio ubique locorum moribus eisdem vivitur." 2. Interim veniens a navarcho adolescens nunciat fluctus consedisse maritimos, ac statutum eidem esse navim solvere et ad proximam insulam remis velisque contendere; proinde properaremus venire. 3. Nos dicto audientes accurrimus et navarchum cum chirurgo litigantem offendimus, qui eum opere orabat maximo ut se cum aliis vectoribus in navim exciperet. Navarchus recusabat, quod plena navis neminem praeterea caperet. 4. Gallonius chirurgum rogat unde tanta haec navigandi cupido eum incesserit, qui semper a mari abstinuisset. Respondit patris saevitia contingere ut patriam sedem exilio permutet, qui ipsum aedibus foras ejecisset. 5. "Heri, ut scire vos arbitror, nos qui vulneribus manu medemur, servi in crucem acti cadaver a triumviris rerum capitalium accepimus, quo ad remedia vivorum incideremus ac viscerum posituram, formam ac magnitudinem pernosceremus. 6. Ego jecur a reliquo corpore avulsum domum attuli, quo omnes ejus partes, fibras, membranulas, quibus adnectitur septo, quod a praecordiis uterum dividit, diligentius contemplarer, illudque jecur rastro cubiculi mei parieti affixo suspendi et, quia mihi erat negocium in foro, discedo. 7. Aliquanto post, cum prandii tempus jam praeteriisset, domum redeo, cubiculum intro, aspicio, neque jecur invenio. Quaero ab ancilla, quid eo factum sit et cur, me absente, ausa sit illud attingere. Hinc magnum mihi cum ea litigium exoritur. 8. Quo clamore excitatus pater meus eo venit et: 'Quid hoc clamoris est? ait. Quid vos velitamini inter vos duos?' Ego: 'Propudium istuc, ajo, jecur a me studiorum causa allatum sustulit, neque possum scire quid eo sit factum.' 9. Tum pater: 'Quid clamore opus est? inquit, ecquid mulier deliquit, si abstulit? Ut tu scias, coximus ex eoque paulo ante fecimus prandio funus, neque alias esca una palato meo sapiit magis. Experire, tu quoque idem fatebere; nam tua tibi pars in arca servatur.' 10. Ego ex ira vix mei compos (non enim erat ita facile jecur alterum invenire): 'Elegans, inquam, facinus fecisti! Crucifixi hominis jecur vorasti.' Pater qui nollet hoc sibi dictum, exarsit ac: 'Pessime, exclamat, tua causa factus sum hodie anthropophagus! Cur non antea dixisti? Cur illud clam habuisti? 11. Abi hinc in malam crucem et cave te mihi posthac ostendas! Quod si post vesperum in his regionibus conspicor, frustulatim differam ac mordicus tibi jecur abripiam ut cum prandio coena conveniat.' Ego patris conspectum veritus abeo atque alias regiones persequor et, quamvis parce admodum viaticatus sim, facile tamen, ut spero, meo artificio me tuebor." 12. Non sine horrore et stomacho dicta adolescentis excepimus, hominem tamen risimus, qui se humanis carnibus saturasset. Illum vero bonam mentem habere jussimus et nauclerum oravimus ut in navim reciperet . Qui negavit id fieri posse, si senex ille odiosus veniret, qui, qua erat superbia, omnes morabatur.13. Ac dicturus erat plura de hominis insolentia atque fastidio, sed nos ad se Plusius attraxit, qui in crepidine portus lectitabat alteri nescio quod carmen, ac vultu et significatione videbatur eidem applaudere. 14. Qui, ut nos aspexit, evocavit, atque: "Audite, inquit, lepidum carmen ab Arido Virgilio adolescenti missum, qui filius est fratris Ursati, magni antistitis atque dynastae, quem nuper extinctum deflevimus.
O surgens populi spes nova, Virgili, Ursatique domus deliciae et decus, Ut fausto exoriens omine, lucidum Caeli sydus ades, laeta micantibus Virtutum radiis lumina proferens! Cum natura tuis laudibus obsequens, Nec parvum ingenium crediderit tibi, Nec clausum studii finibus unici, Parva sicut aquam mole coercitum, Sed magnum atque potens claustra refringere, Perque artes varias serpere liberum, Ceu flumen validum, cum imbribus aut suis Praepollens opibus, praeterit alveum, Ac per longa vagum rura perambulat. Nam, centum ingenuis praeditus artibus, Festinas solidae ad culmina gloriae Magnis pene puer tendere passibus. Ecquis non avidis ebibit auribus, Quos fundis nitidos pectore diviti Sermones, roseo ac nectare fervidos, Vel si Pieriis verba liges modis, Vel si des numeris pergere liberis? Quem grata implicitum compede non trahat Ad sese probitas haec tua, moribus Condita egregiis, nudaque veritas? Cui non mira ferant gaudia, quae feris Ludens pulchra moves praelia belluis, Sive aprum sequeris, sub Jove frigido, Seu cervam validis conficis ictibus? Nec mirum, a teneris si haereat unguibus Vis haec tanta tibi. Namque domi pater Splendet, splendet avus, qui valet ad chelyn Dulcis Threiciam sistere flumina et Quercus aereis ducere montibus.
Significatur Orpheus
Illis fortis adest et sapientia Laeli et Scipiadae robur amabile. At dum te puerum fingis et instruis, Mores ad patrios sedulus, obtines, Ut cum jam fuerit fas tibi vivere Aevum, sponte tua, propositi tenax,
Cf. Hor., C. III 3.1: "Iustum et tenacem propositi virum..."
Obsistas solida mente libidini, Ducenti cupidos in vetitum nefas.
Cf. Hor., C. I 3.26: " Gens humani ruit in vetitum nefas."
Sic, quae recta oriens aƫra verberat Pinus, vel tenero cortice fraxinus, Cum late foliis fulserit ardua, Non imbres metuet, non tumidos Notos, Nec flexo feriet nubila vertice."
Cf. Hor., C. I 1.36: "Sublimi feriam sidera vertice."
15. Delectavit me mirum in modum carminis cultus et nitor ac: "Libenter, inquam, Plusi, ejus exemplum mecum afferrem, si esset ocium describendi, sed mox discessuri, temporis angustiis opprimimur." 16. Plusius humaniter: "Habeto, inquit, hoc tibi. Nam unde descripsi, sexcenta possum exempla depromere." Accipio et gratias ago. At ille eodem puncto temporis demonstravit digito philosophum, ex ea familia quae Minervae cultui se voti religione obstringit. 17. Summa eorum hominum professionis haec est, ab uxoribus et ab omni genere concubitus abstinere. Unum sibi quotannis ex ipsis magistri nomine cunctorum suffragiis eligere, cujus imperio praesto sint ad nutum. 18. Simili omnes vestitu uti, una cibum capere, nunquam solos, sed binos, ternos vel quaternos incedere, voluptates omnes respuere, virtutes amplecti, eam in primis, qua Minerva se jactat, nimirum castitatem. 19. Disciplina a Xenocrate, Platonis auditore, inventa ac profecta existimatur
Cf. Cic., . V 51: "Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissimum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?"
itaque ob hanc opinionem virtutis, honoris gratia, a cunctis illis assurgitur, deceditur, et tanquam praesentibus diis honor habetur. Iis licitum est sine maleficii suspicione in aedes nobilium introire, ad intima eorum cubicula penetrare, mulieres, absentibus maritis, invisere, alloqui, consolari, consilio, opera et auctoritate juvare. 20. Unum igitur ex istis nobis Plusius ostendit atque: "Hic est, inquit, ille qui hodie intestabilis vivit." Quaerimus quid sit hoc. Respondet: "Hic est philosophi illius comes, qui Pamphilam Lysimachi nobilis viri uxorem quotidie adibat ac, remotis arbitris, solus cum sola multas in cubiculo horas traducebat. 21. Hic vero jejunus una cum ostiaria, puella non illepida, in altero cubiculo servabat, ne alius adiret. Sed quodam die, defessus expectando, puellae inquit: 'Dic, obsecro, quid negocii intus isti in cubiculo gerunt?' 22. Quae ridibunda atque hilaris: 'Quid putas? ait, se mutuo ad castitatem cohortantur. Heus tu, lolione victitas an veterno laboras, qui rem manifestam non videas? Illi animo obsequuntur suo et sapiunt, mea sententia, nos vero inertes ac jejuni eisdem excubias agimus. Cur idem ad exemplum nos quoque hilares non sumimus diem?' 23. Non fuit opus multis verbis hominem et aetatis calore et occasionis illecebris et mulieris oratione incitatum ad nequitiam impellere. Sed veniebat illi in mentem professionis suae et voti, quo se Minervae obstrinxerat, sed virginem plusquam se sapere existimans: 'Alii, inquit, Minervae fidem, in eo quod promiserint, servent! Mihi certum est occasionem tam bonam non amittere, sed ad id vela dare, unde flatus ostenditur.' 24. Atque una opera virgini in gremium illabitur. Neque id eo tantum die factum est, sed omnibus deinceps diebus, quoties socius in cubiculo clausus navabat operam dominae. 25. Sed tandem, processu temporis, virgini corpus extumescens fecit ut dominus, uxore praesente, ejus tumoris causam deposceret et, cum res esset palam ac dissimulari non posset, flagitii auctorem exquireret. 26. Sed uxor, cui plenum erat corpus fallaciarum et doli, quaeque nosset ancillae dedecus cum ipsius infamia esse conjunctum, iratae similis: 'Vide, inquit, os hominis! Ut simulat se nescire quod scit, nec fecisse quod fecit, tanquam sit obscurum ad quem tantum nefas pertineat! Tu, improbe, hanc culpam commeruisti. Me miseram! Non posse me domi meae cujusquam vel ancillae vel liberae pudicitiam ab istius injuria defendere! 27. Cum hoc me patiar esse in matrimonio, qui domi pellices habeat et uxoris rem negligat? Ideo ne tali viro nupsi ut haec videam et has contumelias feram?' Ille qui sibi esset conscius nullum a se virgini vitium fuisse oblatum, uxoris jurgio incensus, quo ostenderet nihil ad se crimen illud attingere, impetum in virginem fecit ac: 'Mihi, inquit, indica cujus sis gravida.' 28. Sed cum illa dissimularet, ne cum alterius flagitio dominae praeterea dedecus invidiosa proditione detegeret, ardentius inflammatus: 'Non potero, inquit, hodie a te verum exculpere?' eductumque pugionem in virginis guttur intendit et continuo eam se jugulaturum interminatus est, nisi indicaret, qui prior ipsi pudicitiam pepulisset. 29. Quae tandem, mortis metu adducta, ab hoc viro castissimo se fuisse vitiatam exposuit, dum socium intus cum domina conclusum expectat. 30. Ille tanquam Furiis actus, ad aedes Philosophorum accurrit, magistrum appellat, flagitium in virginem admissum exponit ac nisi clamore et conviciis impleri totam urbem postulet, impurum illum tanquam noxam sibi dari contendit, quo ejus supplicio atque cruciatu dolorem suum lenire et saturare animum possit. 31. Magister suo ab alumno crimen depellere ac peccare eum largiter dicere, qui tantam philosopho illi, viro sanctissimo, infamiam creet, quo nemo ea in domo neque frugalior neque castior inveniretur. Ille instare factum, magister negare factum. 32. Sed cum ille altius vocem tolleret, veritus magister ne concursus vicinorum fieret ac facinus divulgaretur, blande hominem aggreditur ac domum ut abeat rogat; se enim rem tantam inquisiturum neque impunitam dimissurum. 33. Qua ille oratione impulsus paululum iram supprimere et, quoad magister promissi sui summam expleret, expectare constituit. Interim philosophus, qui stupri fuerat accusatus, magistri jussu in carcerem conjicitur et poculum, ubi cicuta vino diluta erat, affertur atque optio eidem datur ut vel illud hauriat, quo hausto, horae unius intervallo vitam amittat, vel testes demetendos exhibeat. 34. Ille, subductis rationibus, satius existimans esse quovis modo quam nullo, testes lubens objecit. Aliquanto post, obducto jam vulnere, magister Lysimachum convenit rogatque num de alumni sui innocentia certior sit adhuc. 35. Ille audacter nihil sibi certius esse respondit, quam ab homine illo nequissimo fuisse virginem vitiatam, nec posse rem dissimulari. Tum magister: 'Iam faxo intelligas quanto in errore verseris', ac vervecem illum venire jubet et, praesente Lysimacho, vestes ponere. 36. Quo facto nudatum genitalibus inguen aperuit. Tum magister, tanquam commotus: "Quid ais? inquit, hicne idoneus tibi videtur qui mulieres praegnantes faciat, quem inde a puero exectum jampridem ob insignem vitae innocentiam Matris Magnae antistitem esse creatum oportuit? Tu posthac, cum agitur boni cujuspiam viri existimatio, linguam comprimas, si sapis, nec continuo falsis hominum de illo rumoribus aures praebeas.' 37. Ille his praestigiis profecto delinitus est ita ut ubi esset nesciret, nec haberet in praesentia quid responderet. Quamobrem tum judicium, quod Minervae alumnum invidioso crimine diffamasset, tum uxoris iram metuens, statuit cum ea redire in gratiam et sibi ipsi non credere."
38. Adeo delectavit me vafra illaecce Magistro familiae suae existimationi hominum vindicandae suscepta ratio, ut non alias magis hominis cujusquam sagacitas et solertia majorem in admirationem impulerit. 39. Sed Gallonius: "Ostendam, inquit, vobis, si vultis, senem illum muccidum qui acetum pro vino misit." Respicimus ac videmus senem siccum, incurvum, rugosum, colore mustellino
, capillo subnigro neque ulla adhuc canicie infecto, qui meritricis de fenestra sciscitabatur, quid ipsi ab illis aedibus deberetur. 40. Merlinus: "Aperi, inquit, te mihi est opus conventa." Meritrix: "Non est, ait, operae in praesentia, cum amatore meo sum occupata." Sed continuo Merlinus exclamavit: "Redde mihi argentum quod surripuisti, venefica! Ego te impudicam, non etiam rapacem, existimabam." 41. Mulier, flocci eum non faciens, abiit ac frustra litigantem reliquit. At senex nihilo minus clamabat: "Redde argentum, impura! Nam nisi reddes, hic te pipulo differam ante aedes
Cf. Plaut., . 445-446 "Nisi reddi / mihi vasa iubes, pipulo te hic differam ante aedes."
." 42. Gallonius accurrit, quaerit pro amicitia de eo quid factum sit quod ita clamet? Ille: "Solebam me, inquit, a prandio animi causa in domum istius propudii conferre ac pomeridianas cum ea horas in lecto traducere. 43. Hodie cum ex consuetudine cum ea jacerem, furtim e lecto desiluit atque mea ad femoralia recta iter habuit, mihique nihil tale suspicanti marsupium eisdem annexum exenteravit.
Postea rediens, institit, oppressit ut surgerem atque amatori cuidam suo, qui maximo sibi usui esset, locum darem. 44. Ego surgo, obtempero, morem gero, abeo. Venio ad Ianum ut pauxillulum nummorum, quod de ratiuncula amico debebam, exolvam. Manum in crumenam infero ac nihil in ea relictum invenio, parenticida ista omnem illi animam intertraxerat." 45. Sed dum Merlinus infelix crumenae suae fatum deplorat, adest qui nunciat senem illum morosum, qui erat in expectatione, subita correptum febri lecto teneri, nec de medicorum sententia posse tuto mari se credere. 46. Nauclerus deae Febri gratias agens, quod vomitum illum a sua navi removisset, adolescentem medicum, de quo diximus, introducit. Nos semel, iterum ac tertio Gallonium amplexati, valere jussimus et vitam Neptuno commisimus.