Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER II

 

I. 1. Et longa maris tempestate jactatos et itinere superioris diei fatigatos, tam arctus somnus excepit, ut non antea dissolverit quam orta lux omnia compleret. Sed tandem expergefactos et cubile egressos Gallonius invitat in hortos cujusdam Dynastae, qui, ut ille narrabat, ex summis vitae ac fortunae sordibus ad ingentes divitias pervenisset. 2. "Nam accepi, inquit, detineri ibi aegrum adolescentem mihi carissimum cupioque, nisi aliter vobis videatur, eum invisere. Sed non pigebit vos illuc venisse. Nulli enim sunt horti in his regionibus, quos magis visendos dicatis." 3. Cumque nos non nolle dixissemus, secum una perreximus, atque inter eundum quaesivimus de Gallonio cur, si omnes Mauri atri essent, ibi fere omnes albi nascerentur? Qui respondit primum eam insulam longo intervallo a ceteris Mauris esse disjunctam; tum mulieres eas, postquam se cum Romanis miscuissent, patribus similes liberos genuisse. 4. Inter haec atque alia duorum millium passuum viam emensi, ad hortos pervenimus. Pulsamus ostium, aperitur, intramus atque ubi ea pulchritudo recens ad oculos meos pervenit, non horti nescio qui, sed coelum ipsum atque adeo ipsa Jovis regia mihi patefieri visa est. 5. Nam, foribus apertis, operis universi forma tota simul se obtulit et in conspectu proposuit. Quae forma tantam habet pulchritudinem ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior. 6. Etenim aequata agri planicies, quae adeuntibus prima se objicit, ambulacris septa compluribus, praeclaris distincta fontibus, ac variis amoena floribus, praefert in summo theatrum multis scalarum ordinibus, nativo e marmore instructum atque compositum. Et ex singulis scalis, plures tum ebullientes tum effluentes aquae, velut aspicientium turba, ad fontem in media cavea positum spectare et placido murmure tanquam faustis acclamationibus operi plaudere videntur. 7. Hinc et illinc a theatro lapideis scalis in novum artis miraculum scanditur. Aequa et quadrata planicies complures dispositas in quincuncem arbores sustinet sepitque locum maceries regia lauro contecta. 8. Platani incredibili proceritate principem in medio locum obtinent. Infra earum fastigium humiliores multae ab utraque parte arbores subsunt, iis quidem proceritate dissimiles, sed dignitate ac praestantia simillimae, siquidem regiae lauri sunt omnes prope ad miraculum pulchrae. 9. In medio sub procerrimis illis platanis mensa marmorea, pedum fere sexaginta in longitudinem et quindecim in latitudinem patens, extenditur. Quam a summo ad extremum, relicto hinc et illinc commodo ad coenandum spacio, plures leniter erumpentes atque in se redeuntes aquae intersecant, gratum convivis liquorem et frigus praebentes. Nam voluptatem positus in conspectu fons affert, ipsi etiam arti admirabilis. 10. Etenim Triton factus e lapide sedet eques in cancro, admotoque ad os cornu inflare sonum videtur. Diceres eum audire; tantam artificii subtilitas fidem mendacio facit, nisi hunc ab auribus errorem quinque late manantes ex cornu rivi depellerent. 11. Tum inter cancri brachia suffectura flumini vel magno aquae vis pellitur in concham, refunditurque ab eadem per sulcos ipsi haerentes in lacum sibi subjectum, rejicientem et ipsum per multo plures sulcos aquam in alterum infra se positum longe majorem lacum; qui saturatus aquis, superioris exemplo, quod superest, totum regerit ante pedes terra excipiendum. 12. Postremo hinc et illinc ab hoc lacu duo fluminum simulacra permagna ad eum implendum tanquam auxiliares aquas ex urnis emittunt, nec sine praemio filicis, musci, capilli Veneris aliaeque herbescentis viriditatis, quam circa ea subjectus elicit humor. 13. Iam vero locus egregius et in primis amoenus, qui non praetereuntis velocitatem, sed contemplantis tarditatem et moram desiderat, poscere videbatur ut esset ubi moraturus hospes consistere ac deambulare tutus a solis injuria posset. Itaque ab utroque fontis latere columnae excitatae complures, porticus duas effingunt, quas, tecti loco, plures vitium propagines ita undique ambientibus ramis atque invicem complicatis integunt ut vix in densam umbram penetrare solis radius possit. 14. Nunquam oculi hac specie et pulchritudine capti satiarentur, nusquam aliquid melius ac perfectius quaererent, nisi duplex scalarum ordo, post fontem, quem dixi, in trianguli formam extructus, diu delectatos neque tamen satiatos eo illos vocaret ubi extremos artis conatus aspicerent. 15. Primum cancelli scalis praefixi, praeclari ad aspectum et certis ex locis aquas ebullientes fontem, quem prae se habent, ornant atque augent. Tum locus, in quem ascenditur, rebus magnis et admirabilibus plenus. Hic ars, sibi ipsi aemula, a se ipsa vincitur, hic Natura artis, aemulae suae, conatibus favet. Nam aquas, quibus illa res admirabiles praestat, majore vi copiaque suppeditat. Hic nemora non temere nata, sed ordine posita, latiore campo excurrunt, hic avium caveae, columnis exaedificatae nemora ipsa ambiunt et continent. 16. In aditu vestibuloque speciosissimi hujus loci declivi quodam solo catena jacet e lapide, per quam aqua ad cancrum, de quo antea diximus, influit, tanto artificio ut contortae convolutaeque in plures circulos aquae annulos assimulare, tanto strepitu ut propter vim impetumque, quo defluunt, catenarum similem sonitum edere videantur. 17. Haec autem catena, longiore tractu perducta, demum ita cancri brachiis adnectitur ut eum colligare constringereque ne commovere se possit, existimes. 18. Ingentes paulo supra eam catenam fornices e lignea materia facti, prosequentibus eos ederis ambitiosissimis, attolluntur in regiae molis similitudinem. Qui fornices inter aediculas quatuor fastigiatas amplam et augustam sine fastigio aedem includunt, cujus medium fons tenet, sepulcralibus monumentis non longe dissimilis, ab imo latus atque rotundus, angustus et acuminatus in summo, acumen efficiente aqua, egrediente sursum e patera. Ut totum hoc opus ad regum maximorum delicias, non autem ad ejus libidines factum videatur, qui ceteris specimen esse jubetur.