Personae
Ra.
Heus, heus furcifer, iamdudum raucesco clamore, nec tu tamen expergisceris: videre mihi
vel cum gliribus certare posse. Aut ocyus surge, aut ego tibi fuste somnum istum
excutiam. Quando crapulam hesternam edormieris? Non te pudet, somnium hominis, in multam
lucem stertere? Qui frugi sunt famuli, solent exortum solis antevertere, curareque, ut
herus surgens reperiat omnia parata. Ut aegre divellitur a nido tepefacto cuculus! Dum
scalpit caput, dum distendit nervos, dum oscitat, tota abit hora.
Sy.
Vixdum diluxit.
Ra.
Credo; tibi. Nam tuis oculis adhuc multa nox est. Tibi nox adhuc est concubia.
Sy.
Quid me iubes facere?
Ra.
Fac, ut luceat foculus: verre pileum ac pallium: exterge calceos et crepidas. Inversas
caligas primum intus purga scopis, mox foris. Deinde suffitum aliquem facito purgando
aëri. Accende lucernam. Muta mihi lineum indusium, ac ad ignem fumi expertem
sicca lotum.
Sy.
Fiet.
Ra.
Atqui move te ocius. Iam haec fecisse oportuit.
Sy.
Moveo.
Ra.
Video; sed nihil promoves. Ut incedit testudo!
Sy.
Non possum simul sorbere et flare.
Ra.
Etiam sententias loqueris, carnifex? Tolle matulam. Compone lecti stragulas, revolve
cortinas. Verre pavimentum. Verre solum cubiculi. Adfer aquam lavandis manibus. Quid
cessas, asine? Annus est, priusquam accendas candelam.
Sy.
Vix reperio scintillam ignis.
Ra.
Sic heri condidisti.
Sy.
Nec follem habeo.
Ra.
Ut responsat nebulo! quasi qui te habeat, careat folle.
Sy.
Quam imperiosum habeo dominum! vix huius iussis decem expediti famuli fecerint satis.
Ra.
Quid ais, cessator?
Sy.
Nihil; omnia recte.
Ra.
Non ego te audio murmurantem?
Sy.
Equidem precor.
Ra.
Credo, Pater noster inversum. Precationem, opinor, dominicam praepostere. Quid gannis
de imperio?
Sy.
Precor tibi, ut fias imperator.
Ra.
Et ego tibi, ut fias homo ex caudice. Sequere me ad templum usque. Mox domum recurrito,
lectos concinnato. Haec confusa, suo quaeque loco digerito. Fac, ut niteat tota domus.
Matulam defricato. Haec sordida submoveto ab oculis; fortassis invisent me quidam
aulici. Si quid sensero praetermissum, vapulabis largiter.
Sy.
Hic sane novi benignitatem tuam.
Ra.
Proinde cave, si sapis.
Sy.
At interim de prandio nulla mentio.
Ra.
Vah, ut hic mentem habet furcifer! Non prandeo domi. Itaque sub horam decimam ad me
transcurrito, adducturus me eo, ubi sum pransurus.
Sy.
Tibi quidem prospectum, sed hic interim nihil est, quod edam.
Ra.
Si non est quod edas, est quod esurias.
Sy.
Nemo fit esuriendo satur.
Ra.
Est panis.
Sy.
Est, sed ater et furfuraceus.
Ra.
Delicias hominis! Te quidem foenum esse oportuit, si pabulum detur te dignum. An
postulas, ut te asinum tantum placentis saginem? Si fastidis panem citra opsonium, adde
porrum, aut, si mavis, cepe.