Personae
Pe.
Heus, heus puer. Nemon' huc prodit?
Mi.
Hic, opinor effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers,
mi Petre?
Pe.
Me ipsum.
Mi.
Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.
Pe.
Atqui magno constiti patri meo.
Mi.
Credo pluris, quam revendi possis.
Pe.
Ceterum Iodocus estne domi?
Mi.
Incertus sum; sed visam.
Pe.
Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.
Mi.
Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.
Pe.
Heus Iodoce, num es domi?
Io.
Non sum.
Pe.
Impudens, non ego audio te loquentem?
Io.
Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis
mihi ipsi?
Pe.
Aequum dicis, par pari relatum.
Io.
Equidem ut non omnibus dormio, ita non omnibus sum domi. Tibi posthac semper ero.
Pe.
Sed tu mihi videre cochleae vitam agere.
Io.
Qui sic?
Pe.
Quia perpetuo domi latitar, nec usquam prorepis. Non secus, atque claudus sutor,
iugiter domi desides. Tu tibi domi situm contrahis.
Io.
Est, quod agam domi; foris nihil est negotii; et si quid esset, tamen hoc coelum me
dies aliquot a publico cohibuisset.
Pe.
At nunc sudum est, et invitat ad deambulandum. Vide, ut blanditur.
Io.
Si prodeambulare lubet, non recuso.
Pe.
Plane videtur hoc utendum coelo.
Io.
Asciscendus est unus aut alter congerro.
Pe.
Fiet, modo dicar, quos velis.
Io.
Quid si Hugonem?
Pe.
Haud multum interrest inter Hugonem et nugonem.
Io.
Age, placet.
Pe.
Quid si Alardum?
Io.
Homo minime mutus est. Quod auribus diminutum est, lingua pensat.
Pe.
Si videtur, Nevium adiungemus.
Io.
Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fabularum inopia. Placent confabulones;
superest, ut locum dispicias amoenum.
Pe.
Ego vero tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec pratorum smaragdinum
virorem, nec fontium vivas scatebras desiderabis. Dices dignam Musis sedem.
Io.
Magnifice polliceris.
Pe.
Nimium affixus es libris. Nimium assides libris. Immodico studio te ipsum maceras.
Io.
Malim studio macrescere, quam amore.
Pe.
At non ideo vivimus, ut studeamus: sed ideo studemus, ut suaviter vivamus.
Io.
Mihi vero vel immori chartis dulce est.
Pe.
Equidem immorari probo, immori non probo. Ecquid voluptati fuit haec deambulatio?
Io.
Me quidem vehementer oblectavit.