Personae
Ph.
Unde nobis Theotimus, nova religionis facie?
Th.
Qui sic?
Ph.
Quia severa frons, oculi in terram defixi, caput in laevum humerum nonnihil inflexum,
sphaerulae precatoriae in manibus.
Th.
Si nosse cupis, amice, quae ad te nihil attinent, e spectaculo venio.
Ph.
An spectasti funambulum, aut praestigiarum artificem, aut aliud huic simile?
Th.
Fortasse non ita huic dissimile.
Ph.
Equidem nunquam antehac vidi quenquam istiusmodi vultu redeuntem e spectaculo.
Th.
Sed eiusmodi fuit spectaculi genus, ut si tu interfuisses, fortassis me incederes
aliquanto tristior.
Ph.
Quin tu ergo memoras, quid te tam fecerit religiosum?
Th.
Redeo ab exequiis Seraphicis.
Ph.
Quid ego audio? Itane moriuntur et angeli?
Th.
Non; sed horum sodales. Ceterum, ne te diutius suspensum habeam, nosti, opinor, heic
apud Pelusios Eusebium, hominem clarum et eruditum.
Ph.
Illumne ex principe privatum, e privato exulem, ex exule tantum non mendicum, paene
addideram sycophantam?
Th.
Recte divinasti quem dicam.
Ph.
Sed quid illi accidit?
Th.
Hodie sepultus est: a pompa funebri redeo.
Ph.
Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit.
Th.
Vereor ut sine lachrymis queam tibi quod vidi describere.
Ph.
At ego vereor ut sine risu possim audire. Sed narra obsecro.
Th.
Scis Eusebium iampridem fuisse misera valetudine.
Ph.
Scio ante annos aliquot evirato corpusculo.
Th.
In huiusmodi morbis qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent
mortis diem praedicere.
Ph.
Maxime.
Th.
Hi monuerunt hominem, quidquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura
praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope; sed quod humana coniectura
deprehendi quiret, non superesse triduum vitae.
Ph.
Quid tum postea?
Th.
Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum
induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, vestem eiusdem coloris, funem nodosum,
fenestratos calceos.
Ph.
Moriturus?
Th.
Sic est. Quin et profitetur voce iam moribunda, se Christo militaturum iuxta Francisci
regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt
testes, viri sanctimonia celebres. In ea veste moritur vir egregius ad tempus a medicis
praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent.
Ph.
Utinam adfuissem isti spectaculo!
Th.
Illachrymasses, si spectasses qua caritate Seraphici sodales cadaver abluerint, amictum
illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint, et
nudatos exosculati sint, faciem unguento etiam exhilararint, iuxta praeceptum evangelicum.
Ph.
Prodigiosa humilitas, Seraphicos viros agere pollinctores ac vespillones.
Th.
Posthac feretro composuerunt: et iuxta Pauli doctrinam, Alter alterius onera
portate, propriis humeris fratres fratrem baiularunt per viam publicam ad
monasterium. Ibi solemnibus naeniis sepelierunt. Quum venerabilis illa pompa per viam
incederet, vidi complures invitis oculis effundere lachrymas, quum talem virum, quem
prius viderant purpura byssoque vestitum, nunc conspicerent in amictu Franciscano, fune
canabeo cinctum, tam religiosa specie toto corpore compositum. Nam et mortui caput erat
deflexum in humerum, et manus, ut dixi, decussatim compositae. Cetera item omnia
mirificam quandam religionem prae se ferebant. Quin ipsa turba Seraphica cervicibus
inflexis, oculis in terram defixis, et naeniis adeo lugubribus, ut arbitrer ipsos manes
non canere lugubrius, multis excutiebat lachrymas et singultus.
Ph.
Sed habebatne quinque Francisci vulnera?
Th.
Id non ausim affirmare certo. Apparebant in manibus ac pedibus vestigia quaedam
sublivida; ac vestis in sinistro latere fenestellam habebat. Verum non ausus sum oculos
acrius intendere, quod affirment in huiusmodi rebus curiositatem multis fuisse exitio.
Ph.
Sed nullosne illic sensisti ridentes?
Th.
Sensi: verum eos suspicor haereticos esse, quorum hodie plenus est mundus.
Ph.
Ut simpliciter tecum fabuler, mi Theotime, vix ipse valuissem a risu temperare, si isti
spectaculo adfuissem.
Th.
Faxit Deus, ne tu sis istius fermenti contagio corruptus.
Ph.
Nihil hinc periculi est, optime Theotime; ego a puero religiose beatum Franciscum,
iuxta mundum nec doctum nec sapientem, sed profunda mundanorum affectuum mortificiatione
Deo carissimum, semper animo sum veneratus; cumque hoc omnes, qui illius ingressi
vestigiis, ex animo student mundo mortui Christo vivere. Nam vestem nihil moror: sed
lubens ex te didicero, quid vestis conferat mortuo.
Th.
Margaritas non esse porcis obiiciendas, nec sanctum dandum canibus, scis ab ipso Domino
praeceptum esse. Proinde, si ridendi caussa percontaris, nihil ex me audies; syn
simplici discendi studio, libens impartiam, quod ab illis didici.
Ph.
Profiteor discipulum et attentum et docilem et benevolum.
Th.
Principio scis quosdam usque adeo ambitiosos, ut non sat habeant, superbe et insolenter
vixisse, nisi et ambitiose sepeliantur mortui. Non sentiunt exanimes, sed tamen viventes
imaginatione quadam futurae pompae voluptatem aliquam ac fructum praecipiunt. Hoc
quicquid est, affectus abdicare, non negabis, opinor, aliquam pietatis partem.
Ph.
Fateor, si fastus exequiarum non valeat alia ratione devitari. Sed mihi videtur
modestius, si princeps exanimis involvatur linteo vili, ac per plebeios vespillones in
vulgari coemeterio inter plebeia cadavera sepeliatur. Nam qui sic efferuntur,
quemadmodum elatus est Eusebius, mutasse fastum videntur verius, quam vitasse.
Th.
Deo gratum est, quidquid bono fit animo. Illius autem est iudicare cor hominis. Verum,
quod dixi, leve est; sunt alia graviora.
Ph.
Quae?
Th.
Profitentur ante mortem Francisci regulam.
Ph.
Videlicet, ut eam servent in campis Elysiis.
Th.
Non; sed heic, si revalescant. Et fit aliquoties ut medicorum sententiis damnati, simul
ut sacrosanctam vestem induerint, ope Dei reviviscant.
Ph.
Idem saepenumero usu venit in his, qui vestem eam non induunt.
Th.
Oportet simpliciter ambulare in via fidei. Si nihil esset eximii fructus in hac re, non
ambirent praesertim apud Italos, genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu
sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla; sic sepultus est
ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rudolphus Agricola: sic nuper Christophorus Longolius.
Ph.
Mea nihil refert quid delirent homines quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid
magni boni conferat, hominem metu mortis attonitum, ac certae vitae desperatione
perturbatum, profiteri, aut vestiri. Quid quod vota sunt irrita, nisi fiant animo sano
sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo, aut vi? Ut horum nihil sit,
professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam
cum caperone; sic enim loquitur vir ille Seraphicus. Itaque si reviviscant, duplici
nomine non tenentur; neque enim votum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe
vitae; neque professio obligat ante caperonem gestatum.
Th.
Utcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius voluntatis
addictio non potest Deo non esse gratissima; siquidem hoc est in caussa ut bona opera
monachorum, etiamsi demus cetera paria, gratiora sint Deo quam aliorum, quod ex optima
radice proficiscantur.
Ph.
Non excutiam heic quanti momenti sit, hominem totum se Deo addicere, quum iam sui iuris
non est: ego arbitror unumquemque Christianum se totum addicere Deo in baptismo, quum
renunciat omnibus pompis et voluntatibus Satanae, datque nomen imperatori Christo,
posthac illi per omnem vitam militaturus. Et Paulus agens de his qui Christo
commoriuntur, ut iam sibi non vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, non loquitur de
monachis, sed de universis Christianis.
Th.
Opportune meministi baptismi; sed olim tingebantur aut aspergebantur agentes animam,
quibus tamen dabatur spes aeternae vitae.
Ph.
Quid episcopi promiserint, non ita magni refert: quid Deus praestare dignetur, nobis
incertum est. Si certum fuisset tales aspergine aquulae repente fieri cives coeli, quae
maior poterat aperiri fenestra, ut homines mundo dediti studio per omnem vitam servirent
impiis cupiditatibus, ac tum demum adhiberent aspersiunculam, quum iam amplius peccandi
facultas non esset? Quod si tali baptismo similis est ista professio, praeclare
consultum est impie viventibus, ne pereant, hoc est Satanae vivant, Christo moriantur.
Th.
Imo si fas est aliquid ex Seraphicis mysteriis prodere, efficacior est illorum
professio quam baptismi.
Ph.
Quid audio?
Th.
In baptismo tantum proluuntur crimina; restat anima pura, sed nuda: heic qui
profitetur, statim ditatur totius ordinis egregiis meritis, nimirum insitus corpori
sanctissimae sodalitatis.
Ph.
Itane qui per baptismum inseritur corpori Christi, nihil accipit, nec a capite, nec a corpore?
Th.
Nihil a Seraphica massa, nisi beneficentia aut favore promereatur.
Ph.
Quis angelus hoc istis revelavit?
Th.
Non angelus, o bone, sed ipse Christus ore proprio hoc aliaque permulta beato Francisco
praesens praesenti patefecit.
Ph.
Obsecro te per amicitiam nostram, atque obtestor, ne me graveris istis impartiri sermonibus.
Th.
Sunt reconditissima mysteria; nec fas est ea prophanis communicare.
Ph.
Qui prophanis, amice? qui nulli unquam ordini melius voluerim quam Seraphico?
Th.
Sed interdum vellicas eos odiosius.
Ph.
Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est: quum eum ordinem nulli gravius laedant,
quam qui sub illius umbra turpiter vivunt: quisquis optime vult ordini, necesse est ut
illius corruptoribus maxime succenseat.
Th.
At vereor ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero.
Ph.
Quid mali metuis ab innocentissimo viro?
Th.
Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat; quomodo multos tractasse dicitur qui
reclamarunt illius quinque vulnerum vestigiis.
Ph.
Itane divi peiores sunt in coelo quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse
miti ingenio, ut quum pueri per viam incedenti caseum, lac, rudera et lapides
immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris
incederet et gaudens; et nunc factus est iracundus et vindex? Alio die quum a socio
audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quicquid criminum in
scelerosissimum quemvis congeri potest, confractus egit gratias, confessus illum nihil
esse mentitum. Miranti socio cur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia, et his
sceleratiora patraram, nisi me numinis favor servasset. Unde igitur nunc factus est vindex?
Th.
Sic est: divi in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius? quid Antonio
mansuetius? quid Ioanne Baptista patientius, dum viverent? At nunc quam horrendos morbos
immittunt, nisi legitime colantur!
Ph.
Citius crediderim illos adimere morbos, quam immittere. Sed quod mihi dixeris, nec
prophano commiseris et tacituro credideris.
Th.
Age tua fretus fide dicam, quod quidem ad hanc rem attinet. Obsecro te, Francisce, ut
te tuisque sodalibus propitiis sit mihi fas audita loqui. Scis Paulo fuisse sapientiam
reconditam, quam non palam, sed occulte loquebatur inter perfectos. Sic habent et illi
quaedam arcana, quae non evulgant apud quoslibet, sed beatis viduis, aliisque piis et
selectis, benevolentibus gregi Seraphico, privatim impartiunt.
Ph.
Exspecto TRISAGI/OUS A)POKALU/YEIS
Th.
Principio Dominus praedixit patriarchae Seraphico futurum, ut quo grex Seraphicus magis
increbresceret, hoc illi pabulum abundantius suppeditaret.
Ph.
Heic protinus adempta est omnis querela iis, qui dictitant, hoc hominum genere in dies
increbrescente gravari populum.
Th.
Deinde aperuit et hoc, quod quotannis in die illi festo omnes animae non modo fratrum,
qui sacrosanctum illum gestant habitum, verum etiam ordini bene cupientium, ac de ipsius
sodalibus bene merentium, ab igni purgatorio liberarentur.
Ph.
Tam familiariter Christus cum illo fabulabatur?
Th.
Quidni? ut cum amico et sodali, quemadmodum Deus pater fabulabatur cum Mose. Moses a
Deo traditam legem tulit ad populum; Christus legem evangelicam promulgavit; Franciscus
legem suam angeli manibus bis descriptam tradidit Seraphicis fratribus.
Ph.
Exspecto tertiam apocalypsim.
Th.
Verebatur egregius ille patriarcha, ne bonum semen, quod seminatum erat, noctu vitiaret
ille malus, et ita cum zizania revelleretur et triticum. Hunc scrupulum exemit illi
Dominus, promittens illi, sibi curae futurum ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum
fune populus usque ad extremum iudicii diem.
Ph.
O Domini clementiam! alioqui fuerat actum de ecclesia Dei. Sed perge.
Th.
Quarto loco reseravit illud, quod nullus impie vivens diu perseverare posset in eo ordine.
Ph.
An non defecit ab ordine quisquis impie vivit?
Th.
Non: neque enim Christum statim abnegavit, qui scelerate vivit; quanquam aliquo modo
negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum
habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine.
Ph.
Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conventualium, qui pecunias habent, qui potant,
ludunt aleam, scortantur, et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem?
Th.
Franciscus nunquam gestavit vestem tali colore nimium fusco, nec usus est cingulo e
lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur, Nescio vos: eo quod
non habent vestem nuptialem.
Ph.
Estne amplius?
Th.
Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod, qui male vellent ordini
Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam pervenirent ad dimidium aetatis a Deo
praefinitae, nisi mortem anticipassent; sed omnes pessima morte quam ocissime perituros.
Ph.
Vidimus istuc quum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo Cardinale Sedunensi: de
semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat; periit prius quam, opinor, attingeret
quinquagesimum annum.
Th.
Recte quidem dicis; sed ille laeserat etiam Cherubicum ordinem. Nam huius opera
potissimum effectum praedicant, ut Bernae quatuor illi Dominicani traderentur flammis,
quum alioqui pontificis animum pecunia fuerint expugnaturi.
Ph.
Sed aiunt illos prodigiosae impietatis orsos fabulam. Fictis visionibus ac miraculis
agebant, ut persuaderent Virginem matrem fuisse contaminatam labe originali, divum
Franciscum non habuisse vera Christi vulnerum vestigia, ea verius habuisse Catharinam
Senensam; sed perfectissima pollicebantur laico converso, quem ad hanc fabulam agendam
subornaverant, et ad hanc imposturam abutebantur corpore Domini, postremo etiam
fustibus, et venenis. Denique praedicant hanc telam non fuisse unius monasterii, sed
totius ordinis procerum.
Th.
Utcunque ista habent, non temere dictum est a Deo, Nolite tangere Christos meos.
Ph.
Exspecto, si quid superest.
Th.
Superest apocalypsis sexta, qua Dominus iuravit illi futurum, ut fautores ordinis
Seraphici, quantumvis impie viverent, tamen aliquando Domini misericordiam
consequerentur, et sceleratam vitam beato fine clauderent.
Ph.
Etiamne si in adulterio deprehensi occiderentur?
Th.
Quod Dominus promisit, non potest non esse ratum.
Ph.
Sed quibus tandem rebus illi metiuntur favorem ac benevolentiam?
Th.
Oh, dubitas? qui dat, qui vestit, qui culinam instruit, iam dudum amat.
Ph.
Non amat qui monet, qui docet?
Th.
Haec ipsis domi abundant, et huius generis beneficia solent aliis largiri, non ab aliis accipere.
Ph.
Plus ergo Dominus promisit Francisci discipulis quam suis. Sibi quidem patitur
imputari, si quid ipsius respectu benefiat cuilibet Christiano; sed non promittit male
viventibus vitam aeternam.
Th.
Nec mirum, amice; nam extremus Evangelii vigor servatus est huic ordini. Sed audi iam
septimam apocalypsin, eamque postremam.
Ph.
Heic sum.
Th.
Iuravit illi Dominus, neminem male moriturum, qui in habitu Seraphico moreretur.
Ph.
At quid appellas male mori?
Th.
Is male moritur, cuius anima relicto corpore recta defertur ad tartara, unde nulla est redemptio.
Ph.
Vestis igitur non liberat ab igni purgatorio.
Th.
Non, nisi quis moriatur in ipso festo beati Francisci. Verum an tibi parum videtur,
tutum esse a tartaro?
Ph.
Maximum ego quidem arbitror. Sed quid de his sentiendum, quibus iam mortuis induitur
sacra vestis? Non enim in ea moriuntur.
Th.
Si vivi hoc petierunt, voluntas habetur pro facto.
Ph.
At ego, quum agerem Antverpiae, adfui cum ceteris cognatis matronae cuidam agenti
animam; aderat Franciscanus, vir admodum venerabilis. Is ubi videt mulierem iam
oscitantem, alterum brachium illius inseruit suae vesti sic ut etiam aliquam humeri
partem tegeret. Ibi quidam dubitabant, utrum tota mulier esset tuta ab inferorum portis,
an pars contecta.
Th.
Tota erat tuta, non aliter quam in baptismo pars hominis tingitur aqua, totus tamen
Christianus redditur.
Ph.
Mirum, cacodaemones tantopere horrere vestem illam.
Th.
Magis horrent quam crucem Domini. Quum efferretur Eusebius, vidi (non solus tamen)
agmina nigrorum daemonum, muscarum instar, assultantium ad corpus; nullus tamen audebat attingere.
Ph.
At interim facies, manus, pedes erant in periculo, quippe nudi.
Th.
Ut serpentes nec umbram fraxini, licet porrectam longius, ferre possunt, ita daemones
virus illud sacrae vestis etiam procul sentiunt.
Ph.
Proinde non arbitror talia corpora putrescere, alioqui plus animi esset vermibus, quam cacodaemonibus.
Th.
Verisimile narras.
Ph.
Quam fortunati pediculi qui in tam divina veste perpetuo vivunt! Ceterum quum vestis
deferatur ad sepulchrum, quid est quod tuetur animam?
Th.
Vestis umbram secum defert; ea tutam reddit, adeo ut negent quenquam illius ordinis
venire in purgatorium ignem.
Ph.
Nae ego istam apocalypsim, si vera narras, pluris facio, quam illam Ioannis! haec enim
expeditam ac facilem ostendit viam, qua cuivis liceat citra sudorem, citra molestiam,
citra poenitentiam mortem aeternam effugere, tota vita suaviter peracta in deliciis.
Th.
Assentior.
Ph.
Iam igitur mirari desino, si plerique Seraphicis sodalibus plurimum tribuant: verum non
queo satis admirari, non deesse qui non vereantur illis oppedere.
Th.
Nimirum istos scias, quotquot videris, traditos in reprobum sensum, suaque malitia excaecatos.
Ph.
Posthac ero cautior; daboque operam ut in sacrosancta veste moriar. Verum extiterunt
hoc seculo quidam qui docent, hominem sola fide iustificari, nullo operum praesidio:
maximum igitur privilegium sit, si vestis beet absque fide.
Th.
Non simpliciter absque fide, ne quid erres, Philecoe; satis autem est credere, haec
quae diximus esse promissa a Christo patriarchae Francisco.
Ph.
Vel Turcam igitur servabit vestis?
Th.
Vel ipsum Satanam, si se patiatur indui, et fidem habeat apocalypsi.
Ph.
Iam dudum me tuum fecisti: sed unum atque alterum scrupulum mihi cupiam per te eximi.
Th.
Dic.
Ph.
Audivi, Franciscum suum appellare institutum evangelicum.
Th.
Verum.
Ph.
Sed evangelii regulam profitentur omnes Christiani, mea quidem sententia. Quod si
istorum institutum est evangelicum, oportet quotquot Christiani sunt, eosdem esse
Franciscanos; et in his primas tenebit Christus cum Apostolis et sanctissima matre.
Th.
Convinceres tu quidem, nisi Franciscus quaedam addidisset evangelio Christi.
Ph.
Quae?
Th.
Vestem cinericeam, funem canabeum, et pedes nudos.
Ph.
Istis igitur notis dignoscimus evangelicum a Franciscano?
Th.
Differunt et contactu pecuniae.
Ph.
Verum, ut audio, Franciscus recipi vetat, non attingi. Recipit autem vel dominus, vel
procurator vel creditor, vel haeres, vel mandatarius; et si numeret chirotheca munitus,
nihilominus recepisse dicitur. Unde igitur hoc novum interpretamentum, ne recipiant, id
est, ne contingant?
Th.
Sic interpretatus est Benedictus pontifex.
Ph.
At non ut pontifex, verum ut Franciscanus. Alioqui nonne, qui sunt observantissimi,
quum peregrinantur, excipiunt linteolo nummos?
Th.
Faciunt quum urget necessitas.
Ph.
At mori satius est, quam violare regulam plusquam evangelicam. Deinde nonne passim
recipiunt per suos procuratores?
Th.
Quidni? etiamsi dentur aliquot millia, id quod non raro accidit.
Ph.
At regula dicit, neque per se, neque per alios.
Th.
At non contingunt.
Ph.
Ridiculum! Si contactus impius est, etiam per alios contingunt.
Th.
Verum non est illis cum procuratoribus actio.
Ph.
Non est? Experiatur hoc qui velit.
Th.
Christus non legitur usquam contigisse pecuniam.
Ph.
Esto: sed probabile est, Christum adolescentulum crebro parentibus suis emisse oleum,
acetum, et olera. Sed extra controversiam Petrus et Paulus contrectarunt. Non est in
contactus fuga laus pietatis, sed in contemptu. Vini contactus multo periculosior est
quam pecuniae; cur non horrent ibi periculum?
Th.
Quia Franciscus non prohibuit.
Ph.
Nonne porrigunt manus suas otio molliculas, et pulchre lotas foeminis salutantibus; et
nummo forte inspiciendi caussa oblato resiliunt, ac se muniunt signo crucis? papae quam
evangelice! Et quidem puto Franciscum, licet omnis literaturae rudem, non adeo
desipuisse, ut vetuerit qualemcunque pecuniae contactum. Et tamen si id sensit, quanto
periculo suos exposuit, quos iussit nudis pedibus incedere? Vix enim vitari potest quin
aliquando imprudentes calcent nummum humi iacentem.
Th.
Verum non tangunt manibus.
Ph.
An tactus non est sensus toti corpori communis?
Th.
Est; atque etiamsi quid tale usu veniat, non sacrificant nisi confessi.
Ph.
Religiose.
Th.
Verum omissis cavillationibus, dicam id quod res est. Pecunia multis est eritque
maximorum malorum occasio.
Ph.
Fateor: sed eadem aliis est multorum bonorum materia. Divitiarum amorem lego damnatum,
pecuniam damnatam nusquam lego.
Th.
Recte dicis. Sed quo longius absint ab avaritiae morbo, sic prohibitus est contactus,
quemadmodum in evangelio vetamur iurare, ne incidamus in periurium.
Ph.
Quin igitur vetitus est adspectus?
Th.
Quia facilius est continere manus quam oculos.
Ph.
Et tamen per illas fenestras ingressa est mors.
Th.
Et ideo qui germane Franciscani sunt, ultra supercilia deducunt cucullam, tectisque et
in terram defixis oculis incedunt, ne quid videant praeter viam: quod idem videmus in
equis currus onustos trahentibus; utrinque corium capistro additum non sinit eos
quidquam videre nisi quod ante pedes est.
Ph.
Verum age dic mihi, estne hoc verum quod audio, in regula vetitum, ne quod indultum
impetrent a Pontifice?
Th.
Est.
Ph.
Atqui audio nullum hominum genus pluribus instructum indultis; adeo ut liceat illis
homines ipsorum sententia damnatos vel veneno necare, vel vivos defodere, citra ullum
irregularitatis periculum.
Th.
Non est vana fabula quam audisti. Nam mihi narravit vir minime mendax Polonus, se
obdormiisse potum in templo Franciscanorum, in his angulis in quibus sedent foeminae per
laminas foraminosas confitentes. Experrectus cantu nocturno, non ausus est se prodere.
Decantatis ex more nocturnalibus, totus fratrum chorus descendit in aedem inferiorem:
ibi erat parata fossa bene lata beneque profunda. Stabant duo iuvenes revinctis a tergo
manibus. Habita est concio de laude obedientiae; promissa est apud Deum omnium
commissorum venia. Nonnulla etiam spes iniecta, fore ut Deus fratrum animos flecteret ad
misericordiam, si sponte descenderent in foveam, seque supinos reponerent. Factum est;
subductisque scalis, omnes simul iniecere terram.
Ph.
Sed siluitne interim ille spectator?
Th.
Maxime, tum quidem nimirum metuens, ne si se prodidisset, tertius adderetur fossae.
Ph.
Etiamne hoc illis licet?
Th.
Licet, quoties periclitatur decus ordinis. Nam ille simul atque evasisset, passim in
omnibus conviviis narrabat quae viderat, magna Seraphicae gentis invidia. Nonne
praestiterat, vivum sepeliri?
Ph.
Fortasse. Verum his subtilitatibus omissis, qui fit, ut quum patriarcha iusserit incedi
nudis pedibus, nunc maxime incedant calceis fenestratis?
Th.
Duabus de caussis praeceptum hoc mitigatum est: altera est, ne per imprudentiam tangant
pecuniam: altera, ne frigus laedat, aut spina, aut serpentes, aut silices, aut aliud
simile, quum illis sit per universum terrarum orbem obambulandum. Ceterum ut id fiat
inviolata regulae maiestate, fenestra calcei pedem nudum ostendit per synecdochen.
Ph.
Praedicant se profiteri perfectionem evangelicam, quam aiunt constare consiliis
evangelicis, de quibus inter eruditos magna digladiatio est. Et in unoquoque vitae statu
locus est perfectioni evangelicae. Sed quid omnium maxime perfectum tibi videtur inter
evangelii praecepta?
Th.
Arbitror totum illud quod prodidit Matthaeus cap. V. cuius haec est clausula:
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis flii patris vestri qui est in coelis,
qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est.
Ph.
Commode respondisti. Sed pater ille dives est ac munificus in omnes, nec mendicat a quoquam.
Th.
Munifici sunt et illi, sed opum spiritualium, hoc est, precum et bonorum operum, quibus
opulenti sunt.
Ph.
Utinam sint inter illos exempla charitatis evangelicae, quae maledicta benedictis,
iniuriam beneficio pensat! Quid sibi vult illa iam celebris Alexandri pontificis vox,
Tutius esse regem quemlibet potentem laedere, quam quemlibet ex ordine
Franciscanorum aut Dominicanorum?
Th.
Ordinis laesam dignitatem ulcisci fas est: et quod uni ex minimis male fit, fit toti ordini.
Ph.
At cur non potius quod uni bene fit, fit toti ordini? Et cur non unus Christianus
laesus totum Christianismum ad vindictam provocat? Cur toties caesus ac lapidatus Paulus
non inclamavit suppetias adversus apostolicae dignitatis violatores? Iam si, iuxta
Domini sententiam, beatius est dare quam accipere: utique perfectior est
qui bene vivens ac docens de suo dat egentibus, quam qui tantum accipit. Alioqui frustra
Paulus gloriatur, quod gratis praedicaverat evangelium. Atque heic videtur esse
praecipuum illius laudatae addictionis experimentum, si conviciis impetiti non
incandescant, si in male merentes charitatis affectum obtineant. Quid magni est, si quis
aliquid facultatum relinquat, de alieno victurus aliquanto lautius, quum sibi servet
ulciscendi cupiditatem? Cinctorum fune, semicalceatorum, ubique est magna copia: haec
qui praestet quae perfecta Dominus vocat, quae Apostoli constanter exhibuerunt, inter
istos nimium rara est avis.
Th.
Non ignoro quas fabulas impii quidam de illis spargant: sed ego sic affectus sum, ut
ubicunque videro illam sacrosanctissimam vestem, putem adesse angelos Dei: eamque domum
esse felicem, cuius limen crebro teritur illorum pedibus.
Ph.
Et ego arbitror pauciores esse steriles foeminas, ubi illi agunt familiariter. Sed mihi
propitius sit Franciscus, Theotime, qui hactenus tanto in errore sim versatus.
Existimabam istorum vestem nihil aliud esse quam vestem, nec per se meliorem veste
nautae, aut calcearii, nisi utentis sanctimonia commendaretur, quemadmodum Christi
vestis contacta sanavit haemorrhoissam. Alioqui dubitabam, utrum textor an vestiarius
eam vim dedisset vesti.
Th.
Haud dubie, qui formam dat, dat vim.
Ph.
Posthac ergo vivam suavius, nec me macerabo metu inferorum, aut confessionis taedio,
aut cruciatu poenitentiae.