Personae
Hi.
Deum immortalem, cuiusmodi portenta gignit alitque terra! Usque adeo nihil pudere viros
Seraphicos? Existimant, opinor, sese apud fungos, non apud homines loqui.
Le.
Quid secum murmurat Hilarius? Componit, opinor, versiculos.
Hi.
Quam libens illi blateroni os impurum obturassem olero!
Le.
Compellabo hominem. Quid agis, Hilari, parum hilaris?
Hi.
Optime temet offers, Levine, in quem hanc pectoris aegritudinem evomam.
Le.
In pelvim evomas malim, quam in me. Sed quid est mali? et unde nobis prodis?
Hi.
E concione sacra.
Le.
Quid homini poëtae cum sacris concionibus?
Hi.
A sacris non abhorreo: sed in hanc incidi ita sacram, ut Virgilius auri famem
appellavit sacram. At tales rabulae sunt caussa, ut rarius audiam ecclesiastas.
Le.
Ubi habita est concio?
Hi.
In summo templo.
Le.
A prandio? id temporis fere dormitant homines.
Hi.
Utinam illi locutuleio dormissent omnes, vix digno qui concionetur apud anseres.
Le.
Obstreperum est animal anser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquando concionatum
apud sorores aviculas, a quibus magno silentio sit auditus. Sed age, etiamne sabbato sit concio?
Hi.
Fit in honore divae Virginis matris. Nam die Dominico Christus praedicatur. Decet autem
ut priores teneat mater.
Le.
Quod erat thema?
Hi.
Enarrabat canticum Virginis.
Le.
Argumentum vulgatissimum.
Hi.
Nimirum aptissimum ecclesiastae. Nam suspicor illum hoc unum thema didicisse;
quemadmodum aiunt, inveniri sacerdotes, qui nullam liturgiam callent, nisi pro defunctis unicam.
Le.
Dicatur igitur ille,concionator de Magnificat; aut. si
mavis,Magnificatitius. Sed cuiusmodi tandem avis erat, aut quibus ornata plumis?
Hi.
Vulturi non dissimilis.
Le.
Qua tandem ex corte?
Hi.
Franciscana.
Le.
Quid audio? ex tam sancto sodalitio? Fortassis ex illorum degenere genere, qui
dicunturGaudentes, colore fusco, calceis integris, cingulo candente: nec
horrent, contremisco referens, nudis digitis contrectare pecuniam.
Hi.
Imo e grege selectissimo istorum, qui gaudentObservantesnominari, colore
cinericio, cingulis canabeis, calceis fenestratis, quique citius occiderent hominem,
quam nuda cute pecuniam attingerent.
Le.
Nil mirum est, in rosariis nasci cynorrhodum. Sed quis talem histrionem induxit in hoc proscenium?
Hi.
Istuc magis etiam diceres, si vidisses personam tragicam. Corpore erat vasto, buccis
rubentibus, ventre prominente, lateribus gladiatoriis: dixisses athletam esse. Et
quantum ego divinare queo, biberat in prandio plus quam unum vini sextarium.
Le.
Unde tanta vini copia non tractanti pecuniam?
Hi.
Ex aula Regis Ferdinandi singulo quoque die dabantur illi sextarii quatuor.
Le.
O male collocatam benignitatem! Fortassis erat doctus.
Hi.
Praeter effrontem improbitatem, et linguam effraenem nihil habebat.
Le.
Quae res igitur sic imposuit ferdinando, ut bovem adduceret ad ceroma?
Hi.
Ut numero dicam, pietas et regia bonitas. Commendatus erat, ille demittebat caput in
dextrum humerum.
Le.
Sic Christus pendet in cruce. Sed erat concio frequens?
Hi.
Qui potuit esse infrequens Augustae, in templo celeberrimo, et in tot monarciarum
conventu, quos Carolus Caesar ex universa Germania, ex Italia, ex Hispaniis, ex Anglia
eo contraxerat? Quin et eruditi complures aderant in ipsa concione, praesertim ex aula regum.
Le.
Demiror si porcus ille quidquam adferre potuit dignum tali auditorio.
Hi.
At multa se digna protulit.
Le.
Quae tandem? obsecro. Sed prius te quaeso ut mihi nomen hominis edas.
Hi.
Non expedit.
Le.
Quam ob rem, Hilari?
Hi.
Non libet talibus gratum facere.
Le.
Au! gratificatur qui traducit?
Hi.
Illis pro summo beneficio est, quocunque modo innotescere.
Le.
Saltem mihi nomen edito tacituro.
Hi.
Merdardum vocant.
Le.
Merdardum illum probe novi. Nimirum is ipse est, qui nuper in convivium Erasmum nostrum
appellavit diabolum.
Hi.
Rem tenes. Sed quod in convivio dixit, tametsi non omnino dixit impune, qui civiliores
erant imputabant temulentiae, et vino censebant inscribendum.
Le.
Sed quid excusationis attulit obiurgatus?
Hi.
Negavit, se dixisse ex animo.
Le.
Qui potuit ex animo, cui nihil erat mentis aut animi?
Hi.
Sed mihi ac doctis omnibus visum est intolerabile, quod publicitus, quod eo in loco,
quod apud tales auditores, quod in tam celebri monarcharum conventu, Merdardus suas
merdosas purulentias effuderit.
Le.
Aveo scire, quid dixerit.
Hi.
Multa stolidissime debacchatus est in Erasmum nostrum, quorum haec erat
summa.His, inquit,temporibus exstitit quidam novus doctor Erasmus;
lapsa est lingua, asinus volebam dicere: simulque populus interpretatus est,
quid Germanice sonaretasinus.
Le.
Rem mire facetam narras.
Hi.
Itane facetam? imo fatuam potius.
Le.
An non tibi facetum videtur, talem asinum quenquam omnino vocare asinum, nedum Erasmum?
Unum illud scio, si Erasmus ipse praesens fuisset, non potuisset a risu temperare.
Hi.
Profecto non minus refert asinum animi stupore, quam colore vestis.
Le.
Neque arbitror, in tota Arcadia esse ullum asinum usque adeo asinum, quin hic dignior
sit, qui foeno pascatur, quam ille.
Hi.
Prorsus inversus est Apuleius. Ille sub asinina specie regebat hominem; hic sub hominis
specie regit asinum.
Le.
At tales asinos hodie mulso et placentis saginamus; ut mirum non sit si mordent
quemlibet, et calcibus ferant.
Hi.
Is, inquit,doctor asinus audet corrigereMagnificat, cum
id canticum sit a Spiritu sancto proditum per os sacratissimae Virginis.
Le.
Agnosco PAROIMI/AN A)DELFIKHN.
Hi.
Atqui id verbis exaggerabat, quasi summa esset admissa blasphemia.
Le.
Mihi nunc cor metu palpitat. Quid erat criminis?
Hi.
Aiebat, Erasmum pro eo quod Ecclesia canit,Quia respexit Dominus humilitatem
ancillae suae, vertisse,Quia respexit vilitatem ancillae suae:
eaque vox odiosius sonat Germanice quam Latine.
Le.
Quis autem non fateatur esse blasphemiam execrabilem, si quis sacratissimam Christi
matrem, etiam angelica dignitate celsiorem, appellet vilem ancillam?
Hi.
Age; quid si quis appellet Apostolosservos inutiles?
Le.
Pararem blasphemo fasciculos.
Hi.
Quid si quis eximium illum Paulum appelletindignum apostoli nomine?
Le.
Clamarem:ad ignem.
Hi.
Atqui sic Apostolos suos loqui docuit ille doctor unus irrefutabilis christus:Cum
omnia feceritis, quae precepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus. Et
huius praecepti non immemor Paulus de se praedicat,Minimus sum omnium Apostolorum,
atque adeo indignus Apostoli titulo.
Le.
Verum ubi de se praedicant talia homines pii, modestia virtus est, qua nulla Deo
gratior; si quis alius idem praedicet de illis praesertim in divorum consortium relatis,
gravis sit blasphemia.
Hi.
Pulchre nodum secuisti. Proinde si Erasmus adorandam illam Virginem dixisset vilem
ancillam domini, nemo non fateretur esse dictum impie. Ceterum quoniam ipsa ad istum
modum de se loquitur, et in illius cedit gloriam et nobis salutare modestiae exemplum
exhibetur, ut, quoniam, quidquid sumus, munificentia Dei sumus,quo quisque maior
est, hoc se gerat submissius.
Le.
Hactenus quidem inter nos convenit. Verum isti cumcorrigeredicunt,
sentiuntcorrumpere, sivefallare. Illud itaque videndum, an
vilitatis verbum Graecae voci, quam Lucas posuit, respondeat.
Hi.
Istam ipsam ob causam aconcione mox ad codicem cucurrimus.
Le.
Exspecto venatum.
Hi.
Verba quae Lucas afflatu Spiritus sanctissimi digitis suis exaravit, sic habent:
O(/TI E)PE/BLEYEN E)PI\ TH\N TAPEI/NWSIN TH\S DOU/LHS AU)TOU=. Ea
sic reddidit noster Erasmus:Quia respexit ad humilitatem ancillae suae.
Tantum addit praepositionem, quam Lucas non omisit: nec eam respuit romani sermonis
elegantia, nec ad sensum est otiosa. Sic enim loquitur Terentius
inPhormione:Respice ad me. In Annotationibus tamen admonet,
Terentium potius dixisse,Adspice ad me: quamRespice ad me.
Le.
Interest igitur aliquid inter respicere et adspicere?
Hi.
Non ita multum, sed tamen non nihil.Respicit, qui flexo collo adspicit
quae a tergo sunt:Adspicitqui simpliciter intuetur: velut apud Terentium
Phaedria adspicit Thaidem domo prodeuntem:Totus, inquiens,Parmeno,
tremo horreoque, postquam adspexi hanc. At huius frater Chaerea sic
loquitur:Cum huc respicio ad virginem. Nam ad senem sese flexerat: eo
absoluto reflexit corpus ad virginem. Interdum tamen usurpantRespicere, pro
eo quod est rationem sive curam habere, sive rei cuiuspiam imminentis, sive praesentis.
Ita Satyricus:
Respicere extremae iussit spatia ultima vitae.
Mors enim velut a tergo imminens sequitur, ad quam reflectimus oculos, quoties eam
animo reputamus. Et Terentius:Respice senectutem tuam. Proinde qui alibi
intentus non habet curam liberorum, dicitur illosnon respicere. Rursus qui
discussus aliis curis, cogitationem huc vertit, eleganterrespiceredicitur.
At Deus unico intuitu contuetur universa, praesentia, praeterita et futura: et tamen in
scriptura nobiscum humano more loquitur.Aversaridicitur eos, quos
reprobat:respicere, quos aliquandiu veluti neglectos dignatur suo favore.
Verum hoc magis expressisset Lucas, si dixisset A)PE/BLEYEN:
nunc legimus, E)PE/BLEYEN. Sed utrum legas, minimum refert
ad sensum.
Le.
At videtur otiosa praepositio repetita.
Hi.
Certe sic et Latini loquuntur.Accessit ad me.Appulit animum ad
scribendum. Heic mihi praepositio non videtur otiosa. Nam respicere potest, qui
in tergum flectit oculos casu quopiam, in nullam rem certam intendens intuitum: at cum
audis: Respexit ad me, exprimitur peculiaris favor volentis huic aut illi succurrere.
Itemadspicimusinterdum casu obvia, quorum nobis nulla cura est, imo quae
videre nolimus. At quisquisad aliquemadspicit, peculiariter attentus est ad
id, quod intuetur. Ad haec,multa simul adspicimus, sed non ad multa.
Spiritus itaque sanctus, volens nobis exprimere singularem erga sanctissimam virgunculam
favorem, sic per illius os loquutus est:Quia respexit ad humilitatem ancillae
suae. Avertis oculos ab elatis, suoque iudicio magnis, et obtutum suum flexit ad
eam, quae in oculis suis erat infima. Nec enim dubium est, quin multi fuerint docti,
potentes, divites, nobiles, qui sperabant messiam ex ipsorum stirpe proditurum: sed
illos aspernatus Deus, clementissimi favoris oculos flexit ad virginem fama obscuram,
opibus tenuem, fabro nuptam, ne sobole quidem ulla divitem.
Le.
Nondum audio quidquam devilitate.
Hi.
Ea vox sycophantae fuit, non Erasmi.
Le.
At in annotatione forsitan meminit vilitatis.
Hi.
Nequaquam. In vocem TAPEI/NWSIN tantum hoc modestissime
notat.Ut intelligas, inquit,parvitatem, non animi virtutem,
fitque sensus: Etsi sim infima ancilla, tamen non est aversatus me Dominus.
Le.
Haec si vera sunt ac pietatis plena, quid est quod obrudant onagri?
Hi.
Latinae vocis ignorantia parit hos tumultus.Humilitasapud veteres
emendatius loquentes non declarat virtutem animi, quae pugnat cum arrogantia, diciturque
modestia, sed conditionis abiectiorem sortem: quo sensu ignobiles, tenues, idiotas, et
contemptos,humilesdicimus, quasi humi repentes. Quemadmodum igitus
magnatibus loquentes dicimus, Rogo ut tua celsitudo nobis hac in re faveat:
ita qui de se loquentes sua volunt elevare, dicere solent,Quaeso ut humilitatem
nostram tua humanitate subleves. Nam pronominum primogeniorum emphasis interdum
habet nescio quid arrogans. Quod genus est illud,Ego dico,ego
perficiam. Bifariam itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuavit,
et Numinis in se munificentiam extulit, non contenta se
ipsamancillamdicere, sed addidithumilemancillam et infimae
sortis. Quemadmodum, iuxta proverbium,servus prae servoest; ita et inter
ancillas alia est alia praestantior, nimirum pro dignitate functionis. Honestior enim
comptrix quam lotrix.
Le.
At miror, Merdardum non agnovisse sermonis formam, cum ipse frequenter audierim
Franciscanos ita loquentes,Mea parvitas agit tibi gratiaspro lauta refectione.
Hi.
Quidam non multum aberrarent, si dicerent,mea pravitas. Ceterum quoniam
Graeca vox TAPEINOFROSU/NH quiddam amplius exprimere
videtur, quam Latinamodestia, Christiani
maluerunthumilitatemdicere quammodestiam: hoc est, maluerunt
significantius loqui, quam elegantius.Modestusenim is dicitur, qui modice
de se sentit, nihil sibi praeter meritum arrogans. At TAPEINOFROSU/NHS laus non competit nisi in eum, qui minus sibi
arrogat quam habet.
Le.
At periculum est, ne dum modestiam amplectimur, incidamus in vanitatem.
Hi.
Qui sic?
Le.
Nam si verum dixit Paulus,Non sum dignus vocari Apostolus; et si vere se
dixit Mariaancillam humilem, hoc est, infimae sortis; periclitantur de
mendacio, qui utrumque tam magnificis efferunt laudibus.
Hi.
Nihil hic, o bone periculi: cum nos laudibus vehimus pios ac pias, praedicamus in illis
Dei beneficentiam; cum ipsi semet abiiciunt, respiciunt vires ac merita sua, si desit
favor numinis. Nec statim mendacium est, si quis sibi non vindicat quae habet: si
loquitur ex animo, fortassis error dici potest, mendacium dici non potest. At hunc
errorem in nobis amat Deus.
Le.
At Paulus, qui se negat esse dignus Apostoli titulo, alibi magnifice de se praedicat,
commemorans sua facinora:Plus, inquit,omnibus laboravi; et qui
videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt: cum sanctissima Virgo tale
nihil dixisse legatur.
Hi.
Sed ista facinora Paulus appellat suas infirmitates, quibus illustrata est Dei
potentia, eamque commemorationem vocatinsipientiam, ad quam sit adactus
pseudapostolorum improbitate, ob quos fuit illi necesse sibi vendicare auctoritatem
apostolicam, non quod ipse delectaretur humana gloria, sed quod expediret Evangelio,
cuius dispensatio fuerat illi credita. In Virgine Matre non fuit eadem ratio: non enim
illi commissum erat munus praedicandi Evangelii. Tum et sexum, et virginem, denique Iesu
matrem, decebat summus pudor, summaque modestia. Nunc venio ad huius erroris frontem.
Qui Latine nesciunt, putanthumilitatemnihil aliud declarare, quam insignem
modestiam; cum interdum referatur ad locum, aut conditionem, non ad animi virtutem;
interdum sic referatur ad animum, ut vitium sonet.
Le.
Etiamne in sacris literis?
Hi.
Maxime. En tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2 :Nemo vos seducat volens in
humilitate et religione Angelorum. Nec heic est E)N
TAPEINW/SEI quae vox est in cantico Virginis, sed E)N
TAPEINOFROSU/NH|. Locus habet nonnihil obscuritatis, fateor: sed mihi videtur
germanus sensus quem accuratius docti adferunt:Ne sitis tam humili, tamque abiecto
animo, ut, cum semel dedicaveritis vos ipsos Christo salutis unico auctori, patiamini
vobis persuaderi, ab Angelis sperandam esse salutem, quos quidam sibi fingunt
apparuisse. Sitis excelso animo, ut, etiamsi vere Angelus quispiam e coelo veniens
praedicet vobis aliud evangelium, quam quod Christus tradidit, sit vobis execrabilis,
velut Angelus impius et christi adversarius. Multo minus convenit vos esse tam
demissis animis, ut istorum fictis apparitionibus patiamini vos abduci a Christo. Ab
uno Christo sperare salutem, religio est; ab Angelis aut divis idem exspectare,
superstitio est. Paulus igitur vult, humilis abiectique animi esse, ab illo
sublimi Christo ad commenticias Angelorum apparitiones desciscere: demissi ingenii est,
quorumlibet suasu circumagi. Vides heic TAPEINOFROSU/NHN in
vitium usurpatum esse?
Le.
Quidni videam?
Hi.
Rursus in eodem capite:Secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt
rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate. Heic iterum
TAPEINOFROSU/NH vitium sonat.
Le.
Palam est.
Hi.
Atqui I. Pet. 5 usurpatur pro virtute quae contraria est superbiae, TH\N TAPEINOFROSU/NHN E)GKOMBW/SASQE pro quo nos
legimushumilitatem insinuate. Rursum ad Phil. 2 TH=|
TAPEINOFROSU/NH| A)LLHLOUS H(GOU/MENOI U(PERE/XONTAS E(AUTW=N, id est,Per animi
modestiam unusquisque alium se praestantiorem existimet.
Le.
Docuisti TAPEINOFROSU/NHN usurpari in utramque partem, cum
apud Latinos modestia non usurpetur nisi in laudem. Verum potesne docere, TAPEI/NWSIN accipi pro modestia?
Hi.
Nihil absurdi, si quis ad istum modum usurpet. Nam et animo tribuere submissionem aut
demissionem pro modestia, nihil vetat. Ceterum, an in divinis literis ita positum
reperiatur nescio.
Le.
Vide num apud Divum Iacobum ita sit usurpatum: Glorietur autem frater humilis in
exaltatione sua; dives autem in humilitate sua.
Hi.
Isto quidem loco est E)N TAPEINW/SEI non TAPEINOFROSU/NH|. Quod si contendas, heic humilitatem accipi pro
modestia, consequens est, ut exaltationem accipiamus pro superbia: ac protinus gemina
existet absurditas. Nam ut modestus non est, qui de sua modestia gloriatur ac iactitat
sese, ita bis arrogans est, qui de sua superbia gloriatur.
Le.
Quid igitur sibi vult Apostolus?
Hi.
Commendat aequalitatem inter Christianos. Pauper diciturhumilisob fortunam
abiectiorem, dicves dicitursublimis, utique iuxta mundum, ob fortunae
splendorem. Hic dives se demittit ad sortem pauperum, et pauper erigitur ad aequalitatem
divitum. Uterque habet quod glorietur: alter gaudet, suis opibus sublevare pauperum
inopiam, alter glorificat Christum, qui eam mentem inspirarit divitibus.
Le.
Sed interim dives ille modestiae laudem habet.
Hi.
Fortasse; sed non ideo protinus TAPEI/NWSIS
significatmodestiam. Sunt enim qui venantes laudem ab hominibus multa
pauperibus erogant. Quin potius uterque modestus est, si modo adsit sincera pietas:
dives, dum non gravatur ob Christum aequari pauperi, pauper, dum ob honorem sibi habitum
non insolescit, sed Christo gratias agens in illo gloriatur. Illud extra controversiam
est TAPEI/NWSIN in divinis libris frequentissime usurpari
prodemissionesivedeiectione, quae fit per afflictionem, aut
conditionis infirmitatem. Ita Paulus Philip. 3.Reformabit corpus humilitatis nostrae,
TAPEINW/SEWS. Item Psal. 9.Vide humilitatem de
inimicis meis, TAPEI/NWSIN. Rursum 118.Haec
me consolata est in humilitate mea, E)N
TAPEINW/SEI, nimirum inafflictione. Huius generis loca sunt
complura, quae longum sit heic referre. Quemadmodum igitur METAFORIKW=S TAPEINO\S dici posset O(
TAPEINO/FRWN,qui modesto sit animo minimeque elato: ita nihil
prodigii fuerit, si quis TAPEI/NWSIN dicat TAPEINOFROSU/NHN, nos de scripturae usu loquimur. Ceterum qui
contendunt in cantico Mariae TAPEI/NWSIN
sonaremodestiam animi, quin eadem opera sic interpretantur quod legimus
Genes. 29? ViditDominus humilitatem meam, TAPEI/NWSIN. Lia non iactat suam modestiam, sed quod ob deformitatem
minus esset cordi marito,humilitatemappellat. Eundem ad modum Deuter.
26. Et respexit humilitatem et laborem atque angustiam. An non heic
TAPEI/NWSIN appellatafflictionem?
Le.
Unde igitur istis in mentem incidit, uthumilitatemin cantico
interpretenturanimi modestiam?
Hi.
Nihil aliud video causae, nisi quod multi Theologi neglexerint et linguarum peritiam,
et Latini sermonis studium, una cum priscis ecclesiae doctoribus, qui sine hisce
praesidiis ad plenum intelligi non queant: praeterea quod difficillimum sit revellere,
si quid penitus insederit animo. Porro videas quosdam tantum scholasticis placitis
tribuere, ut malint ad ea detorquere scripturam, quam ad scripturae regulam opiniones
humanas corrigere.
Le.
At illuc absurdius est, quam quod narrant de regula Lesbia.
Hi.
Beda monachus non admodum gravis auctor, quoties ab alienis recedit vestigis, ex
occasione dictaehumilitatismeminit desuperbia. At
Theophylactus scriptor Graecus, qui sua fere ex probatissimis Graeciae scriptoribus
hausit, negat heic TAPEI/NWSIN accipi posse provirtute.
Le.
Ad istud probandum quid opus est auctoritate, cum ipse sensus communis respuat eam interpretationem?
Hi.
Recte dixisti. Nam cummodestiasit quodammodo colophon ac tutatrix omnium
virtutum, immodestia est, si quis eam de se praedicet. Fatemur quidem in sanctissima
Virgine virtutem hanc fuisse summam et incomparabilem (Christum semper excipio), sed hoc
ipso obmodestiamlaudabilior est, quod eam ipsa non laudat, sed agnoscens
suae conditionishumilitatem, mysterii magnitudinem adscribit misericordiae
divinae.Maria, inquiunt,per modestiam meruit fieri mater Dei.
Le.
Donemus hoc aliqua ex parte verum esse: verum quae tandemmodestiaespecies
est puellam hoc de se praedicare?
Hi.
Quin et ipse cantici tenor declarat illam de suaindignitateloqui; eoque
sic orditur:Magnificat anima mea Dominum. At qui dicit,merui fieri
mater Dei per modestiam, se magnificat, non Dominum. Mox subiicitur:Ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.Eccesignificat rem
subitam et inexspectatam. Non exspectat autem summum honorem, qui se nullo honore dignum
iudicat. Necfelicitasdicitur, si contingat
quodmeritisdebebatur. Flaccus enim negat, se hoc nomine felicem
appellandum, quod a Mecaenate in amicorum numerum adoptatus esset.
Le.
Quamobrem?
Hi.
Quia iudicio fuit ascitus, non gratuito favore, Mecaenas hoc illi tribuit, quod eius
virtutibus deberi iudicarat. Eodem pertinet quod sequitur:Quia fecit mihi magna
qui potens est, et sanctum nomen eius. Non dixit,fecit mihi magna, quia
me dignam iudicavit, sedquia potens est, et facit quaecunque vult,
et ex indignis facit suo favore dignos; et ideosanctum nomen
eius:sanctumdixitgloriosum. Quantum autem nostris
meritis arrogamus, tantum detrahimus divini nominis gloriae. Nam iuxta
Paulum,illius potentia per nostram imbecillitatem perficitur. Mox in eo
versu:Deposuit potentes de sede, et exaltavit humilesnon est TAPEINO/FRONAS, sed TAPEINOU/S hoc
estcontemptosiuxta mundum, ut opponatur potentibus. Hunc versiculum iuxta
Propheticae eloquutionis morem declarat sequens,Esurientes implevit bonis, et
divites dimisit inanes. Quos modo dixerathumiles, heic
appellatesurientes, hoc est,tenues; quos
modopotentes, heicdivitesvocat. Proximo versu fit mentio
misericordiae sese per omneis orbis nationes perfundentis. In extremo versu praedicat
fidem Dei in promissis,Sicut locutus est, et c. Toto cantico
praedicaturgloria, hoc est,potentia, bonitas, et veritas Dei:
nulla est meritorum mentio.
Le.
Sed ut potentiam ac divitias comitatur superbia, ita paupertas docet modestiam.
Hi.
Non equidem inficior, istuc interdum accidere: sed videas plerumque pauperes
arrogantissimos, si negas, obiiciam Merdardos multos. Verum demus esse, quod non est
perpetuum: non iam agitur qualis fuerit sacratissima Iesu mater, sed qualia de se
praedicarit in hoc cantico.
Le.
Demiror istorum pervicaciam, qui toties moniti, frequenter etiam irrisi, non resipiscant.
Hi.
Quoties moniti sunt, declamationem esse ficti thematis tractationem, ad exercendam
dictionis facultatem adhiberi solitam? et tamen illis declamatio nihil aliud est quam
sacra concio. Quoties inclamatum est illis, coelibem esse quisquis uxorem non habet,
etiam si sexcentas alat concubinas? et tamen coelibatus istis nihil aliud est, quam
continentia et castitas. Idem usu venit de humilitate, aliisque similibus quam plurimis.
Le.
Unde stupor tam pertinax?
Hi.
De Merdardis respondeo. Non dederunt a puero operam literis; nec est illis praeceptorum
aut librorum copia, et si quid istiusmodi facultatis obtigit, malunt abdomini impendere.
Sacrosanctam illam vestem existimant abunde sufficere et ad pietatis et ad eruditionis
opinionem. Postremo putant, nonnullam esse religionis partem, si cum suo Francisco ne
Latine quidem loqui sciant.
Le.
Profecto plurimos novi, qui ista ex parte belle referant instituti sui principem,
quicaperonemdixit progalero, opinor
etvestimentibusprovestibus. At Franciscus constanter recusavit
presbyteri honorem, quod idem, opinor, fecit Benedictus et Dominicus. Nunc isti cum
suisvestimentibusnon abhorrent a galero cardinalitio.
Hi.
Quid ais? Imo ne a corona quidem triplici, et humiles illi pauperis Francisci filii
porrigunt calceos suos summis orbis monarchis osculandos.
Le.
Iam si fuisset facta vilitatis mentio, quid erat piaculi?
Hi.
Nihil si vilem intelligas qui parvo aestimatur apud homines, aut qui sibi videtur
contemptibilis. Sed quid opus excusare quod dictum non est?
Le.
Non puduit Merdardum ad istum mentiri modum? Idque in fano tam celebri, in
frequentissima monarcharum synodo, coram tot eruditis viris, quorum plerique Erasmicas
lucubrationes evolverant?
Hi.
Puduit, ais? Imo sibi visus est scurra rem palmariam ac triumpho dignam facere. Hoc est
quartum Merdardorum votum, longe tribus illis religiosius, nihil omnino pudere.
Le.
Istius profecto plerique sunt observantissimi.
Hi.
Nec erat simplex mendacium. Primum Mariae canticum, ut est a Luca scriptum, manet
intactum. Qui vero corrigere dicitur, qui nihil mutat? Deinde vox humilitatis immutata
non est, nec ulla usquam vilitatis mentio. Postremo non corrigit canticum, qui bona fide
reddit quod scripsit Lucas, sed explicat.
Le.
Video triplex mendacium effronte scurra dignum.
Hi.
Mane. Nondum audisti, quod est omnium impudentissimum.
Le.
Etiamne amplius?
Hi.
Vociferabatur, doctorem illum asinum fuisse principem, auctorem et antesignanum
universi tumultus, quo nunc concutitur orbis Christianus.
Le.
Quid ais?
Hi.
Huic imputandum quod tot sectis discinditur ecclesia, quod sacerdotes spoliantur
decimis, quod contemnuntur episcopi, quod sacrosanctae Pontificis Maiestati passim
oppeditur, quod agricolae vetus gigantum exemplum instaurarunt.
Le.
Ista publicitus?
Hi.
Magnis clamoribus.
Le.
Atqui longe secus existimant, qui Erasmi libros attentius introspiciunt. Horum plurimi
fatentur, se ex illius lucubrationibus hausisse verae pietatis semina. Totum hoc
incendium per monachos ortum, per eosdem huc usque incanduit, quod non aliter nunc
quoque conantur extinguere, quam si oleum, quod aiunt, addant camino.
Hi.
Vides W(S KA/KISTON QHRI/ON E)STI\N H( GASTH/R.
Le.
Rem acu tetigisti. Illi nimirum expedit, in populo Christiano superstitionis esse quam
plurimum, pietatis quam minimum. Sed quid concio? Ferebatne Cumanum asinum, tam
insolenter rudentem e suggesto?
Hi.
Quidam mirabantur, quid accidisset homini. Qui stomachi erant impatientioris surgebant,
atque e templo abibant, submurmurantes,Venimus huc audituri laudes divae Virginis,
et hic temulentus nobis evomit meras sycophantias. In his erant etiam non
paucae mulieres.
Le.
Atqui solet hoc genus mire deditum esse isti sodalitio.
Hi.
Vera praedicas, sed coeperunt et foeminae sapere. Eruditi quotquot aderant, plerique
ringi, nonnulli etiam subsibilare.
Le.
Non curat asinus sibila: oportuit talem rabulam putribus ovis aut ruderibus e suggesto deturbare.
Hi.
Non deerant, qui hoc illo dignum existimarent, sed cohibebat illos loci reverentia.
Le.
Sed loci religio non debet his opitulari, qui locum scelere profanarunt: veluti qui in
templi septis occidunt hominem, non aequum est ut illic habeant asylum, itidem qui in
sacris concionibus et loci religione, et populi patientia stolide abutitur, huic non
oportet esse praesidio, quod ipse sua temeritate profanavit. Laudatus est a priscis
ille, qui eum non habuit pro consule, cui ipse non esset senator: nec par est, ut
populus eum habeat pro Ecclesiasta, cui ipse non concio.
Hi.
Metuunt fulmen episcoporum :Si quis instigante diaboloet c., nosti legem.
Le.
Sed prius in tales rabulas episcopi debebant vibrare fulmen.
Hi.
Metuunt et illi.
Le.
Quos?
Hi.
Illos ipsos rabulas.
Le.
Quam ob rem?
Hi.
Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
Le.
Apostoli non metuebant regum et praesidum minas; et isti metuunt unum mendicum?
Hi.
Sed ob hoc ipsum magis formidandi, quod mendici sunt: quod eripiatur non habent, quo
laedant habent. Abi tu sodes ad vesparum aut crabronum nidum aliquem, et unam quamlibet
ex illis digito continge! ea res si tibi bene successerit, redito ad me, et episcopos
ignavos appellato, qui refugiant unum mendicum irritare. Romanum Pontificem nonne
potentissimi Christianae ditionis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
Le.
Nec mirum: est enim Christi vicarius.
Hi.
At Alexander sextus, vir nec stultus nec indoctus, fertur ita loqui solitus, se malle e
summis monarchis aliquot offendere, quam unum quemlibet fraterculum ex ordine mendicantium.
Le.
Omitte Pontifices. Cum istius sceleris rumor ad aures Principum, qui tum Augustae
erant, dimanasset, non est sumptum de homine supplicium?
Hi.
Indigne tulerunt omnes, sed praecipue rex Ferdinandus, et huius soror Maria, foeminarum
huius seculi decus, Bernardus Cardinalis Tridentinus, Balthasar Episcopus
Constantiensis. Obiurgatus est graviter ecclesiastes, sed a nullo acrius quam a Ioanne
Fabro, Episcopo Viennensi.
Le.
Quid obiurgatio? Asinus non sentit nisi fustem.
Hi.
Praesertim si in ventrem ingeras. Sed quid illi stolido fecissent principes, longe
gravioribus curis occupati?
Le.
Certe submovissent a concionandi munere, et suam illi benignitatem subtraxissent.
Hi.
At artifex ille pus suum in ipsam concilii dissolutionem distulerat, quum iam alioqui
foret abeundum.
Le.
Isto quidem pacto dicuntur abire cacodaemones ingenti foetore relicto.
Hi.
Itaque dimissus est a rege Ferdinando sed bene pastus. Nam obiurgatio ne tantillum
quidem detraxit hominis obesitati.
Le.
Franciscus dicitur concionatus sororibus avibus; iste dignus videtur qui concionetur
fratribus asinis ac suibus. Sed quo se contulit?
Hi.
Quo nisi ad suos gregales? a quibus exceptus est ovatione ob rem strenue feliciterque
gestam, et inter pocula, pro,Io triumphe, cantatum est,Te Deum laudamus.
Le.
Dignissimus est iste Merdardus, qui funem in collo gestet, potius quam in lumbis. Sed
quid imprecemur isti stolido gregi, qui tales fovet pecudes?
Hi.
Vix invenias, quod illis impreceris malum gravius, quam ipsi accersunt sibi. Siquidem
his rationibus maxime traducunt sese, et in bonorum omnium coniiciunt odium, efficacius
quam quisquam possit hostis. Sed non est Christianae mentis cuiquam imprecari male,
illud potius optandum, ut clementissimus rerum formator et reformator (qui ex
Nabuchodonosor homine fecit bovem, et rursus ex bove fecit hominem, quique asinae
Balaami dedit hominis linguam) omnes Merdardi similes vertat in melius, detque illis et
mentem et linguam viris Evangelicis dignam.