Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION
Personae
Co.
Quod felix faustumque sit huic ordini, totique Reipublicae foemineae et frequentes
hodie convenistis et alacres; unde spem optimam concipio, futurum, ut Deus propitius
cuiquam ea suggerat in animum, quae ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem
pertinet. Scitis, opinor, omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum
viri quotidianis conventibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes causam
nostram deserimus. Itaque res huc devenit, ut nec inter nos sit ulla Reipublicae
disciplina, et viri nos pene pro delectamentis habeant, vixque hominis vocabulo
dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus, divinate vos ipsae, quo tandem res sit
evasura: vereor enim verba sinistri ominis eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus,
certe incolumitas debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum
reliquit,Ibi demum esse salutem, ubi multa consilia. Habent episcopi suas
synodos, habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes,
habent fures sua conventicula: denique habet et formicarum genus suos congressus. Solae
omnium animantium mulieres nunquam coimus.
Ma.
Saepius quam decet.
Co.
Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare; dabitur singulis dicendi locus.
Neque novum est quod facimus, vetus exemplum revocamus. Siquidem ante annos mille
trecentos, ni fallor, Heliogabalus Caesar laudatissimus.
Pe.
Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam proiectum esse constat?
Co.
Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus, malum dicemus
Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium, quod domi sit mortuus. Atqui nihil
obiicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum ignem, qui a vestalibus servabatur, in
terram abiecerit, quodque domi in larario Mosen habuerit et Christum, quem illi
contumeliae caussa Chrestum vocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut quemadmodum
Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus consultaret; ita haberet
et mater illius Augusta senatum suum, in quo de foemineae gentis negotiis tractaretur:
quem viri vel iocandi, vel discernendi gratia,Senatulumvocabant. Hoc
exemplum tot iam saeculis intermissum res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam
moveat, quod Paulus Apostolusvetat mulierem loqui in coetu, quam ille vocat
Ecclesiam: de coetu virorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si semper
tacendum erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas non minus expeditas
quam sunt virorum, et vocem non minus sonoram quanquam illi sonant raucius, ac propius
referunt asinos, quam nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse curae, ut ea gravitate
tractemus hoc negotium, ne rursus viriSenatulumappellent; aut fortasse
probrosius aliquod nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si
liceat illorum comitia veris aestimare, plus quam muliebria videri possint. Videmus,
monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes,
episcopos, et populum nihil convenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis
plus quam muliebris est inconstantia. Nec civitati cum civitate, nec vicino cum vicino
concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni fallor,
tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris, tantis proceribus
tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod scripsit Salomon proverbiorum
capite decimo tertio:inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum
consilio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiore morer prooemio, uti singula
gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent
interesse concilio, quae submovendae sint. Namimmodica turba, tumultus est verius,
quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo
nullam recipienda virginem, eo quod incident permulta, quae non decet illas audire.
Iu.
At quo signo dignoscas virgines? An pro virginibus habebuntur, quaecunque coronam gestant?
Co.
Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.
Iu.
Et inter nuptas virgines sunt, quae maritos habent eunuchos.
Co.
Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur.
Iu.
Alioqui si non excludimus nisi virgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero.
Co.
Excludentur et plusquam ter nuptae.
Iu.
Quam ob rem?
Co.
Quoniam illis velut emeritis debetur missio. Idem censeo de septuagesimum annum
egressis. Statuendum, ne qua nominatim de viro suo loquatur petulantius: in genere fas
sit; sed ea moderatione,ne quid nimis.
Ca.
Qui minus hic libere de viris liceat dicere, cum ipsi de nobis nusquam non loquantur?
Meus Titius si quando studet esse conviva festivior, narrat, quid mecum noctu egerit,
quid dixerim; neque raro multa solet affingere.
Co.
Si velimus fateri verum, nostra dignitas pendet a viris: eos si traducimus, quid aliud
quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem habemus non paucas iustae querimoniae
causas, tamen expensa rerum omnium summa, nostra potior, est, quam illorum conditio.
Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac maria volitant, non sine capitis discrimine:
illi, si bellum incidat, excitantur buccina, ferrei stant in acie, dum nos domi sedemus
tutae. Si quid committunt adversus leges, gravius in illos animadvertitur; nostro sexui
parcitur. Denique magna ex parte in nobis situm est, ut commodos habemus maritos. Restat
ut de consessus ordine statuatur, ne nobis eveniat, quod frequenter usu venit regum,
principum ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant,
antequam possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium ordinem; et in
his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes: proximae, quae tres: deinde,
quae duas: postremae, quae unam: postremo, quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus
locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque ordine extremum tenebunt locum.
Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt, quae copiosiorem sobolem enixae
sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum, quae nondum pepererunt.
Ca.
Quo mittis viduas?
Co.
Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos habent,
habuerintve. Steriles extremum obtinebunt locum.
Iu.
Quem locum designas sacerdotum ac monachorum uxoribus'
Co.
De his proximo consessu deliberabimus.
Iu.
Quid de his, quae corpore faciunt quaestum?
Co.
Non patiemur hunc senatum admixtu talium inquinari.
Iu.
Quid de concubinis?
Co.
Istarum non simplex est genus; de quibus per otium tractabitur. Adiiciendum est,
quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an calculis, an suffragiis vocalibus,
an porrectis digitis, an discessione.
Ca.
In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si pedibus eatur in sententiam,
quoniam vestes longas gerimus, nimium movebimus pulveris: optimum igitur, uti voce
pronuntiet unaquaeque quod sentit.
Co.
At difficile est numerare voces. Deinde cavendum, ne fiat pro consilio convicium.
Ca.
Nihil fiet absque notariis, ne quid possit excidere.
Co.
Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes convicium?
Ca.
Ne qua loquatur nisi rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e senatu movebitur. Tum
si qua quid effutierit eorum, quae heic aguntur, silentio plectetur triduano.
Co.
Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite, quibus de rebus consultandum sit. Primam
oportet esse curam dignitatis: ea potissimum sita est in cultu. Cuius rei tantus est
neglectus, ut hodie vix agnoscas discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et
virginem et viduam, inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quidvis
usurpet quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi, vestibus
holosericis, undulatis, florulentis, virgatis, byssinis, aureis, argenteis, pellibus
zebellinis, Madauricis, cum interim maritus domi consuat calceos. Digitos habent
smaragdis et adamantibus onustos; nam uniones nunc vulgo fastidiuntur. Ne quid querar de
succinis et coralliis et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus
cingulis uti sericis, ac fimbrias vestium serico limbo decorare; nunc geminum est malum,
et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos, confunditur. Si
pilentis et lecticis eboratis ac bysso tectis vehuntur plebeiae, quid relictum est
nobilibus ac potentibus? Et si vix equiti nupta caudam trahit ulnarum quindecim, quid
faciet Ducis aut Comitis uxor? Atque haec res hodie est intolerabilior, quod mira
temeritate subinde mutamus cultum. Pridem e porrectis a vertice cornibus pendebant
linteamina. Hoc ornatu foeminae principes discernebantur a plebeiis. Illae ne quid
conveniret, sumpserunt pilea foris ostentantia pelles albas nigris maculis variegatas.
Statim vulgus arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt flammea nigra bysso. Id
foeminarum vulgus non solum ausum est imitari, verum etiam addiderunt fimbrias aureas,
denique et gemmas. Olim nobilium erat, a fronte atque a temporibus revulsis pilis in
verticem capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem
demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae. Solae nobiles olim
habebant laterones et ante ambulones; et ex his unum delicatum, qui surrecturae manum
porrigeret, qui laevam incedentis brachio dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur
nisi bene nato. Nunc ut passim id faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium
recipiunt, quemadmodum ad gestandum a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant
osculo, nec quemvis ad osculum recipiebant, imo ne dextram quidem porrigebant
quibuslibet. Nunc qui corium olent, irruunt ad osculum foeminae, quae scutum habet
plenae nobilitatis. Nec in coniugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae
nubunt plebeiis, plebeiae patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam obscuro
loco nata est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis sufficere
deberet, aut flos recentis cervisiae, aut succus recens ab arbore detracti corticis, aut
si quid aliud parvo parabile: purpurissam, cerussam, stibium, reliquosque colores
elegantiores oportebat claris foeminis relinquere. Iam in conviviis, in publico incessu,
quam nullus ordo! Saepe fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente nobili
cedere. Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi statuamus.
Atque haec inter nos facile poterunt transigi, quoniam non nisi ad foemineum pertinent
genus. Est autem et quod cum viris agamus, qui nos summovent ab omni dignitate, ac
tantum nos pro lotricibus et cocis habent, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu.
Concedemus igitur illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat,
quod in clypeo semper uxoris insignia laevum habent latus, etiamsi tribus partibus
superet viri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis etiam mater habeat ius
suffragii. Et fortassis hoc quoque evincemus, ut vicissim geramus officia publica;
duntaxat, quae intra moenia, et sine armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus
mihi videtur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de
singulis fiant senatusconsulta, et si cui vestrum aliquid quippiam in mentem venerit,
cras in medium conferat. Conveniemus enim diebus singulis, donec synodum absolverimus.
Adhibeantur notariae quatuor, quae notis excipiant, quidquid dicatur. Praeterea
quaestoriae duae, quae loquendi facultatem vel faciant, vel adimant. Sit hic consessus divinationis.