Aug.
His verbis: impendo, insumo, impertio, constat, ut: Multum in te docendo insumpsi
laboris. Plurimum ea in re operae insumpsi. Non minus pecuniae quam curae in eam rem
impendi. Non parum insumpsi pecuniae, temporis permultum, laboris plurimum, ingenii
nonnihil. Multum lucubrationis impendi. Multis vigiliis haec res mihi constat, multo
sudore, multa opera, plurimo labore, sumptu ingenti, pecunia magna. Pluris mihi
constat, quam credas. Minoris mihi constat uxor, quam equus meus.
Ch.
At quid sibi vult, Augustine, quod verbo isti, Constat, modo ablativum, modo
genitivum casum apponis?
Aug.
Quaestionem perutilem ac late patentem movisti. Verum ne convivas loquacitate mea
premam, paucissimis absolvam. Sed cupio singulorum hac de re audire sententiam, ne
cuiquam, ut dixi, sim molestus.
Ch.
Quidni cupiant idem vel puellae?
Aug.
Illae sane nihil aliud quam audient. Accingar igitur, grammatica bene fortunante.
Scis, verba emendi ac vendendi aliaque esse consimili significatu, quibus apponantur
hi genitivi, solidi, tanti, quanti, pluris, minoris, tantidem, quantivis,
quanticunque; at ita, si substantiva non apponantur: quae si accedant, utraque in
ablativum casum vertuntur. Quodsi pretium certum apponatur, pones in ablativo. Si per
adiectivum substantive positum, in ablativo pones, nisi per adverbia loqui malis.
Ch.
Quaenam verba sunt, de quibus praecipis?
Aug.
Haec, fere sunt, emo, mercor: redimo, id est, aut captum, aut perditum: vendo,
venundo: revendo, i. e. rursus vendo, quod mihi venditum erat. Veneo, id est, vendor:
cuius praeteritum venivi vel venii, supinum venum: hinc venalis. Ab illo, id est,
vendo, vendibilis manat. Mereo, pro inservio et stipendium facio. Comparo, id est, emo
vel committo. Commuto, muto, permuto. Cambire penitus barbarum in hoc sensu. Aestimo,
taxo, indico pro aestimo, censeo. Liceor, liceris: licitor, licitaris: addico.
Distrahor, id est, circumferor ut veneam. Metior pro aestimo aut taxo. Constat, pro
emitur. Conducere, locare. Foenero, ad foenus do. Foeneror, ad foenus accipio.
Paciscor, pactus sum; pango, pepigi, id est, pactum facio.
Ch.
Da exemplum.