Personae
Ma.
Unde nobis Phaedrus? Num ex antro Trophonii?
Ph.
Cur istuc rogas?
Ma.
Quia praeter morem tristis, horridus, squalidus, torvus, in summa, nihil minus quam
quod diceris.
Ph.
Si qui diutius versantur in officinis fabrorum aerariorum, aliquid nigroris sibi
contrahunt, quid miraris si ego tot dies versatus apud duos aegrotantes, morientes, et
sepultos, solito sum maestior, praesertim quum uterque mihi fuerit egregie carus?
Ma.
Quos mihi narras sepultos?
Ph.
Nosti Georgium Balearicum?
Ma.
Nomine duntaxat, de facie non novi.
Ph.
Alterum scio tibi prorsus ignotum esse. Is erat Cornelius Montius, quicum mihi plurimis
iam annis intercessit arctissima necessitudo.
Ma.
Mihi nunquam contigit adesse morienti.
Ph.
Mihi saepius quam vellem.
Ma.
Sed estne mors res tam horrenda quam vulgo praedicant?
Ph.
Iter ad mortem durius quam ipsa mors. Quod si quis horrorem illum et imaginationem
mortis excutiat animo, magnam mali partem sibi detraxerit. Breviter quidquid est
cruciabile vel in aegrotatione vel in morte, longe tolerabilius redditur, si quis se
totum tradat voluntati divinae. Nam quod attinet ad sensum mortis, quum iam animus
distrahitur a corpore, arbitror aut nullum esse aut perquam stupidum esse sensum, quod
natura prius quam huc veniatur, consopiat ac stupefaciat omnes partes sensibiles.
Ma.
Nascimur absque sensu nostri.
Ph.
Sed non absque sensu matris.
Ma.
Cur non itidem emorimur? Cur Deus mortem voluit esse tam cruciabilem?
Ph.
Nativitatem voluit esse gravem ac periculosam matri, quo carius haberet quod
peperisset. Mortem autem unicuique voluit esse formidabilem, ne passim homines sibi
mortem consciscerent. Etenim quum videamus et hodie tam multos sibi manus adferre, quid
censes futurum, si mors nihil haberet horribile? Quoties vapulasset servus aut etiam
filius adolescens, quoties uxor indignaretur marito, quoties perisset res aut aliud
accidisset quod aegre esset animo, protinus ad laqueum, ad gladium, ad flumen, ad
praecipitium, ad venenum currerent homines. Nunc mortis acerbitas vitam nobis reddit
cariorem, praesertim quum medici non queant mederi semel vita defuncto. Quanquam ut non
omnibus eadem est nascendi sors, ita non est eadem omnibus mortis ratio. Quosdam cita
mors protinus liberat, alii lenta morte contabescunt. Lethargici, quemadmodum et ab
aspide percussi, somno consopiti citra sensum sui moriuntur. Illud observavi, nullum
esse mortis genus tam acerbum, quin perferatur, si quis obfirmato animo decreuit exire.
Ma.
Utrius mors visa est Christianior?
Ph.
Mihi quidem Georgii visa est honorificentior.
Ma.
Etiamne mors habet ambitionem suam?
Ph.
Ego nunquam vidi duos tam dispari morte morientes. Si vacat audire, depingam excessum
utriusque; tuum erit iudicare, utra mors sit optabilior homini christiano.
Ma.
Imo te rogo ne graveris narrare. Nam ipse nihil audiero cupidius.
Ph.
Ergo de Georgio prius audi. Ubi mors iam certa sui signa dederat, medicorum chorus, qui
diu curarant aegrotum, dissimulata vitae desperatione coeperunt mercedem poscere.
Ma.
Quot erant medici?
Ph.
Aliquando decem, interim duodecim; cum paucissimi, sex.
Ma.
Satis erat ad occidendum vel valentem.
Ph.
Numerata pecunia, clam submonuerunt proximos non procul abesse mortem, curarent ea quae
pertinerent ad animae salutem; nam de corporis incolumitate nihil esse spei. Per amicos
intimos blande submonitus est et aegrotus, ut corporis curam Deo committeret, ea tantum
curaret, quae pertinerent ad feliciter hinc emigrandum. His auditis, mira torvitate
Georgius oculos intendit in medicos, velut indigne ferens quod ab illis destitueretur.
Illi responderunt se medicos esse, non deos; quod artis erat, praestitisse; ceterum
adversus fatalem necessitatem nullam valere medicinam. His actis, abeunt in proximum
cubiculum.
Ma.
Quid, morantur etiam accepta mercede?
Ph.
Inter illos nihil convenerat de morbi genere. Alius aiebat hydropem, alius tympanitem,
alius apostema in intestinis, alius aliud atque aliud malum: totoque hoc tempore, quo
tractabant aegrotum, acerrime disceptarunt de morbi genere.
Ma.
O felicem interim aegrotum.
Ph.
Eam litem ut tandem finirent, per uxorem postularunt, ut sinerent exanimati corporis
anatomiam fieri: id esse honorificum, et solere vel honoris gratia fieri in magnatibus,
deinde rem eam fore saluti multis, idque ad meritorum ipsius cumulum accessurum;
postremo pollicentur suo sumptu se commercaturos triginta missas cessuras in commodum
mortui. Id aegre quidem, sed tandem blanditiis uxoris ac propinquorum impetratum est.
His actis, subduxit sese statio medicorum. Negant enim fas esse, ut qui vitae solent
opitulari, mortis sint spectatores aut exsequiis intersint. Mox accitus est Bernardinus,
vir, ut scis, reverendus, Franciscanorum custos, qui confessionem exciperet. Vix peracta
est confessio, iam aderat in aedibus turba quatuor ordinum, quos vulgus appellat mendicantium.
Ma.
Tot vultures ad unum cadaver?
Ph.
Deinde vocatus est parochus, qui hominem inungeret sacrumque symbolum corporis Dominici porrigeret.
Ma.
Religiose.
Ph.
Verum ibi minimum abfuit, quin inter parochum et monachos cruenta pugna fuerit orta.
Ma.
Apud lectum aegroti?
Ph.
Et quidem spectante Christo.
Ma.
Quid excitavit tantos tumultus subito?
Ph.
Parochus, ubi cognovit aegrotum fuisse confessum Franciscano, negavit se vel unctionis
sacramentum vel eucharistiam vel sepulturam impartiturum, ni suis auribus audisset
aegroti confessionem: se parochum esse, sibi pro sua ovicula reddendam Domino rationem.
Id non posse, si solus ignoraret arcana conscientiae.
Ma.
Nonne visus est aequum dicere?
Ph.
Non illis quidem. Nam strenue reclamabant omnes, praesertim Bernardinus et Vincentius
Dominicanus.
Ma.
Quid adferebant?
Ph.
Magnis conviciis incessebant parochum, subinde vocantes eum asinum dignumque qui
pastorem ageret porcorum. Ego, inquit Vincentius, sum Sacrae theologiae baccalaureus
formatus, mox licentiandus atque etiam doctoris titulo insigniendus; tu vix legis
evangelium, tantum abest, ut possis excutere secreta conscientiae. Quod si libet esse
curiosum, exquire quid agat uxor et manzares tui domi; aliaque permulta, quae me pudet
referre.
Ma.
Quid ille? mutus ad haec?
Ph.
Mutus? imo diceres cicadam ala correptam. Ego, inquit, baccalaureos multo te meliores
nectam e stipulis fabarum. Auctores et principes ordinum vestrorum, Dominicus et
Franciscus, ubi didicerunt philosophiam Aristotelicam aut argumenta Thomae aut
speculationes Scoti? aut ubi donati sunt titulo baccalaureorum? Irrepsistis in mundum
adhuc credulum, sed pauci humiles, quidam etiam docti ac pii. Nidulabamini in agris ac
vicis, mox in opulentissimas quasque civitates et in florentissimam civitatis partem
demigrastis. Tot sunt agri qui pastorem alere non possunt. Ibi locus erat vestrae
operae. Nunc nusquam adestis, nisi in aedibus divitum. Iactatis nomen pontificium, at
vestra privilegia nihil valent nisi quum cessat episcopus, pastor aut huius vicarius. In
meo templo nullus vestrum concionabitur, me pastore incolumi. Non sum baccalaureus, nec
sanctus Martinus erat, et tamen agebat episcopum. Si quid mihi deest doctrinae, a vobis
non petam. An creditis etiam nunc mundum esse tam stupidum, ut ubicunque viderit vestem
Dominici aut Francisci, putet adesse illorum sanctimoniam? Num vestra refert quid agam
domi meae? Quid vos agatis in latebris vestris, quomodo tractetis sacras virgines, etiam
populus novit. Iam quam nihilo sint vel feliciores vel puriores divitum domus quas
frequentatis, omnibus et lippis et tonsoribus notissimum est. Cetera, Marcolphe, non
audeo referre, omnino patres illos reverendos minime reverenter tractavit. Nec erat
futurus finis, ni Georgius manu mota signum dedisset se velle quidpiam dicere. Aegre
impetratum est, ut rixa tantisper consilesceret. Tum aegrotus: Sit pax, inquit, inter
vos, tibi parocho denuo confitebor, deinde pro strepitu nolarum, pro cantionibus
funeralibus, pro cenotaphio, pro sepultura numerabitur tibi pecunia, prius quam exeas
hanc domum, neque committam ut ulla in parte de me queri possis.
Ma.
Num parochus recusavit tam aequam conditionem?
Ph.
Non. Tantum obmurmuravit nonnihil de confessione, quam aegroto remisit. Quid opus est,
inquit, iisdem repetendis fatigare tum aegrotum, tum sacerdotem? Si in tempore mihi
confessus fuisset, fortassis sanctius condidisset suum testamentum. Nunc vos videritis.
Haec aequitas aegroti pessime habebat monachos, indigne ferentes eam praedae partem
decidi parocho. Et tamen intercessi, fecique ut lis sopiretur. Parochus unxit aegrotum,
dedit corpus Domini et numerata summa discessit.
Ma.
Sequuta est igitur eam tempestatem tranquillitas?
Ph.
Imo tempestatem hanc saevior tempestas protinus excepit.
Ma.
Obsecro, quid caussae?
Ph.
Audies. Confluxerant in aedes quatuor ordines mendicantium, his adiunxit sese quintus
Cruciferorum. Adversus hunc ceu nothum quatuor illi magno tumultu coorti sunt. Rogabant
ubi vidissent unquam plaustrum quinque rotarum; aut qua fronte vellent esse plures
mendicantium ordines, quam sint Evangelistae. Eadem, inquiunt, opera adducite huc
mendicos omnes e pontibus ac triviis.
Ma.
Quid ad haec Cruciferi?
Ph.
Vicissim rogabant quomodo tum incessisset plaustrum Ecclesiae, quum nullus esset ordo
mendicantium, deinde quum unus esset, postea tres? Nam Evangelistarum, inquiunt, numerus
nihilo plus habet affinitatis cum nostris ordinibus quam cum alea, quae undique quatuor
ostendit angulos. Augustinenses quis allegit in ordinem mendicantium? aut quis
Carmelitas? Quando mendicavit Augustinus, aut quando Helias? Nam hos faciunt suorum
ordinum auctores. Haec aliaque multa fortiter quidem illi detonabant: sed soli quatuor
exercituum impressionem non ferentes cesserunt, dira tantum minitantes.
Ma.
Heic saltem effulsit tranquillitas.
Ph.
Imo syncretismus ille in quintum ordinem versus est in pugnam gladiatoriam.
Franciscanus ac Dominicanus contendebant nec Augustinenses nec Carmelitas esse germane
mendicos, sed nothos ac supposititios. Haec rixa sic incruduit, ut plane vererer, ne
veniretur ad manus.
Ma.
Haeccine ferebat aegrotus?
Ph.
Non haec acta sunt apud lectum, sed in atrio, quod cubiculo adhaerebat, voces tamen
omnes ad aegrotum permanabant, neque enim mussabant, sed plenis tibiis res agebatur, et
scis alioqui in aegrotis aurium sensum esse acutiorem.
Ma.
Quis tandem exitus belli?
Ph.
Aegrotus per uxorem denuntiavit, ut silerent paulisper, se compositurum hoc dissidium.
Itaque rogavit, ut tum quidem temporis Augustinenses et Carmelitae discederent, hoc
illos nullo suo damno facturos. Nam tantundem, inquit, cibi mittetur eis domum, quantum
heic daretur remanentibus. In funere vero iussit omnes ordines adesse, etiam quintum,
atque ut aequa pecuniae portio divideretur singulis; ad commune tamen convivium non
adhiberentur, ne quid turbae posset oriri.
Ma.
Virum oeconomicum mihi narras, qui vel moriens norit tot rerum undas componere.
Ph.
Phy! Multis annis gesserat militiae ducem. Ibi quotidianum est huiusmodi tumultus
suboriri inter cohortes.
Ma.
Erat igitur re splendida?
Ph.
Admodum.
Ma.
Sed male parta, ut fit, rapinis, sacrilegiis, extorsionibus.
Ph.
Ita quidem vulgo faciunt duces, nec ausim deierare hunc fuisse ab illorum moribus
alienum. Si tamen satis hominem novi, magis auxit rem ingenii dexteritate, quam
violentia.
Ma.
Qui sic?
Ph.
Callebat arithmeticam.
Ma.
Quid tum postea?
Ph.
Quid tum? apud principem supputabat militum triginta millia, cum vix essent septem
millia. Deinde multis militibus nihil numerabat.
Ma.
Nae tu mihi magnificam narras arithmeticam.
Ph.
Deinde bellum arte ducebat, solitus simul et ab hostium et amicorum vicis et oppidis
pecuniam stipulari menstruam: ab hostibus ne paterentur hostilia; ab amicis, ut illis
liceret cum hoste pacisci.
Ma.
Agnosco morem vulgatum militum. Sed absolve narrationem.
Ph.
Bernardinus igitur et Vincentius cum aliquot sui ordinis sodalibus remanserunt apud
aegrotum. Ad reliquos missus est commeatus.
Ma.
Satin' inter eos conveniebat, qui remanserunt in praesidio?
Ph.
Non usquequaque. Grunniebant nescio quid de praerogativis diplomatum, sed ne non
perageretur fabula, dissimulatum est. Heic iam proferuntur cautiones testamentariae
fiuntque stipulationes, accitis testibus, de iis quae inter ipsos ante transegerant.
Ma.
Istaec audire gestio.
Ph.
Dicam summatim, nam perlonga est fabula. Superest uxor, annos nata duodequadraginta,
mulier sane proba cordataque, filii duo, alter annum natus undevigesimum, alter decimum
quintum, filiae totidem, sed impubes utraque. Testamento sic cautum erat, ut uxor,
quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium beghinae, id est medium
genus inter monachas et laicas; filius natu maior, quoniam nec is induci potuit ut
fieret monachus--
Ma.
Vulpes anus non capitur laqueo.
Ph.
Mox ab exequiis patris properaret Romam, ibique ex relaxatione pontificis factus ante
legitimam aetatem sacerdos, totum annum singulis diebus sacrificaret in templo Vaticano
pro anima patris et sacros gradus in Laterano singulo quoque Veneris die genibus
perreptaret.
Ma.
Suscepit haec libenter?
Ph.
Ne dicam dolo, ut asini solent sarcinas impositas. Filius minor dicaretur S. Francisco,
filia maior S. Clarae, minor Catarinae Senensi. Hoc tantum potuit obtineri, nam Georgii
mens erat, quo magis sibi Deum haberet obnoxium, quinque superstites partiri in quinque
mendicantium ordines. Et acriter quidem adlaboratum est, sed aetas uxoris filiique
maioris nec minis nec blanditiis cessit.
Ma.
Exhaeredandi genus.
Ph.
Universa haereditas sic erat divisa, ut detractis de solido impendiis funeralibus,
uncia cederet uxori, cuius dimidia victitaret ipsa, dimidium cederet loco cui se foret
addictura. Unde si mutato consilio recederet, tota pecunia resideret penes eum gregem.
Altera uncia decideretur filio, cui tamen statim numeraretur viaticum, et quod satis
esset emendo diplomati parandoque victui annuo Romae. Qui si mutata sententia recusaret
initiari sacris ordinibus, illius uncia divideretur inter Franciscanos et Dominicanos.
Et id ne fiat vereor, adeo videbatur adolescens a sacris abhorrere. Duae unciae cederent
monasterio quod excepisset filium natu minorem, binae item monasteriis quae excepissent
puellas, sed hac lege, ut si illi detrectarent eam vitam profiteri, omnis tamen pecunia
penes illos maneret incolumis. Iam una rursus uncia decideretur Bernardino, tantundem
Vincentio; dimidium unciae Cartusianis, pro communione bonorum operum omnium, quae toto
fierent ordine. Uncia et semis quae supererat distribueretur occultis pauperibus, quos
beneficio dignos iudicassent Bernardinus et Vincentius.
Ma.
Debebas Iureconsultorum more dicere: quos vel quas.
Ph.
His igitur verbis stipulati sunt, recitato testamento: Georgi Balearice, vivus et sanae
mentis approbas hoc testamentum, quod dudum ex animi tui sententia condidisti? Approbo.
Et haec est tua suprema et immutabilis voluntas? Est. Meque et hunc Vincentium
baccalaureum instituis ultimae tuae voluntatis exequtores? Instituo. Iussus est denuo
subscribere.
Ma.
Qui potuit moriens?
Ph.
Bernardinus rexit aegroti manum.
Ma.
Quid subscripsit?
Ph.
Sanctum Franciscum et sanctum Dominicum iratos habeat qui tentarit hinc aliquid
immutare.
Ma.
At non metuebant actionem testamenti inofficiosi?
Ph.
Ista actio non habet locum in his quae Deo dicantur neque quisquam libenter cum Deo
litem suscipit. His peractis, uxor et liberi datis dextris aegroto iurant se servaturos
quod recepissent. Post haec coeptum est agi de pompa funerali, non sine contentione.
Tandem haec vincit sententia: ut ex quinque ordinum singulis adessent novem, in honorem
quinque voluminum Mosis et angelorum in novem choros digestorum. Suam quisque ordo
crucem praeferret, canerentque funebres naenias. Ad haec praeter cognatos conducerentur
triginta (tot nummis erat venditus Dominus) daduchi pullati, et honoris gratia
ploratores duodecim (hic est numerus ordini apostolico sacer) comitarentur; a feretro
sequeretur equus Georgii pullatus, sic ad genua alligata cervice, ut herum humi
requirere videretur. Stragula hinc atque hinc ostenderet insignia. Similiter et
unaquaeque taeda et pulla vestis haberet insignia. Reponeretur autem corpus quidem ipsum
ad dextram altaris summi in tymbo marmoreo, qui promineret a solo pedes quatuor, ipse in
summo recumberet, Pario sculptus marmore totus armatus a vertice usque ad calcaneum. Nec
deesset galeae sua crista (crista erat onocrotali collum); nec clypeus laevo brachio, in
quo insignia haec erant tria capita apri sylvestris aurea, in planitie argentea; nec
lateri gladius inaurato capulo; nec baltheus inauratus ac gemmeis distinctus bullis; nec
pedibus aurea calcaria: erat enim eques auratus; sub pedibus haberet leopardum. Orae
sepulchri titulum haberent tali viro dignum. Cor autem separatim recondi volebat, in
sacello divi Francisci. Intestina mandavit parocho, honorifice sepelienda in sacello
quod est Virgini matri sacrum.
Ma.
Funus nimirum honorificum, sed nimio constans. Venetiae vel cerdoni cuipiam plus
haberetur honoris minimo impendio. Feretrum elegans dat sodalitas et unum comitantur
aliquando sexcenti monachorum tunicis palliisve vestiti.
Ph.
Vidimus et nos risimusque istas pauperum ineptas glorias. Incedunt fullones et coriarii
superne, inferneque cerdones, in medio monachi, chimaeras esse diceres. Nec heic alia
res erat, si vidisses. Cautum est et illud Georgio, ut Franciscanus et Dominicanus inter
sese sorte decernerent, utris primus cederet locus in pompa, post hos ceteri quoque
sortirentur, ne quid hinc oriretur tumultus. Parochus et huius clerici locum tenerent
infimum, hoc est, primum. Nec enim aliud erant passuri monachi.
Ma.
Non acies tantum, sed et pompas ille callebat ordinare.
Ph.
Cautum est et illud, ut funebre sacrum, quod apud parochum fieret, modulato musicorum
concentu perageretur honoris gratia. Dum haec aliaque tractantur, inhorruit aegrotus
deditque signa certissima supremum tempus adesse. Adornatur igitur extremus fabulae
actus.
Ma.
Nondum finis?
Ph.
Recitatur diploma pontificis, in quo permittebatur criminum omnium abolitio totusque
purgatorii metus adimebatur. Ad haec iustificabantur omnia illius bona.
Ma.
Rapto parta?
Ph.
Certe iure belli ac more militari. Sed forte aderat Philippus iureconsultus, uxoris
frater; is in diplomate notavit locum secus positum quam oportuit, et iniecit
suspicionem falsi.
Ma.
Haudquaquam in tempore. Dissimulandum erat, etiam si quid inesset erroris. Et nihilo
peius habuisset aegrotus.
Ph.
Assentior. Et aegrotus sic hac re perturbatus est, ut minimum abesset a desperatione.
Ibi Vincentius fortem virum praebuit, iussit Georgium quieto esse animo, sibi esse
potestatem corrigendi supplendique, si quid in diplomatibus vel erratum esset vel
omissum. Quod si te, inquit, fefellerit diploma, ego iam nunc hanc animam pro tua
suppono anima, ut tua petat coelos, mea dedatur Orco.
Ma.
Accipitne Deus tales animarum permutationes? Et si accipit, num satis cautum videbatur
Georgio tali pignore? Quid si Vincentii anima vel absque permutatione debebatur inferis?
Ph.
Quod gestum est narro. Hoc certe perfecit Vincentius: aegrotus visus est animum
recipere. Mox recitantur cautiones, quibus Georgio promittebatur societas omnium operum,
quae fierent per quatuor ordines et quintum Cartusiensium.
Ma.
Ego metuerem, ne deprimerer ad inferos, si tantum sarcinae baiulandum esset.
Ph.
De bonis operibus loquor; ea non aliter gravant animam subvolaturam, quam plumae avem.
Ma.
Mala igitur opera sua quibus legant?
Ph.
Militibus Germaniae conductitiis.
Ma.
Quo iure?
Ph.
Iure evangelico: Habenti dabitur. Simulque recitatus est numerus missarum et
psalteriorum, quae defuncti animam essent comitatura. Erat autem immensus. Post haec
iterata est confessio dataque benedictio.
Ma.
Ita efflavit animam?
Ph.
Nondum. Strata est humi storea iuncis contexta, sic ut ab initio convoluta cervicalis
speciem ex sese faceret.
Ma.
Quid nunc futurum est?
Ph.
Eam consperserunt cinere, sed raro. Ibi deposuere corpus aegroti. Instrata est tunica
Franciscana, sed prius consecrata preculis et aqua lustrali. Cuculla supposita est
capiti, nam tum indui non poterat, una cum illa suppositum est diploma cum cautionibus.
Ma.
Nova mortis species.
Ph.
Atqui confirmant daemoni nullum esse ius in eos qui sic moriuntur. Sic aiunt praeter
alios mortuum sanctum Martinum et Franciscum.
Ma.
Sed huic morti illorum vita responderat. Obsecro, quid tum postea?
Ph.
Porrecta est aegroto crucis imago et candela cerea. Ad crucem porrectam dixit aegrotus:
Soleo in bellis tutus esse meo clypeo, nunc hunc clypeum opponam hosti meo; et
exosculatus admovit humero laevo. Ad ceream vero sacram: Olim, inquit, hasta valui in
bellis, nunc hanc hastam vibrabo adversus hostem animarum.
Ma.
Satis militariter.
Ph.
Has postremas voces edidit. Nam mox linguam mors occupavit, simulque coepit animam
agere. Bernardinus a dextris imminebat morienti, Vincentius a sinistris, uterque pulchre
vocalis. Alter ostendebat imaginem sancti Francisci, alter Dominici. Ceteri sparsi per
cubiculum demurmurabant psalmos aliquot voce lugubri. Bernardinus magnis
vociferationibus percellebat aurem dextram, Vincentius sinistram.
Ma.
Quid occlamabant?
Ph.
Huiusmodi ferme Bernardinus: Georgi Balearice, si nunc quoque probas ea quae sunt acta
inter nos, flecte caput in dextrum. Flexit. Vincentius contra: Ne quid trepides, Georgi;
habes Franciscum et Dominicum propugnatores. Esto securus. Cogita quantum habeas
meritorum, quod diploma; denique memineris meam animam pro tua oppignoratam, si quid
esset periculi; haec si sentis et probas, flecte caput in laeuum. Flexit. Rursus simili
clamore: Si haec sentis, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita huc et illuc
flectendo capite et premendis manibus transactae sunt horae ferme tres. Quum iam
inciperet oscitare Georgius, ibi Bernardinus erectus pronuntiauit absolutionem, quam
perficere non potuit, quin Georgius efflasset animam. Haec sub noctis medium; mane
peracta anatomia.
Ma.
Quid mali repertum est in corpore?
Ph.
Recte mones, nam exciderat. Fragmentum plumbi inhaerebat diaphragmati.
Ma.
Unde id?
Ph.
Uxor narrabat illum quondam ictum sphaerula bombardica. Hinc coniectabant medici plumbi
liquefacti particulam resedisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque convestitum est
amictu Franciscano. A prandio sepultura peracta est ea pompa qua decretum erat.
Ma.
Nunquam audivi mortem operosiorem nec funus ambitiosius. Verum istam, opinor, fabulam
nolis evulgari.
Ph.
Quam ob rem?
Ma.
Ne quid irritentur crabrones.
Ph.
Nihil est periculi. Etenim, si pia sunt quae narro, etiam ipsorum interest haec scire
populum. Sin minus, quotquot inter illos boni sunt mihi gratias agent, qui haec
prodiderim, quo pudore correcti quidam desinant similia facere, deinde simplices caveant
ne in similem pertrahantur errorem. Sunt enim et apud istos cordati vereque pii, qui
frequenter apud me questi sunt paucorum vel superstitione vel improbitate totum ordinem
reddi apud bonos invidiosum.
Ma.
Recte tu quidem et fortiter. Sed nunc aveo scire, quomodo decesserit Cornelius.
Ph.
Ut vixit nulli molestus, ita mortuus est. Habebat febrem anniversariam, quae statis
temporibus singulis annis recurreret. Ea tum sive quia gravabat aetas (nam annum
excesserat sexagesimum) sive aliis de caussis solito magis urgebat hominem, et visus est
ipse praesentire diem fatalem imminere. Itaque quatriduo prius quam moreretur, (erat
Dominicus dies), templum adiit. Confessus est suo parocho, audivit publicam concionem et
sacrum; a sacro reverenter accepto pignore corporis Dominici, domum se recepit.
Ma.
Non usus est medicis?
Ph.
Unicum duntaxat consuluit, sed non minus bonum virum quam bonum medicum. Ei Iacobo
Castrutio nomen est.
Ma.
Novi. Nihil illo sincerius.
Ph.
Is respondit suam quidem operam amico non defuturam, sed sibi videri plus esse
praesidii in Deo quam in medicis. Cornelius hanc vocem non minus alacriter accepit, quam
si certissimam vitae spem ostendisset. Itaque tametsi semper pro suis facultatibus
fuisset perbenignus in pauperes, tum quicquid decidi poterat uxoris et liberorum
necessitati impartiebatur in egenos, non istos ambitiose mendicos et nusquam non obvios,
sed in probos, qui pro viribus industria laborandi cum paupertate pugnabant. Rogabam
hominem ut decumberet et sacerdotem ad sese accerseret potius, quam tenue corpusculum
defatigaret. Respondit hoc sibi semper studio fuisse, ut amicos suos sublevaret potius,
si posset, quam gravaret officiis, nec se sui dissimilem esse velle in morte. Ne
decubuit quidem nisi postremum diem et noctis partem, qua reliquit terras. Interim ob
corpusculi lassitudinem baculo nitebatur aut sedebat in cathedra, raro componebat se
lectulo, sed vestitus et erecto capite. Hoc tempore aut mandabat aliquid de curandis
egenis maxime notis ac vicinis, aut legebat e libris sacris, quae provocant hominis erga
Deum fiduciam quaeque illius in nos caritatem declarant. Si per lassitudinem ipse minus
poterat, audiebat amicum praelegentem. Frequenter miro affectu hortabatur familiam ad
mutuum amorem et concordiam adque studium verae pietatis, sollicitosque de morte ipsius
amantissime consolabatur. Identidem admonebat suos, ne quid aeris alieni praeteriretur
indissolutum.
Ma.
Non condiderat testamentum?
Ph.
Iam pridem sanus ac valens id curarat. Negabat enim esse testamenta quae fierent ab
agentibus animam, sed deliramenta potius.
Ma.
Nihil legarat monasteriis aut egenis?
Ph.
Ne teruncium quidem. Ego, inquit, pro mea portione dispensavi facultatulas meas; nunc
ut earum possessionem aliis trado, ita trado et dispensationem. Et confido meos sanctius
dispensaturos quam ipse feci.
Ma.
Non accersebat ad sese pios homines, quemadmodum fecit Georgius?
Ph.
Ne unum quidem; praeter familiam et duos intime amicos nullus aderat.
Ma.
Demiror quid senserit.
Ph.
Negabat se morientem pluribus molestum esse velle, quam fuisset nascens.
Ma.
Exspecto finem istius fabulae.
Ph.
Mox audies. Venit dies Iovis. Ille stratum non reliquit, sentiens extremam corpusculi
lassitudinem. Accitus parochus impartiit extremam unctionem ac rursus porrexit corpus
Domini, sed citra confessionem. Negabat enim quidquam scrupuli resedisse in animo. Ibi
parochus agere coepit de sepultura, qua pompa, quove loco sepeliri vellet. Sepeli,
inquit, me quo modo sepelires infimae sortis Christianum; nec mea refert, ubi seponas
hoc corpusculum aeque inveniendum in extremo die, ubicunque condideris. Pompam funeris
nihil moror. Mox iniecta mentio de sonitu campanarum, de tricenariis et anniversariis,
de diplomate, de communione meritorum emenda. Tum ille: Mi pastor, nihilo peius habebo,
etiam si nulla sonet campana. Si me vel uno funebri sacro dignaberis, plus satis erit.
Aut si quid aliud est, quod ob publicam ecclesiae consuetudinem citra scandalum
infirmorum omitti vix potest, id tuo permitto arbitratui. Nec est animus cuiusquam vel
preces commercari vel meritis quenquam suis spoliare. Satis meritorum exuberat Christo,
et confido totius ecclesiae preces ac merita mihi, si modo vivum sum membrum, profutura.
In duobus diplomatibus mihi tota spes est: alterum est peccatorum meorum, quod princeps
pastorum dominus Iesus abolevit, affigens illud cruci; alterum, quod ipse suo
sacrosancto sanguine scripsit et obsignavit, quo nos certos reddidit de salute aeterna,
si totam fiduciam nostram in ipsum transferamus. Absit enim ut instructus meritis ac
diplomatibus provocem Dominum meum, ut in iudicium veniat cum servo, certus quod in
conspectu eius non iustificabitur omnis vivens. Ego ab illius iustitia appello ad
eiusdem misericordiam, quoniam immensa est et ineffabilis. His dictis, abiit parochus.
Cornelius veluti magna spe salutis concepta, gaudens et alacer iubet sibi quaedam
recitari a sacris voluminibus, quae confirmant spem resurrectionis et praemia
immortalitatis, velut illud ex Esaia de morte Ezechiae dilata, una cum cantico; deinde
cap. 15. epistolae Pauli ad Corinth. prioris; de morte Lazari ex Ioanne, sed praecipue
historiam Christi passi ex Evangeliis. Quam hic animo devorabat singula, ad quaedam
suspirans, ad alia compositis manibus gratias agens, ad quaedam hilarescens ac gestiens,
ad nonnulla preculas quasdam breves eiaculans. A prandio quum paululum temporis
obdormisset, iubet recitari caput ex Evangelio Ioannis duodecimum usque ad historiae
finem. Heic dixisses hominem plane transfigurari afflarique novo spiritu. Iam dies
vergebat ad vesperam. Accersit uxorem ac liberos, ibi erecto quantum licuit corpusculo,
sic affatus est suos: Carissima coniunx, quos Deus ante coniunxerat, idem nunc separat,
sed corporibus dumtaxat, idque ad breve tempus. Curam, caritatem, pietatem quam antehac
partiri soles in me et dulcissima pignora, totam in istos transfer. Ne putaris te ullis
modis posse magis demereri vel Deum vel me, quam si istos quos Deus dedit nobis coniugii
fructum, sic educes, foveas et instituas, ut Christo digni habeantur. In hos igitur
conduplica pietatem tuam et meam portionem in te translatam existima. Id si feceris ut
facturam confido, non erit cur videantur orphani. Quod si repetas matrimonium... Ad hanc
vocem uxor erupit in fletum, coepitque deierare se nunquam de repetendis nuptiis
cogitaturam. Heic Cornelius: Soror in Christo mihi charissima, si Dominus Iesus largiri
dignabitur tibi propositum istud ac robur spiritus, ne desis dono coelesti. Erit enim
hoc tibi pariter ac liberis commodius. Sin alio vocabit carnis infirmitas, scito quod
mors mea te liberat a iure coniugii, sed non liberat a fide, quam meo tuoque nomine
debes curandis communibus liberis. Quod ad matrimonium attinet, utere libertate, quam
tibi permisit Dominus. Tantum hoc te rogo moneoque, ut virum tibi deligas iis moribus,
tuque te illi talem praebeas, ut possit vel suapte bonitate ductus vel tua commoditate
provocatus amare privignos. Proinde cave ne cui voto te obstringas. Serva te liberam Deo
et liberis nostris, quos sic institues ad omnem pietatem, ut caveas ne se cuipiam
addicant instituto, donec per aetatem et rerum usum constiterit, ad quod vitae genus
sint idonei. Deinde versus ad liberos exhortatus est ad studium pietatis, ad obediendum
matri, ad mutuam inter ipsos caritatem et concordiam. His peroratis, dedit osculum
uxori, liberis; facto signo crucis, precatus est bonam mentem et Christi misericordiam.
Post haec intuens omnes qui aderant: Sub crastinam, inquit, auroram Dominus, qui
diluculo revixit, pro sua misericordia dignabitur hanc animulam ex huius corpusculi
sepulchro eque huius mortalitatis tenebris evocare in lucem suam coelestem. Nolo teneram
aetatem excubiis inanibus fatigari. Ceteri quoque vicissim dormiant. Mihi satis est unum
adesse vigilem, qui recitet sacram lectionem. Transacta nocte, sub horam quartam,
cunctis praesentibus iussit recitari psalmum totum, quem Dominus orans recitavit in
cruce. Eo finito, iussit exhiberi cereum et crucem, et cereum accipiens dixit: Domine
Iesu, illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Crucem exosculatus dixit: Dominus,
protector vitae meae, a quo trepidabo? Mox manus super pectus in supplicantis gestum
composuit, et oculis in coelum erectis dixit: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Et
protinus clausit oculos veluti dormiturus, simulque levi flatu emisit spiritum; dixisses
illum obdormisse, non expirasse.
Ma.
Nunquam audivi mortem minus operosam.
Ph.
Talis fuerat in omni vita. Uterque fuit amicus. Fortasse non aeque diiudico, uter
decesserit Christianius; tu, qui integer es, rectius dispicies.
Ma.
Ita faciam, sed per otium.