Personae
Po.
Ut non decet civitatem bene institutam esse sine legibus ac principe, ita nec convivium
oportet A)/NARXON esse KAI\ A)/NOMON
Ge.
Istuc vero perplacet; ut unus totius populi nomine respondeam.
Po.
Heus puer, adfer huc talos; horum suffragiis decernetur regnum, cuicunque faverit
Iupiter. Euge, Eutrapelo favit Iupiter. Non fuere sortes caecae; non poterat magis
idoneus eligi, etiamsi per singulas tribus viritim collecta fuissent puncta. Vulgo
iactatur proverbium non tam vanum, quam parum Latinum: Novus rex, nova lex. *NOMOQE/TEI GOU=N, W)= BASILEU=
Eut.
Quod felix faustumque sit huic convivio: Primum edico, ne quis heic proferto praeter
ridiculas fabulas. Cui deerit fabula, drachma multator; ea pecunia in vinum insumitor.
Atque in legitimis fabulis etiam ex tempore conficta habentor, modo servetur TO\ PIQANO\N KAI\ PRE/PON. Si nulli defuerit fabula, duo, quorum
alter lepidissimam, alter frigidissimam fabulam dixerit, vini pretium pendunto.
Convivator a vini sumptu immunis esto; ciborum sumptum unus suppeditato: huius rei si
quid inciderit controversiae, Gelasinus arbiter ac iudex esto. Haec si vos sciveritis,
rata sunto. Qui legi parere noluerit, abito: sic tamen ut postridie ad compotationem
redire ius fasque sit.
Ge.
Legem a rege latam nostris suffragiis ratam esse volumus. Sed unde proficiscetur
fabularum circulus?
Eut.
Unde, nisi a convivatore?
As.
Licetne, rex, dicere tria verba?
Eut.
An tu credis nefastum esse convivium?
As.
Iureconsulti negant legem esse, quae non sit aequa.
Eut.
Assentior.
As.
At tua lex aequat optimam fabulam pessimae.
Eut.
Ubi voluptas quaeritur, ibi non minus laudis promeretur qui pessime dixit, quam qui
optime, eo quod non minus delectet. Velut inter cantores nemo voluptati est, nisi qui
aut insigniter bene cecinerit, aut egregie male. Nonne plures rident audito coccyce,
quam audita luscinia? Heic mediocritas laudem non habet.
As.
At cur plectuntur, qui laudem auferunt?
Eut.
Ne nimia felicitas provocet illis Nemesim aliquam, si simul et laudem auferrent et immunitatem.
As.
Per Bromium, Minos ipse nunquam tulit legem aequiorem.
Phily.
Nullam feres legem de modo bibendi?
Eut.
Dispecta re, sequar exemplum Agesilai Lacedaemoniorum regis.
Phily.
Quid is fecit?
Eut.
Is quum tempore quodam symposiarchus talorum arbitrio delectus esset, rogante
architriclino, quantum cuique vini iuberet apponi: Si largior, inquit, vini copia parata
est, dato cuique quantum poposcerit: si malignior, omnibus ex aequo distribuito.
Phily.
Quid sibi voluit Lacon ille, quum haec diceret?
Eut.
Hoc agebat, ut neque temulentum, neque rursum querulum esset convivium.
Phily.
Qui sic?
Eut.
Quia sunt qui gaudent largius bibere, sunt qui gaudent parcius: reperiuntur et
abstemii, qualis dicitur fuisse Romulus. Itaque si nulli datur vinum nisi poscenti,
primum nemo compellitur ad bibendum; et tamen nihil desiderant, quibus grata est largior
potatio. Ita fit ut nemo tristis sit in convivio. Rursus, si parcior copia vini
distribuitur aequis portionibus in singulos, satis habent qui bibunt moderatius: neque
quisquam in aequalitate potest obmurmurare, quando, qui largius erat hausturus, aequo
animo componit sese ad temperantiam. Hoc exemplum si placet, utar. Volumus enim hoc
convivium fabulosum esse, non vinosum.
Phily.
Quid igitur bibebat Romulus?
Eut.
Idem quod bibunt canes.
Phily.
An non istud indignum rege?
Eut.
Nihilo magis quam quod reges spirant aëre cum canibus communi: nisi quod illud
interest: rex non bibit eandem aquam, quam biberet canis: sed aërem quem
efflavit rex, haurit canis; et vicissim quem efflavit canis, haurit rex. Plus gloriae
tulisset Alexander ille magnus, si cum canibus bibisset. Nihil enim peius regi, qui tot
hominum millibus vigilat, quam vinolentia. Ceterum Romulum abstemium fuisse, declarat
apophthegma non infestiviter ab illo dictum. Etenim quum quidam, videns illum abstinere
a vino, dixisset, vinum vile futurum, si omnes biberent quemadmodum ille; Imo, inquit,
tum arbitror fore carissimum, si biberent omnes vinum quemadmodum ego; bibo enim quantum libet.
Ge.
Utinam heic adesset noster Ioannes Botzemus canonicus Constantiensis, qui nobis Romulum
quendam referret! nam et is abstemius non minus est, quam dicitur, alioqui comis ac
festivus conviva.
Po.
Age, si simul potestis, non dicam sorbere et flare, quod Plautus ait esse difficile,
sed edere et audire, quod est perfacile, bonis avibus auspicabor fabulandi munus. Si
parum erit lepida fabula, scitote Batavam esse. Opinor, aliquot vestrum auditum Macci nomen.
Ge.
Non ita diu est, quod periit.
Po.
Is quum venisset in civitatem quae dicitur Leydis, ac vellet novus hospes innotescere
ioco quopiam, (nam is erat homini mos;) ingressus est officinam calcearii: salutat. Ille
cupiens extrudere merces suas, rogat, numquid vellet. Macco coniiciente oculos in ocreas
ibi pensiles, rogat sutor, num vellet ocreas. Annuente Macco, quaerit aptas tibiis
illius; inventas alacriter protulit, et, ut solent, inducit illi. Ubi iam Maccus esset
eleganter ocreatus, Quam belle, inquit, congrueret his ocreis par calceorum duplicatis
soleis. Rogatus an et calceos vellet, annuit. Reperti sunt, et additi pedibus. Maccus
laudabat ocreas, laudabat calceos. Calcearius tacite gaudens, succinebat illi laudanti,
sperans pretium aequius, posteaquam emptori tantopere placeret merx. Et iam erat
nonnulla contracta familiaritas. Heic Maccus: Dic mihi, inquit, bona fide, nunquamne usu
venit tibi, ut, quem sic ocreis et calceis ad cursum armasses, quemadmodum nunc armasti
me, abierit non numerato pretio? Nunquam, ait ille. Atqui si forte, inquit, veniat usu,
quid tu tum faceres? Consequerer, inquit calcearius, fugientem. Tum Maccus, Serione ista
dicis, an ioco? Plane serio, inquit alter, loquor; et serio facerem. Experiar, ait
Maccus. En pro calceis praecurro, tu cursu sequere. Simulque cum dicto coniecit se in
pedes. Calcearius e vestigio consequtus est, quantum poterat; clamitans, Tenete furem,
tenete furem. Ad hanc vocem quum cives undique prosiliissent ex aedibus, hoc commento
cohibuit illos Maccus, ne quis manum iniiceret; ridens ac vultu placido, Ne quis,
inquit, remoretur cursum nostrum; certamen est de cupa cerevisiae. Itaque iam omnes
praebere sese certaminis spectatores. Suspicabantur autem, calcearium dolo clamorem eum
fingere, ut hac occasione anteverteret. Tandem calcearius cursu victus, sudans et
anhelus domum rediit. Maccus tulit brabeum.
Ge.
Maccus iste effugit quidem calcearium, at non effugit furem.
Po.
Quam ob rem?
Ge.
Quia furem ferebat secum.
Po.
Forte tum non erat ad manum pecunia, quam postea resolvit.
Ge.
Verum erat actio furti.
Po.
Ea quidem post intentata est. Sed iam magistratibus aliquot innotuerat Maccus.
Ge.
Quid attulit Maccus?
Po.
Quid attulit? rogas? in caussa tam vincibili? Magis periclitatus est actor quam reus.
Ge.
Qui sic?
Po.
Quia gravabat illum actione calumniae, et intendebat legem Rhemiam, quae dictat, ut,
qui crimen intenderit, quod probare non possit, poenam ferat, quam laturus erat reus, si
convictus fuisset. Negabat se contrectasse rem alienam invito domino, sed ultro
deferente, nec ullam pretii mentionem intercessisse. Se provocasse calcearium ad
certamen cursus; illum accepisse conditionem; nec habere quod queratur, quum esset cursu superatus.
Ge.
Haec actio non multum abest ab umbra asini. Quid tandem?
Po.
Ubi satis risum est, quidam e iudicibus vocavit Maccum ad coenam, et numeravit
calceario pretium. Simile quiddam accidit Daventriae me puero. Erat tempus illud, quo
regnant piscatores, frigent lanii. Quidam adstabat ad fenestram fructuariae, sive Graece
mavultis, oporapolidis, foeminae vehementer obesae, oculis intentis in ea, quae
proposita venum erant; illa ex more invitavit, si quid vellet: et quum videret hominem
intentum ficis: Vis, ait, ficos? sunt perquam elegantes. Quum ille annuisset, rogat quot
libras vellet: Vis, inquit, quinque libras? Annuenti, tantum ficorum effudit in gremium.
Dum illa reponit lances, ille se subducit, non cursu, sed placide. Ubi prodisset
acceptura pecuniam, vidit emptorem abire: insequitur maiore voce, quam cursu. Ille
dissimulans pergit quo coepit ire; tandem multis ad foeminae vocem concurrentibus,
restitit. Ibi in populi corona agitur caussa: risus oboritur: emptor negabat se emisse,
sed quod ultro delatum fuisset accepiss: si vellet experiri apud iudices, se compariturum.
Ge.
Age, narrabo fabulam tuae non admodum dissimilem, fortasse nec inferiorem, nisi quod
haec non habet auctorem perinde celebrem atque est Maccus. Pythagoras totum mercatum
dividebat in tria hominum genera: quorum alii prodiissent ut venderent, alii ut emerent:
hoc utrumque genus aiebat sollicitum esse, proinde nec felix: alios non ob aliud venire
in forum, quam ut spectent quid illic proferatur, aut quid agatur: hos solos esse
felices, quod vacui curis gratuita voluptate fruerentur. Atque ad hunc modum dicebat
philosophum versari in hoc mundo, quemadmodum illi versarentur in mercatu. Verum in
nostris emporiis quartum hominum genus obambulare solet, qui nec emunt, nec vendunt, nec
otiosi contemplantur, sed observant solicite, si quid possint involare. Atque in hoc
genere reperiuntur quidam mire dextri; dicas esse Mercurio favente natos. Convivator
dedit fabulam cum coronide; ego dabo cum prooemio. Nunc accipite, quod nuper accidit
Antverpiae. Sacrificus quidam receperat illic mediocrem summam pecuniae, sed argenteae.
Id impostor quidam animadverterat. Adiit sacrificum, qui gestabat in zona crumenam
nummis turgidam: salutat civiliter; narrat, sibi datum negotium a suis, ut vici sui
parocho mercaretur novum pallium sacrum, quae summa vestis est sacerdoti rem divinam
peragenti. Rogat, hac in re commodaret sibi tantillum operae, ut secum iret ad eos, qui
vendunt huiusmodi pallia, quo videlicet ex modo corporis ipsius sumeret maius aut minus;
nam sibi videri staturam ipsius cum parochi magnitudine vehementer congruere. Hoc
officium, quum leve videretur, facile pollicitus est sacrificus. Adeunt aedes cuiusdam.
Prolatum est pallium, sacrificus induit, venditor affirmat mire congruere. Impostor quum
nunc a fronte, nunc a tergo contemplatus esset sacrificum, satis probavit pallium; sed
caussatus est, a fronte brevius quam par esse. Ibi venditor, ne non procederet
contractus, negat id esse pallii vitium, sed crumenam turgidam efficere, ut ea parte
offenderet brevitas. Quid multa? Sacrificus deponit crumenam: denuo contemplantur. Ibi
impostor averso sacrifico crumenam arripit, ac semet in pedes coniicit. Sacerdos cursu
insequitur ut erat palliatus, et sacrificum venditor. Sacrificus clamat, Tenete furem:
venditor clamat, Tenete sacrificum: impostor clamat: Cohibete sacrificum furentem; et
creditum est, quum viderent illum sic ornatum in publico currere. Itaque dum alter
alteri in mora est, impostor effugit.
Eut.
Dignus qui non simplici suspendio pereat, tantus artifex.
Ge.
Nisi iam pendet.
Eut.
Utinam non solus, sed una cum illo qui talibus portentis favent in perniciem reipublicae.
Ge.
Non favent gratis. Catena est, quae demissa in terras pertingit ad Iovem.
Eut.
Ad fabulas redeundum.
As.
Ad te redit ordo, si fas est regem in ordinem cogere.
Eut.
Non cogar; imo volens veniam in ordinem; alioqui tyrannus essem, non rex, si leges,
quas aliis praescribo, recusem.
As.
Veruntamen aiunt, principem esse supra leges.
Eut.
Istuc non omnino falso dictum est, si principem accipias summum illum principem, quem
tum vocabant Caesarem; deinde si sic accipias, superiorem legibus, quod alii coacti
utcunque servant, illum suapte sponte multo cumulatius praestare. Quod enim animus est
corpori, hoc est bonus princeps reipublicae. Quid opus erat addere, bonus, quando malus
princeps non est princeps: quemadmodum spiritus impurus, qui invasit corpus hominis, non
est animus. Sed ad fabulam; et arbitror convenire, ut rex regiam fabulam adferam.
Ludovicus, Galliarum rex, eius nominis undecimus, quum rebus domi turbatis
peregrinaretur apud Burgundiones, occasione venationis nactus est familiaritatem cum
Conone quodam homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri. Nam hoc genus hominibus
delectantur monarchae. Ad huius aedes frequenter diverterat rex ex venatu; et, ut
plebeiis rebus nonnunquam delectantur magni principes, apud eum magna cum voluptate
vescebatur rapis. Mox ubi Ludovicus restitutus iam rerum potiretur apud Gallos,
submonuit Cononem uxor, ut regem veteris hospitii commonefaceret; adiret illum, et rapas
aliquot insignes illi dono adferret. Tergiversatus est Conon, se lusurum operam:
principes enim non meminisse talium officiorum. Sed vicit uxor. Deligit Conon rapas
aliquot insignes; accingitur itineri. Verum ipse per viam captus illecebra cibi,
paullatim devoravit omnes, una dumtaxat excepta insigniter magna. Ubi Conon prorepsisset
in aulam, qua rex erat iturus, statim agnitus est a rege, et accersitus. Ille magna cum
alacritate detulit munus; rex maiore cum alacritate accepit, mandans cuidam e proximis,
ut diligenter reponeretur inter ea, quae haberet carissima. Cononem iubet secum
prandere: a prandio egit Cononi gratias; et cupienti repetere rus suum iussit pro rapa
numerari mille coronatos aureos. Huius rei fama quum, ut fit, per omne regis famulitium
esset pervagata, quidam ex aulicis dono dedit regi equum non inelegantem. Rex
intelligens, illum, provocatum benignitate quam praestiterat Cononi, captare praedam,
vultu maiorem in modum alacri accepit munus, et convocatis primoribus consultare coepit,
quo munere pensaret equum tam bellum, tamque pretiosum. Interim, qui donarat equum, spes
opimas animo concipiebat, sic cogitans: Si sic pensavit rapam donatam a rustico, quanto
munificentius pensaturus est equum talem oblatum ab aulico? Quum regi veluti de re magna
consultanti alius aliud responderet, diuque vana spe lactatus esset captator; tandem
rex: Venit, inquit, in mentem, quod illi donem: et accersito ex proceribus quopiam,
dixit in aurem, ut adferat id, quod reperiret in cubiculo (simulque locum designat)
serico diligenter obvolutum. Adfertur rapa: eam, ut erat obvoluta, rex sua manu donat
aulico, addens, sibi videri bene pensatum equum cimelio, quod sibi constitisset mille
coronatis. Digressus aulicus dum tollit linteum, pro thesauro reperit, non carbones,
quod aiunt, sed rapam iam subaridam. Ita captator ille captus, risui fuit omnibus.
As.
Iam si permittis, rex, ut plebeius loquar regalia, referam quod ex tua fabula venit in
mentem de eodem Ludovico. Nam ut ansa ansam, ita fabula trahit fabulam. Quidam famulus,
quum vidisset pediculum repentem in veste regia, flexis genibus, ac sublata manu,
significat, se nescio quid officii praestare velle. Ludovico praebente se, sustulit
pediculum, et clam abiecit. Rogante rege, quid esset, puduit fateri. Quum instaret rex,
fassus est, fuisse pediculum. Laetum, inquit, omen est; declarat enim me esse hominem,
quod hoc genus vermiculorum peculiariter infestet hominem, praesertim in adolescentia.
Iussitque pro officio numerari coronatos quadraginta. Post dies aliquammultos alter
quidam, qui viderat illi feliciter cessisse tam humile officium, nec animadvertens,
plurimum interesse, ex animo facias quid, an arte, simili gestu aggressus est regem, ac
rursus illo se praebente, simulabat, se tollere quiddam e veste regia, quod mox
abiiceret. Quum urgeret rex tergiversantem, ut diceret quid esset, mire simulato pudore,
tandem respondit esse pulicem. Rex intellecto fuco, Quid, inquit, an tu me facies canem?
Iussit tolli hominem, ac pro captatis quadraginta coronatis infligi quadraginta plagas.
Phily.
Non tutum est, ut audio, cum regibus facetiis ludere. Quemadmodum enim leones se
nonnunquam placide praebent fricanti, iidem, ubi lubitum est, leones sunt, et iacet
collusor; itidem favent principes. Sed adferam tuae fabulae fabulam non dissimilem, ne
recedamus interim a Ludovico, cui pro delectamento erat, corvos hiantes fallere. Dono
acceperat alicunde decem milia coronatorum. Quoties autem principibus obtigit nova
pecunia, venantur omnes officiarii, et captant aliquam praedae partem; id non fugiebat
Ludovicum. Quum igitur ea pecunia exprompta esset in mensa, quo magis irritaret spem
omnium, sic loquutus est circunstantibus. Quid? an non videor vobis rex opulentus? Ubi
collocabimus tantam pecuniae vim? Donaticia est, donari vicissim convenit. Ubi nunc sunt
amici, quibus pro suis in me officiis debeo? Adsint nunc, priusquam effluat hic
thesaurus. Ad hanc vocem accurrere permulti: nemo non sibi sperabat aliquid. Rex quum
vidisset aliquem maxime inhiantem, et iam oculis devorantem pecuniam; ad eum conversus,
Amice, inquit, quid tu narras? Ille commemorabat, se diu aluisse falcones regios, summa
fide, nec sine gravibus impendiis: alius aliud adferebat; suum quisque officium verbis
quantum poterat exaggerabat, idque non sine mendaciis. Rex omnes benigne audiebat, et
singulorum orationem comprobabat. Haec consultatio dilata est in longum tempus, quo
diutius spe metuque torqueret omnes. Adstabat inter hos primus Cancellarius; nam et hunc
iusserat acciri. Is ceteris prudentior, non praedicabat officia sua, sed agebat
spectatorem fabulae. Ad hunc tandem conversus rex: Quid, inquit, narrat meus
Cancellarius? Solus ille nihil petit, nec praedicat officia sua. Ego, inquit
Cancellarius, plus accepi a benignitate regia, quam promeruerim: nec ulla de re magis
sollicitus sum, quam ut regiae in me munificentiae respondeam; tantum abest ut velim
flagitare plura. Tum rex: Unus igitur, inquit, omnium non eges pecunia? Ne egerem,
inquit alter, iam tua praestitit benignitas. Ibi rex versus ad alios: Nae ego sum,
inquit, regum omnium magnificentissimus, qui tam opulentum habeam Cancellarium. Heic
magis accensa spes est omnibus, futurum, ut pecunia ceteris distribueretur, quandoquidem
ille nihil ambiebat. Ad hunc modum ubi satis diu lusisset rex, coëgit
Cancellarium, ut totam eam summam domum auferret. Moxque versus ad ceteros iam moestos,
Vobis, inquit, erit alia exspectanda occasio.
Philo.
Fortasse frigidius videbitur, quod narraturus sum; proinde deprecor doli mali
suspicionem furtive, ne videar de industria ambisse immunitatem. Adiit eundem Ludovicum
quidam, petens, ut munus, quod forte vacabat in eo pago in quo habitabat, iuberet in
ipsum transferri. Rex audita petitione expedite respondit, Nihil efficies: videlicet
amputans omnem spem impetrandi quod petebatur. Petitor item, mox actis regi gratiis,
discessit. Rex in ipsa fronte colligens, hominem esse non omnino sinistri ingenii,
suspicansque, illum non intellexisse, quid respondisset, iubet eum revocari. Redit. Tum
rex, Intellexeras, inquit, quid tibi responderim ? Intellexi. Quid igitur dixi ? Me
nihil effecturum. Cur igitur agebas gratias? Quoniam, inquit, est domi quod agam:
proinde magno meo incommodo persequuturus eram heic spem ancipitem: nunc beneficium
interpretor, cito negasse beneficium; meque lucratum quidquid eram perditurus, si vana
spe lactatus fuissem. Ex eo responso rex coniectans hominem minime segnem, ubi pauca
percunctatus esset, Habebis, inquit, quod petis, quo mihi bis agas gratias; simulque
versus ad officiarios, Expediantur, inquit, huic sine mora diplomata, ne heic diu suo
damno haereat.
Eug.
Non deest quod referam de Ludovico, sed malo de nostro Maximiliano. Qui ut nequaquam
solitus est defodere pecuniam, ita clementissimus erat in eos, qui decoxerant, modo
nobilitatis titulo commendarentur. Ex hoc hominum genere quum cuidam iuveni vellet
opitulari, mandavit illi legationem, ut a civitate quadam, titulo nescio quo, peteret
centum milia florenorum. Talis autem erat titulus, ut si quid impetratum esset
dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia quinquaginta; Caesari
reddidit triginta. Caesar laetus insperata praeda, dimisit hominem, praeterea nihil
inquirens. Interea quaestores et rationales olfecerant, plus acceptum fuisse quam
exhibitum. Interpellant Caesarem, ut accerseret hominem. Accitus est: venit illico. Tum
Maximilianus: Audio, inquit, te accepisse millia quinquaginta. Fassus est. Non
exhibuisti nisi triginta millia. Fassus est et hoc. Reddenda est, inquit, ratio.
Promisit se facturum, ac discessit. Rursum quum nihil esset actum, interpellantibus
officiariis, revocatus est. Tum Caesar, Nuper, inquit, iussus es reddere rationem.
Memini, inquit ille; et in hoc sum. Caesar suspicans, illi rationem nondum satis esse
subductam, passus est illum sic abire. Quum sic eluderet, officiarii vehementer
instabant; clamitantes, non esse ferendum, ut ille tam palam illuderet Caesari.
Persuaserunt, ut accersitus iuberetur inibi praesentibus ipsis exhibere rationem. Annuit
Caesar. Accitus venit ilico, nihil tergiversatus. Tum Caesar, Nonne, inquit, pollicitus
es rationem? Pollicitus, respondit ille. Iam, inquit, opus est: en adsunt qui excipient;
nec est diutius tergiversandi locus. Assidebant officiarii, paratis ad id codicillis.
Ibi iuvenis sat dextre, Non detrecto, inquit, rationem, invictissime Caesar; verum
huiusmodi rationum non sum admodum peritus, ut qui nunquam reddiderim: isti qui
assident, talium rationum sunt peritissimi; si vel semel videro, quemadmodum illi
tractent huiusmodi rationes, ego facile imitabor. Rogo iubeas illos vel exemplum edere;
videbunt me docilem. Caesar sensit dictum hominis, quod non intelligebant hi, in quos
dicebatur; ac subridens, Verum, inquit, narras; et aequum postulas. Ita iuvenem dimisit.
Subindicabat enim, sic illos Caesari solere reddere rationem, quemadmodum ipse
reddiderat; nimirum, ut bona pecuniae portio penes ipsos remaneret.
Le.
Nunc tempus est, ut ab equis, quod aiunt, ad asinos descendat fabula; a regibus ad
Antonium sacrificum Lovaniensem, qui Philippo cognomento Bono fuit in deliciis. Huius
viri feruntur multa vel iucunde dicta, vel iocose facta, sed pleraque sordidiora. Nam
plerosque lusus suos condire solitus est unguento quodam, quod non admodum eleganter
sonat, sed peius olet. Deligam unum ex mundioribus. Invitarat unum atque alterum bellum
homunculum forte obvios in via. Quum redisset domum, reperit culinam frigidam, nec erat
nummus in loculis; quod illi nequaquam erat insolens. Heic opus erat celeri consilio.
Subduxit se tacitus: et ingressus culinam foeneratoris, quicum erat illi familiaritas,
quod frequenter ageret cum illo, digressa famula, subduxit unam ex ollis aeneis una cum
carnibus iam coctis, ac veste tectam deferebat domum: dat coquae: iubet protinus effundi
carnes et ius in aliam ollam fictilem, simulque foeneratoris ollam defricari donec
niteret. Eo facto mittit puerum ad foeneratorem, qui deposito pignore drachmas duas a
foeneratore sumat mutuo; sed accipiat chirographum, quod testaretur, talem ollam missam
ad ipsum. Foenerator non agnoscens ollam, utpote defrictam ac nitentem, recipit pignus,
dat chirographum, et numerat pecuniam; ea pecunia puer emit vinum. Ita prospectum est
convivio. Tandem quum appararetur prandium foeneratori, desiderata est olla. Heic
iurgium adversus coquam. Ea quum gravaretur, constanter affirmavit, neminem eo die
fuisse in culina praeter Antonium. Improbum videbatur hoc suspicari de sacrifico. Tandem
itum est ad illum: exploratum an apud illum esset olla: ne musca quidem olla reperta.
Quid multis ? Serio flagitata est ab illo olla, quod solus ingressus esset culinam, quo
tempore desiderata est. Ille fassus est sumpsisse commodato ollam quandam, sed quam
remisisset illi, unde sumpserat. Id quum illi pernegarent, et incaluisset contentio,
Antonius adhibitis aliquot testibus, Videte, inquit, quam periculosum est cum horum
temporum hominibus agere sine chirographo: intenderetur mihi propemodum actio furti, ni
manum haberem foeneratoris. Et protulit syngrapham. Intellectus est dolus: fabula magno
cum risu per totam regionem dissipata est, ollam oppignoratam ipsi cuius erat. Huiusmodi
dolis libentius favent homines, si commissi sunt in personas odiosas, praesertim eos,
qui solent aliis imponere.
Ad.
Nae tu nobis mare fabularum aperuisti, nominato Antonio: sed unam dumtaxat, eamque
brevem referam, quam audivi nuperrime. Agitabant simul convivium aliquot belli, ut
dicunt, homunculi, quibus nihil prius in vita, quam ridere. Inter hos erat Antonius,
atque alter item, et ipse celebris hoc genere laudis, ac velut aemulus Antonii. Porro
quemadmodum inter philosophos, si quando conveniunt, proponi solent quaestiunculae de
rebus naturae, ita heic statim nata est quaestio, quaenam esset hominis pars
honestissima. Alius divinabat oculos, alius cor, alius cerebrum, alius item aliud: et
suae quisque divinationis rationem adferebat. Antonius iussus dicere sententiam, dixit,
os sibi videri partem omnium honestissimam; et addidit caussam nescio quam. Tum alter
ille, ne quid ipsi conveniret cum Antonio, respondit, eam partem qua sedemus, sibi
videri honestissimam. Quum id videretur omnibus absurdum, attulit hanc caussam, quod is
diceretur vulgo honoratissimus, qui primus consideret: hoc honoris competere parti, quam
dixisset. Applausum est huic sententiae, et risum est affatim. Placuit homo sibi de hoc
dicto; visusque est in eo certamine victus Antonius. Dissimulavit Antonius, qui non ob
aliud detulerat ori primam honestatis laudem, nisi quod sciret, illum velut aemulum suae
gloriae diversam partem nominaturum. Post dies aliquot quum rursus uterque vocatus esset
ad idem convivium, ingressus Antonius offendit aemulum cum aliis aliquot confabulantem,
dum adornatur coena: et aversus emisit clarum ventris crepitum ante faciem alterius.
Ille indignatus, Abi, inquit, scurra; ubinam didicisti mores istos? Tum Antonius, Etiam
indignaris? inquit. Si te salutassem ore, resalutasses: nunc te saluto parte corporis,
vel te iudice, omnium honestissima, et scurra vocor. Sic recuperavit prius amissam
gloriam Antonius. Diximus omnes; nunc superest ut pronuntiet iudex.
Ge.
Id faciam, sed non prius quam suum quisque cyathum ebiberit. En auspicor. Sed lupus in fabula.
Po.
Haud levum omen adfert Levinus Panagathus.
Lev.
Quid actum est inter tam lepidos congerrones?
Po.
Quid aliud? Certatum est fabulis, donec lupus intervenires.
Lev.
Huc igitur adsum, ut perficiam fabulam, volo vos omnes cras apud me prandere prandium theologicum.
Ge.
Scythicum promittis convivium.
Lev.
*)AUTO\ DEI/CEI. Nisi fatebimini hoc fuisse vobis quovis
fabuloso convivio iucundius, non recuso dare poenas in coena. Nihil iucundius, quam quum
serio tractantur nugae.