Ch.
Quid narras? incredibile dictu. Non verisimile dicis. Somnium mihi narras. Non fit
mihi simile veri. Monstri simile narras. Non pudet tam improbae vanitatis? Digna
fabula, quae addatur veris narrationibus Luciani.
Pe.
Imo rem narro a gravissimis proditam auctoribus: nisi forte tibi parum spectatae
fidei est Aulus Gellius.
Ch.
Mihi vero, quae scribit ille, folia Sibyllae sunt omnia.
Pe.
Quid tandem theologum tot annos somniasse reris? Nam theologum fuisse, proditum est.
Ch.
Audire gestio.
Responsio
Pe.
Quid aliud, quam quae postea prodidit Scotus, et huius farinae sodales? Sed bene cum
Epimenide actum est, qui vel tandem ad se redierit: multi theologi nunquam
expergiscuntur a suis somniis.
Ch.
Age, facis ut poëta dignum est: sed perge mentiri.
Pe.
Epimenides igitur somno solutus, e spelunca prodit, circumspicit, mutata videt omnia,
sylvas, ripas, fumina, arbores, agros, breviter nihil non novum. Accedit ad urbem,
percunctatur, manet illic aliquamdiu, neque novit quenquam, neque a quopiam agnitus
est. Alius hominum cultus, nec idem vultus, mutatus sermo, diversi mores. Nec miror,
hoc Epimenidi post tantum annorum evenisse, quum mihi idem propemodum evenerit, qui
pauculos annos abfuissem.
Ch.
Quid uterque parens? vivuntne?
Pe.
Vivunt ambo, et valent utcunque, senio, morbo, denique bellorum calamitate confecti.
Ch.
Haec est humanae vitae comoedia. Haec est fatorum lex inevitabilis.
Pe.
Coenabis hodie domi?
Ch.
Foris coenaturus sum. Foris coenandum est mihi.
Pe.
Apud quem?
Ch.
Apud socerum meum, apud generum meum, apud nurum meam, apud affinem meum. Affines
dicuntur, qui non sanguinis, sed matrimonii coniunctione copulati sunt.
Pe.
Quae sunt igitur usitata vocabula affinitatum?
Ch.
Maritus et uxor, nota sunt nomina.
Socer uxoris meae pater est mihi.
Gener filiae meae maritus.
Socrus uxoris meae mater.
Nurus filii mei uxor.
Levir mariti frater. Levir dicitur ab uxore, ut Helena Hectorem levirum vocat,
quod esset nupta Paridi.
Fratria fratris mei uxor.
Glos mariti soror.
Vitricus matris meae maritus.
Noverca patris mei uxor.
Privignus uxoris aut mariti filius.
Privigna filia alterutrius.
Rivalis qui amat eandem.
Pellex quae amat eundem: ut Thraso rivalis est Phaedriae, et Europe pellex est Iunoni.