Personae
Th.
Quid est bonae rei, quod tecum rides tam suaviter, quasi thesaurum nactus sis?
An.
Non procul aberrat a scopo tua divinatio.
Th.
At non imparties sodali quidquid istuc est boni?
An.
Imo iamdudum optabam mihi dari quempiam, in cuius sinum effunderem hoc meum gaudium.
Th.
Age igitur, imparti.
An.
Audivi modo fabulam lepidissimam, quam iures esse comicum figmentum, nisi mihi locus,
personae, totaque res esset tam nota, quam tu notus es mihi.
Th.
Audire gestio.
An.
Nostine Polum Fauni generum?
Th.
Maxime.
An.
Is est et auctor, et actor huius fabulae.
Th.
Facile crediderim. Nam ille vel absque persona possit quamvis agere fabulam.
An.
Sic est. Nosti, opinor, et praedium, quod habet non ita procul a Londino?
Th.
Phy! Non semel illic compotavimus.
An.
Agnoscis igitur viam utrinque arboribus pari digestis intervallis septam.
Th.
Ad laevam aedium partem, altero fere balistae iactu.
An.
Tenes. Alterum viae latus habet alveum siccum, dumis ac vepribus obsitum: e ponticulo
iter est in apertam planitiem.
Th.
Memini.
An.
Iam pridem vagabatur rumor ac fabula per eius loci rusticos, iuxta ponticulum hunc
observari spectrum quoddam, cuius subinde exaudirentur miserandi eiulatus:
suspicabantur, animam esse cuiuspiam, quae diris cruciatibus torqueretur.
Th.
Quis auctor erat istius rumoris?
An.
Quis nisi Polus? Hoc prooemium praestruxerat suae fabulae.
Th.
Quid isti venit in mentem, ut ista configeret?
An.
Nescio; nisi quia sic est hominis ingenium: gaudet huiusmodi commentis ludere
stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius generis. Simul equitabamus aliquam
multi Richemondam; inter quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire
serenum, nec ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis,
signavit totam faciem ac scapulas imagine crucis, et vultu ad stuporem composito, ita
secum:Deum immortalem! quid ego video?Rogantibus, qui proxime equitabant,
quid videret, rursus obsignans se maiore cruce:Avertat,
inquit,clementissimus Deus hoc ostentum. Cum instarent aviditate
cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli
locum,Nonne,inquit,videtis illic immanem draconem, igneis armatum
cornibus, cauda in circulum retorta? Cum negarent se videre, atque ille
iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus quispiam, ne
videretur parum oculatus, affirmavit, se quoque videre. Hunc imitatus est unus item
atque alter: pudebat enim non videre quod tam esset perspicuum. Quid multis? Intra
triduum rumor hic totam Angliam pervaserat, tale portentum apparuisse. Mirum autem,
quantum fama popularis addidit fabulae. Nec deerant qui, quid sibi vellet ostentum,
interpretarentur serio. Horum stultitia ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum
voluptate fruebatur.
Th.
Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad spectrum.
An.
Interea commodum divertit ad Polum Faunus, quidam sacerdos, ex eorum genere, quibus non
satis est appellari Latine regulares, nisi Graece cognomen idem accinatur, parochus vici
illic alicunde vicini. Is sibi non vulgariter videbatur sapere, praesertim in rebus sacris.
Th.
Intelligo, repertus est actor fabulae.
An.
Super coenam ortus est sermo de rumore spectri. Cum Polus sentiret, Fauno rumorem hunc
non solum auditum esse, verum etiam creditum, coepit hominem obtestari, vir doctus ac
pius succurreret animulae tam dira patienti, etSi quid dubitas,
inquit,explora rem, obambula ad decimam iuxta ponticulum illum, et audies
miserum eiulatum: adiunge tibi quem voles comites; ita et tutior audies, et certius.
Th.
Quid deinde?
An.
Coena peracta, Polus ex more abit venatum, aut aucupatum. Faunus obambulans, cum iam
tenebrae sustulissent certum de rebus iudicium, tandem audit miserandos gemitus: hos
Polus artifex mire effingebat, abditus illic in vepreto, adhibita ad id olla fictili:
quo vox e cavo reddita lugubrius quiddam sonaret.
Th.
Haec fabula, ut video, vincit phasma Menandri.
An.
Magis istuc dices, si totam audieris. Faunus domum se recepit, narrare cupiens, quid
audisset. Polus alia via compendiaria iam anteverterat. Ibi Faunus narrat Polo, quod
erat actum, et aliquid etiam affingit, quo res esset admirabilior.
Th.
Poterat interim Polus tenere risum?
An.
Illene? Vultum habet in manu. Dixisses rem serio agi. Tandem Faunus, vehementer
obtestante Polo, suscepit negotium exorcismi, ac totam eam noctem agit insomnem, dum
dispicit, quibus modis rem aggrederetur tuto: nam sibi quoque misere metuebat. Primum
itaque congesti sunt exorcismi efficacissimi, et additi novi nonnulli per viscera beatae
Mariae, per ossa beatae Werenfridae. Deinde delectus est locus in planitie vicina
vepreto, unde vox exaudiebatur: circumductus est circulus satis amplus, qui crebras
haberet cruces, variasque notulas. Haec omnia peragebantur verbis conceptis. Adhibitum
est vas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant,
unde pendebat initium Evangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano
Pontifice quotannis consecrari solitam, quae vulgo dicitur Agnus Dei. His armis olim se
muniebant adversus noxios daemones, prius quam illis Francisci cuculla coepit esse
formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset, impetum faceret in
exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo committere: sed decretum est,
adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior adiunctus
fuisset, proderetur fabulae mysterium, adiungit parochum quendam ex vicina, cui rem
totam aperit: sic enim postulabat actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non
abhorreret. Postridie rebus omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum
parocho circulum ingreditur. Polus, qui praecesserat, e vepreto gemit miserabiliter.
Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in villam
proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per multos agi.
Th.
Quid faciunt?
An.
Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt. Ubi non procul abessent a
circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e circulo.
Th.
Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret!
An.
Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime cesserat illis.
Th.
Qui sic?
An.
Nam equi subito prolato igne consternati, parum abfuit, quin et se praecipitarent, et
sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus velut ignarus
omnium, rogat, quid esset actum. Ibi Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos
cacodaemones, in nigris equis oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui tentassent
ingredi circulum, verum efficacibus verbis abactos in malam rem. His rebus cum
accrevisset animum Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: cumque diu
multis obtestationibus provocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul
ostendit sese ex equis atris horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in circulum.
Th.
Nihil habebant ignis?
An.
Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem: eo
leviter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se proripit, velut abacti
exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque, una cum vase quod habebant aquae sacrae plenum,
provolvunt in terram.
Th.
Hoc praemii tulit pro sua actione parochus?
An.
Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam fabulam. His ita gestis, ubi
reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum Faunus, quanto fuisset in periculo, et
quam fortiter utrumque cacodaemonem suis verbis profligasset: iamque certam conceperat
fiduciam, nullum esse tam noxium aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere.
Th.
Faunus ille non multum abest a fatuo.
An.
Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum supervenit Poli gener: nam
eius filiam duxerat natu maximam: iuvenis, ut scis, ingenio mire festivo.
Th.
Scio: nec abhorrens ab huiusmodi iocis.
An.
Abhorrens? Nullum ille vadimonium non desereret, si talis vel spectanda, vel agenda
esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque illi delegat partes, ut animam agat.
Sumit ornatum, ac lubens; convolvit se linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet
prunam vivam in testa, quae per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est
ad locum, ubi haec agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos
omnes. Tandem procul inter vepretum ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac
misere suspirans. Hanc cum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset, subito
prosiliit e vepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu:Nihil,
inquit,tibi iuris est in hanc animam: mea est; ac subinde procurrit usque
ad oram circuli, velut impetum facturus in exorcistam; moxque velut submotus verbis
exorcismi, et vi aquae sacrae, quam illi multa aspersit, retrocessit. Tandem abacto
paedagogo daemone, nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti,
respondit se esse animam Hominis christiani. Rogata, quo nomine vocaretur,
respondit:Faunus.Faunus, inquit,idem mihi nomen
est. Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum
liberaret. Cum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet fucum,
subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod tempus urgeret, quo
cogeretur abire, quo liberet daemoni; pollicita tamen est, sese postridie redituram,
hora qua fas esset. Rursus convenitur in aedibus Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi
denarrat exorcista, quid esset gestum, nonnulla etiam admentiens, quae sibi tamen
persuadebat esse vera. Adeo favebat negotio, quod agebatur. Iam hoc compertum erat,
scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo daemone diris cruciatibus
vexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit.
Th.
Obsecro quidnam?
An.
Cum Faunus evocasset animam, Polus, qui daemonem agebat, prorsus sic assiliit, quasi
intra circulum irrupturus, cumque contra Faunus pugnaret exorcismis, multamque vim aquae
aspergeret, tandem exclamat daemon, se ne pili quidam facere ista
omnia:Rem, inquit, habuisti cum puella; mei iuris est. Id cum
Polus ioco diceret, tamen forte fortuna verum dixisse visus est: nam exorcista hoc dicto
tactus, ilico recepit se in centrum circuli, et nescio quid immussavit in aurem parocho.
Id Polus sentiens, recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset.
Th.
Sane polus religiosum ac verecundum agebat daemonem.
An.
Sic est, reprehendi poterat actio, quod parum meminisse decori. Exaudivit tamen parochi
vocem indicentis satisfactionem.
Th.
Quam?
An.
Ut ter diceret praecationem dominicam: ex hoc coniiciebat, illum ter habuisse rem eadem nocte.
Th.
Hoc sane regularis ille praeter regulam.
An.
Homines sunt et lapsus erat humanus.
Th.
Perge: quid deinde factum.
An.
Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et vitro provocat daemonem. At ille iam
timidior refugiebat.Fefellisti me, inquiens:si sapuissem, non
monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae semel sacerdoti confessus sis,
prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne possit opprobrare.
Th.
Iocum plane ridiculum narras.
An.
Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in modum colloquium habitum est
cum anima. Summa huc evasit. Roganti exorcistae, num qua via posset a cruciatu liberari,
respondit ille, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude partam, restitueretur. Ibi
Faunus,Quid, inquit,si per bonos viros dispensaretur in pios
usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus exorcista, summa diligentia
percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit,ingentem; quod illi erat
bonum atque commodum. Indicavit et locum, sed procul dissitum, ubi thesaurus heic
defossus esset. Praescripsit in quos usus vellet impendi.
Th.
In quos?
An.
Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret limina Petri, alter iret
salutaturum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur pectinem Iesu, qui est Treveris.
Deinde per aliquot monasteria magna vis psalteriorum, ac missarum perageretur. Quod
superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam totus erat in thesauro Fauni animus;
illum toto pectore devorat.
Th.
Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter male audiunt sacerdotes.
An.
Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a
Polo, coepit animam de curiosis artibus percunctari, de alcumistica, deque magia. Et ad
haec anima quaedam respondit pro tempore, ceterum pollicita, se plura indicaturam, simul
atque illius opera liberata fuisset a paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius
fabulae actus. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil
aliud crepare in colloquiis, in conviviis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et
omnino nihil iam humile loquebatur. Adiit locum, reperit signa, non ausus tamen est
effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum, si
prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribus
subolebat fucus. Cum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam
admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne qui hactenus habitus esset vir
prudens, nunc diversam de se speciem daret omnibus. Ille tamen nullius oratione potuit
commoveri, quo minus crederet, rem esse seriam, adeoque penitus haec imaginatio
occupavit animum hominis, ut praeter spectra et malos genios nihil loqueretur. Abierat
mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut
larvam esse diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a vera dementia, ni celeri
remedio succursum fuisset.
Th.
Nimirum hic erit extremus actus fabulae.
An.
Eum tibi reddam. Polus et huius gener huiusmodi technam commenti sunt. Effinxerunt
epistulam raris literis descriptam, idque non in chartis vulgaribus, sed in his, in
quibus artifices reponunt bracteas auri, subrubentibus, ut scis, luto. Epistolae
sententia haec erat:Faunus dudum captivus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo
salutem aeternam. Non est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit
deus animi tui piam voluntatem, et illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc
feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud divum augustinum, qui proximus est
apostolorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut vivas
suaviter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo quadringentesimo
nonagesimo octavo, sub sigillo annuli mei. Haec epistola clam posita est in
altari, ubi facturus erat rem divinam Faunus. Ea peracta subornatus est, qui eum
submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et ostentat ceu
rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab angelo.
Th.
Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse insaniae genus.
An.
Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suavius.
Th.
Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae vulgo feruntur de spectris; sed posthac
multo minus tribuam: suspicor enim ab hominibus credulis, et Fauni similibus, multa pro
veris prodita literis, quae simili artificio sunt adsimulata.
An.
Ego pleraque huius generis esse credo.