Aug.
Ego literis meis nonnullam doctrinae sum opinionem consecutus. Semper curavi, ut in
literaria gloria non postremas partes tenerem.
De amplificatione superiora sunt exempla; nunc ad nostra revertamur. Nihil tua
epistola unquam evenit gratius: Nulla res maiori unquam voluptati fuit, quam tua
scripta. Nulla unquam ex re tantundem cepi voluptatis, quantum ex tuis literis amantissimis.
Hoc modo singulae orationes superiores poterunt variari per interrogationem. Quid
tuis literis in vita iucundius esse potuit? Quid epistola illa tua nobis evenit
dulcius? Quid ita oblectavit unquam, ut proximae tuae literae? Hoc modo rursum
singulas fere orationes variare licebit.
Ch.
Quid deinde fiet?
Aug.
Iam paulo liberius totam orationem vertemus, ut unam dictionem pluribus verbis circumloquamur.
Ch.
Dic exempli causa.
Aug.
Quod modo per nomen incredibile, modo per adverbium incredibiliter, dictum erat, unam
dictionem aliquot verbis commutabimus. Literis consequi nequeam, quantum tuis literis
sim delectatus. Et mihi scriptu, et tibi creditu perdifficile fuerit, quantae
iucunditati tua mihi scripta fuerint. Explicare prorsum nequeo, quam sim tuis literis
gavisus. Et item in infinitum. Rursum alio pacto. Nam hactenus et per negationem, et
per interrogationem, postremo per infinitas orationes variavimus. Nam per subiunctivas
sive conditionales variabimus hoc modo: Moriar, si unquam quicquam fuit tuis literis
aut optatius aut dulcius. Peream, si ulla res maiori voluptati fuit, quam tuae
literae. Ita me Deus amet, ut nihil in vita tuis literis accidit iucundius. Et item
alia multa in hunc modum excogitare licebit.
Ch.
Quid deinde?
Aug.
Nunc ad translationes, similitudines et exempla fugiendum est.