Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

De captandis sacerdotis

Personae

Pa.

Aut parum prospiciunt oculi, aut Coclitem veterem compotorem meum video.

Co.

Imo nihil te fallunt oculi tui: vides sodalem ex animo tuum. Nulla cuiquam erat spes reditus tui, qui tot annos abfueris, ignaris omnibus quae te terrarum haberet regio. Sed unde? dic, quaeso.

Pa.

Ab antipodibus.

Co.

Imo ab insulis, opinor, Fortunatis.

Pa.

Gaudeo, quod agnoveris sodalem tuum: nam verebar, ne sic domum redirem, quemadmodum rediit Ulysses.

Co.

Quonam pacto rediit ille?

Pa.

Nec ab uxore est agnitus. Solus canis iam vetulus, mota cauda dominum agnovit.

Co.

Quot annos ille domo abfuerat?

Pa.

Viginti.

Co.

Tu plures abfuisti: nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis isthuc narrat de Ulysse?

Pa.

Homerus.

Co.

Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fabularum. Fortassis uxor interim asciverat taurum alium, et idcirco non agnovit UIyssem suum.

Pa.

Imo nihil illa castius: sed Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci.

Co.

Qui tandem agnitus est?

Pa.

E tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animadvertit nutrix iam admodum anus, dum illi pedes lavat.

Co.

O curiosam lamiam! Et tu miraris, si ego te agnovi ex isto tam insigni naso?

Pa.

Nihil me poenitet huius nasi.

Co.

Nec est, cur poeniteat, quum organum tibi sit ad res tam multas utile.

Pa.

Ad quas?

Co.

Primum ad exstinguendas lucernas erit cornu vice.

Pa.

Perge.

Co.

Deinde si quid hauriendum erit e cavo profundiore, fuerit loco promuscidis.

Pa.

Papae!

Co.

Si manus erunt occupatae, licebit uti vice paxilli.

Pa.

Etiamne amplius?

Co.

Conducet excitando foculo, si defuerit follis.

Pa.

Belle narras. Quid praeterea?

Co.

Si lumen officiat scribenti, praebebit umbraculum.

Pa.

Ha ha he: est praeterea, quod dicas?

Co.

In bello navali praebebit usum harpagonis.

Pa.

Quid in bello terrestri?

Co.

Erit loco clypei.

Pa.

Quid deinde?

Co.

Findendis lignis erit cuneus.

Pa.

Probe.

Co.

Si praeconem agas, erit tuba: si classicum canas, cornu: si fodias, ligo: si metas, falx: si naviges, ancora: in popina fuerit fuscina: in piscando hamus.

Pa.

O me felicem! Nesciebam me circumferre tam ad multa conducibilem supellectilem.

Co.

Sed quis interim terrarum angulus te habuit?

Pa.

Roma.

Co.

At qui fieri potuit, ut in tanta luce nemo te sciret vivum?

Pa.

Imo nusquam magis latent boni viri; adeo, ut saepe clarissima luce neminem videas in frequenti foro.

Co.

Redis igitur nobis onustus sacerdotiis.

Pa.

Venatus equidem sum sedulo: at parum favit Delia. Nam complures illic piscantur hamo, quod dici solet, aureo.

Co.

Stultum piscandi genus.

Pa.

Et tamen pulchre succedit nonnullis. Sed non omnibus feliciter cadit haec alea.

Co.

An non insigniter stulti sunt, qui plumbum commutant auro?

Pa.

Sed non intelligis, in plumbo sacro venas auri subesse.

Co.

Quid igitur? redisti nobis nihil aliud, quam Pamphagus?

Pa.

Non.

Co.

Quid igitur?

Pa.

Lupus hians.

Co.

Felicius redeunt, qui asini redeunt, sacerdotiorum sarcina graves. Cur mavis sacerdotium, quam uxorem?

Pa.

Quia mihi placet otium. Arridet Epicurea vita.

Co.

At mea sententia suavius vivunt, quibus est lepida puella domi, quam complectantur, quoties libet.

Pa.

Sed adde, nonnunquam quum non libet. Amo voluptatem perpetuam. Qui ducit uxorem, uno mense felix est: cui contingit optimum sacerdotium, in omnem usque vitam fruitur gaudio.

Co.

Sed tristis est solitudo: adeo ut nec Adam suaviter victurus fuerit in Paradiso, nisi Deus illi adiunxisset Evam.

Pa.

Non deerit Eva, cui sit opulentum sacerdotium.

Co.

Sed voluptas non est voluptas, quae cum mala fama, malaque conscientia coniuncta est.

Pa.

Verum dicis: et idcirco mihi in animo est, confabulatione librorum solitudinis taedium fallere.

Co.

Istis quidem sodalibus nihil iucundius. Sed redisne ad tuam piscationem?

Pa.

Redeo, si liceat parare novam escam.

Co.

Aureamne, an argenteam?

Pa.

Utramlibet.

Co.

Bono animo es; pater suppeditabit.

Pa.

Nihil illo tenacius. Nec crediturus est denuo, quum intellexerit, mihi sortem etiam perisse.

Co.

Verum ista lex est aleae.

Pa.

Sed ille non delectatur hac alea.

Co.

Si pernegabit ille, commonstrabo tibi, unde possis quantum voles pecuniae sumere.

Pa.

Tu vero mihi voluptatem narras: age monstra; iam cor mihi salit.

Co.

In promptu est.

Pa.

Nactus es thesaurum aliquem?

Co.

Si nactus essem, mihi nactus essem, non tibi.

Pa.

Si queam corradere centum ducatos, revixerit spes.

Co.

At ego tibi commonstro, unde possis haurire centum millia.

Pa.

Quin tu igitur me beas? Ne diutius eneca. Dic, unde?

Co.

Ex asse Budaei. Illic reperias innumeras myriades, sive auream malis monetam, sive argenteam.

Pa.

Abi, quo dignus es, cum tuo ioco. Illinc tibi resolvam, quod debuero pecuniae.

Co.

Resolves, sed quod illinc tibi numeraro.

Pa.

Age, novi nasum tuum.

Co.

At mihi prae te nasus est nullus.

Pa.

Imo nihil te nasutius. Nihil es nisi nasus. Ludis in re seria. Hac in re ringi possim citius, quam ridere. Res gravior est, quam ut ridere libeat. Tu si hic esses, non luderes. Sum tibi ludibrio. Illudis mihi, et illudis me. Ioco me tractas in re neutiquam iocosa.

Co.

Minime rideo: id, quod res est, dico. Non rideo quidem; imo rem ipsam dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Simpliciter loquor. Vera loquor.

Pa.

Ita tibi semper stet in capite pileum, ut ista tu simpliciter loqueris. Sed cesso abire domum, cogniturus, quo statu sint illic omnia?

Co.

Offendes nova permulta.

Pa.

Credo; sed utinam omnia ex animi sententia.

Co.

Isthuc optare licet omnibus; sed hactenus obtigit nemini.

Pa.

Hoc quoque commoditatis adferet utrique nostrum sua peregrinatio, quod dulcior erit posthac domus.

Co.

Nescio: nam video, quosdam septies illo recurrere. Adeo scabies illa sine fine solet prurire, si quem semel invaserit.