Personae
Ar.
Salve multum, Corneli, iam toto seculo desiderate.
Co.
Salve et tu sodalis exoptatissime.
Ar.
Iam desperabamus reditum tuum. Ubi tamdiu peregrinatus es?
Co.
Apud inferos.
Ar.
Non admodum veri dissimile dicis, adeo nobis redisti squalidus, macilentus, ac pallidus.
Co.
Imo ab Hierosolymis adsum tibi, non a profundis Manibus.
Ar.
Quis Deus, aut quis ventus te illuc adegit?
Co.
Quae res adigit alios innumeros.
Ar.
Stultitia, ni fallor.
Co.
Igitur hoc convicii non in me solum competet.
Ar.
Quid illic venabare?
Co.
Ut miser essem.
Ar.
Isthuc licebat domi. Estne illic, quod tu putes spectatu dignum?
Co.
Ut ingenue fatear tibi, propemodum nihil. Ostenduntur quaedam monumenta vetustatis,
quorum mihi nihil non videbatur commentitium et excogitatum ad alliciendos simplices et
credulos. Imo nec hoc arbitror illos certo scire, quo loco sita fuerit olim Hierosolyma.
Ar.
Quid igitur vidisti?
Co.
Magnam ubique barbariem.
Ar.
Nihilo sanctior redis?
Co.
Imo multis partibus deterior.
Ar.
Nummatior ergo?
Co.
Imo nudior leberide.
Ar.
An non poenitet igitur tam longinquae peregrinationis frustra susceptae?
Co.
Nec pudet, quia tam multos habeo stultitiae meae sodales: nec poenitet, quia frustra
iam sit poenitere.
Ar.
Nihil ergo fructus refers e tam difficili peregrinatione?
Co.
Multum.
Ar.
Quid tandem?
Co.
Quia posthac vivam suavius.
Ar.
An quia iucundum est meminisse laborum actorum?
Co.
Est isthuc quidem nonnihil, sed non in hoc sunt omnia.
Ar.
Estne aliud praemium?
Co.
Est sane.
Ar.
Quod? effare.
Co.
Magna voluptate, quoties libebit, et ipse me afficiam, et alios, mentiendo, quoties
itinerarium meum recitabo in conciliabulis aut in conviviis.
Ar.
Profecto non tu procul aberras a scopo.
Co.
Deinde non minus capiam voluptatis, quum alios audiam mentientes de rebus, quas nec
audierunt unquam, nec viderunt. Idque faciunt tanta confidentia, ut, quum narrent
Siculis gerris vaniora, tamen sibi etiam persuadeant, se vera loqui.
Ar.
Mira voluptas! Non omnino tibi periit oleum et opera, quod aiunt.
Co.
Imo hoc arbitror aliquanto consultius, quam quod faciunt isti, qui paullo pecunia
conducti proficiscuntur in militiam, omnium scelerum scholam.
Ar.
Sed illiberalis est voluptas, ex mendaciis voluptatem capere.
Co.
Verum hoc aliquanto liberalius, quam obtrectatione vel delectare, vel delectari, aut
alea tempus et rem perdere.
Ar.
Cogor equidem pedibus in tuam ire sententiam.
Co.
Verum est et alius fructus.
Ar.
Quis?
Co.
Si quis erit amicus egregie charus, affinis huic insaniae, eum admonebo, domi maneat;
ut nautae solent, eiecti naufragio, monere navigaturos, quid periculi sit vitandum.
Ar.
Utinam mihi monitor adfuisses in tempore!
Co.
Quid? num similis morbus te quoque corripuit? Num afflavit et te huius mali contagium?
Ar.
Visi Romam et Compostellam.
Co.
Deum immortalem, quanto mihi solatio est, te contigisse stultitiae meae socium! Quae
Pallas isthuc tibi misit in mentem?
Ar.
Non Pallas, sed ipsa Moria, praesertim quum domi haberem uxorem integra adhuc aetate,
liberos aliquot, et familiam, quae pendebat ex me, et opera mea quotidiana alitur.
Co.
Oportuit fuisse seriae rei quippiam, quod te a charissimis tuis distraxerit. Narra obsecro.
Ar.
Pudet dicere.
Co.
Non apud me, qui, ut scis, eodem tenear malo.
Ar.
Compotabamus aliquot vicini. Ubi vitio incaluerat animus, erat, qui praedicabat, sibi
esse in animo, salutare divum Iacobum: erat alter, qui divum Petrum. Illico non defuit
unus aut alter, qui sponderent, se comites fore. Tandem visum est, ut omnes irent simul.
Ego, ne viderer parum commodus compotor, pollicitus sum et ipse. Mox agitari coeptum,
utro potius iremus, Romam, an Compostellam. Factum est senatusconsultum, ut bonis
auspiciis utroque postridie proficisceremur omnes.
Co.
O grave decretum, dignius, quod vino inscriberetur, quam aeri.
Ar.
Ac mox ingens obambulat patera, quam ubi suo quisque ordine ebibisset, votum factum est inviolabile.
Co.
Nova religio; sed num omnibus contigit reditus incolumis?
Ar.
Omnibus, praeterquam tribus, quorum unus in profectione moriens, mandavit nobis, ut
suis verbis salutem diceremus Petro et Iacobo. Alter periit Romae, iussitque, ut suo
nomine salutaremus uxorem ac liberos. Tertium reliquimus Florentiae, valetudinis plane
deploratae. Opinor iam esse apud superos.
Co.
Adeone pius erat?
Ar.
Imo nugator maximus.
Co.
Unde igitur isthuc suspicare?
Ar.
Quia peram habebat indulgentiis largissimis distentam.
Co.
Audio: sed iter est longum in coelum, nec satis, ut audio, tutum, ob latrunculos, qui
obsident regionem aëris mediam.
Ar.
Verum: sed ille sat erat munitus diplomatibus.
Co.
Qua lingua descriptis?
Ar.
Romana.
Co.
In tuto est igitur?
Ar.
Est, Nisi forte incidat in genium aliquem, qui latine nesciat: tum esset illi redeundum
Romam, et novum diploma impetrandum.
Co.
Bullae venduntur illic et mortuis?
Ar.
Maxime.
Co.
Sed interim illud mihi monendus es, ne quid effutias incogitantius: iam enin Corycaeis
plena sunt omnia.
Ar.
Ego vero nihil elevo indulgentias, sed combibonis mei stultitiam rideo, qui quum esset
alioqui nugator nugacissimus, salutis suae proram, ut aiunt, ac, puppim in membrana
collocavit potius, quam in correctis affectibus. Sed quando fruemur illa voluptate, quam
modo praedicabas?
Co.
Quum erit commodum, adornabimus compotatiunculam aliquam, vocabimus nostri ordinis
homines, ibi certabimus mentiendo, nosque affatim mutuis mendaciis oblectabimus.
Ar.
Age fiat.