Sy.
Non licuit per otium. Volui quidem, at non licuit mihi per mea negotia. Hactenus non
sinebant negotia, ut te viserem. Non patiebantur undae negotiorum, quibus involvebar,
ut te salutarem. Occupatior fui, quam ut potuerim. Tam variis distringebar curis, ut
mihi non fuerit liberum adire te: vix ipsi mihi fuit copia mei, sic me totum molesta
quaedam negotia possidebant Negotiis meis imputabis, non mihi. Non defuit voluntas,
sed vetuit necessitas. Hactenus non vacavit. Hactenus non contigit otium. Hactenus non
fuit vacuum. Non licuit per valetudinem. Non licuit per tempestatem.
Ge.
Equidem accipio tuam excusationem, sed hac lege, ne saepius utaris. Excusatio tua
iustior est, quam vellem, si quidem valetudo fuit in causa. Hac lege mihi purgatus
eris, si, quod cessatum est, officio sarcias: si superiorem cessationem crebra
visatione penses.
Sy.
Tu nihil moraris istiusmodi officia nimium vulgaria. Amicitia nostra firmior est,
quam ut sit officiis istis vulgaribus alenda. Satis crebro visit, qui constanter amat.
Ge.
Male sit istis curis, quae te nobis adimunt. Quid imprecer istis negotiis, quae talem
amicum nobis invident? Pessime sit isti febri, quae nos tam gravi desiderio torsit
tui. Male pereat ista febris, te quidem incolumi.