Adeo nunc in omnes et in omnia per universum orbem grassatur comitata Furiis H/
DIABOLH/, ut tutum
non sit ullum emittere librum, nisi satellitio munitum. Quanquam quid satis esse tutum
possit adversus sycophantae morsum, qui, velut aspis ad vocem incantantis, ita ad omnem
purgationem quamvis iustissimam obturat aures? Prima pars huius operis, quae mea fuit et
non mea, temeritate cuiusdam erat edita. Quam cum ingenti applausu viderem exceptam a
studiosis, abusus sum affectu vulgari ad profectum studiorum. Quandoquidem nec medici
semper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil concedunt ob hoc ipsum, quod
vehementer appetant. Itidem mihi visum est, hoc genus illecebris inescare teneram aetatem,
quae iucundis facilius ducitur, quam seriis aut exactis. Itaque, quod editum erat,
repurgavi; deinde adieci quae moribus etiam formandis conducerent, velut irrepens in
animos adolescentium, quos recte scripsit Aristoteles inidoneos auditores ethicae
philosophiae, dumtaxat eius quae seriis praeceptis traditur. Quodsi quis clamet, indecorum
homini seni sic pueriliter ludere, nihil moror quam pueriliter, modo utiliter. Et, si
laudantur litteratores aetate provecti, qui pueritiae crustulis blandiuntur,
elementa velint ut discere prima; mihi non arbitror vitio verti debere,
quod simili studio iuventutem illecto, vel ad elegantiam Latini sermonis, vel ad pietatem.
Adde quod bonae prudentiae pars est, nosse stultas vulgi cupiditates et absurdas
opiniones. Eas arbitror satius ex hoc libello discere, quam experientia stultorum
magistra. Multis amara sunt grammatices praecepta: Aristotelis ethice non est apta
peueris: theologia Scoti minus; ne viris quidem admodum utilis ad parandam bonam mentem:
et plurimum habet momenti, gustum optimarum rerum protinus insevisse teneris animis. Et
haud scio an quidquam discitur felicius, quam quod ludendo discitur. Est hoc nimirum
sanctissimum fallendi genus, per imposturam dare beneficium. Laudantur enim medici, qui
sic fallunt aegrotos. Et tamen si nihil heic aliud quam nugatus fuissem, videbantur
laturi; nunc quoniam praeter linguae politiem inspersi quaedam, quae mentem instruant ad
religionem, calumniantur, ac perinde quasi dogmata Christianae professionis heic serio
pronuntientur, ita syllabas etiam ad vivum excutiunt. Id quam faciant inique, magis erit
perspicuum, ubi declararo colloquiorum aliquot non vulgarem utilitatem. Ut
enim omittam tot serias sententias mediis iocis admixtas, tot fabulas, tot historias, tot
rerum naturas dignas cognitu: in colloquio de visendo loca sacra cohibetur
superstitiosus et immodicus quorundam affectus, qui summam pietatem esse ducunt vidisse
Hierosolymam: et huc per tanta terrarum marisque spatia currunt senes
episcopi, relicto grege, qui curandus erat: huc viri principes, relicta familia ac
ditione: huc mariti, relictis domi liberis et uxore, quorum moribus ac pudicitiae
necessarius erat custos: huc adolescentes ac foeminae, non sine gravi discrimine morum et
integritatis. Quidam etiam iterum atque iterum recurrunt, nec aliud faciunt per omnem
vitam, et interim superstitioni, inconstantiae, stultitiae, temeritati praetexitur
religionis titulus, ac desertor suorum, contra doctrinam Pauli, sanctimoniae laudem
aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse videtur. Paulus 1 Timoth. 2.
intrepide pronuntiat: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet,
fidem abnegavit et est infideli deterior. Atqui heic Paulus loqui videtur de
viduis, quae liberos atque nepotes negligunt, idque praetextu religionis, dum sese
mancipent obsequiis ecclesiae. Quid dicturus de maritis, qui destitutis teneris liberis,
uxore iuvencula, idque in re tenui, proficiscuntur Hierosolymam? Ex multis unicum exemplum
proferam, nec tam recens, ut metuenda sit invidia, nec tam vetus, quin nepotes supersint,
quos damni magnitudo non sinit oblivisci rei gestae. Vir quidam praepotens decreverat ante
mortem invisere Hierosolymam, pio quidem animo, sed parum felici consilio. Rebus igitur
ordinatis, facultatum omnium, uxoris, quam gravidam reliquit, oppidorum et arcium curam
tutelamque commisit archiepiscopo, ceu parenti. Ubi rumor allatus est, hominem in ea
peregrinatione periisse, archiepiscopus pro parente gessit praedonem: occupavit
possessiones omnes defuncti: denique et arcem munitiorem, in quam gravida confugerat, vi
expugnavit: et ne superesset ultor atrocissimi facti, gravida confossa simul cum foetu
periit. Nonne pium erat, tali viro dissuadere periculosam et non necessariam profectionem?
Huius generis quam multa comperiantur exempla, ceteris aestimandum relinquo. Ne quid
interim dicam de sumptibus, quos, ut fateamur non omnino perire, tamen nemo prudens non
fatebitur in usus longe meliores expendi potuisse. Quod autem ad religionem attinet, divus
Hieronymus laudat Hilarionem, quod, quum esset Palaestinus, et in Palaestina viveret,
tamen semel duntaxat viserit Hierosolymam, ob loci viciniam, ne videretur contemnere loca
sacra. Si merito laudatus est Hilarion, quod abstinuit ab Hierosolyma tam vicinus, ne deum
angusto loco claudere videretur; semel tantum adierit, ob loci propinquitatem, ne quos
offenderet; quid dicendum de his, qui ex Anglia et Scotia tantis impendiis per tot
discrimina petunt Hierosolymam; praesertim domi relictis carissimis, quiblus iuxta
doctrinam apostoli debent perpetuam curam? Clamat sanctus Hieronymus: Non magnum est
Hierosolymis fuisse; sed bene vixisse magnum est. Et tamen aetate Hieronymi
probabile est, evidentiora vestigia veterum monumentorum exstitisse, quam nunc exstant.
De votis disputationem aliis relinquo; tantum hoc agit colloquium, ne quis
temere talia vota suscipiat. Id esse verum, declarant haec mea verba: Praesertim
quum domi haberem uxorem, integra adhuc aetate, liberos et familiam, quae pendebat ex me
et opera mea quotidiana alebatur: et cetera quae sequuntur. De votis igitur
susceptis nihil dicam, nisi quod si summus essem pontifex, non admodum gravate relaxarem
obstrictos. In suscipiendis, quemadmodum fateor fieri posse, ut aliquis cum fructu
pietatis eat Hierosolymam, ita non dubitarem, multis, ex rerum circumstantiis, dare
consilium, ut eas impensas, tempus et operam insumerent in alia, quae propius conducunt ad
veram pietatem. Haec arbitror esse pia: eoque considerata multorum vel levitate vel
ignorantia vel superstitione, visum est super ea re monere iuventutem: neque video quos
offendere debeat haec admonitio, nisi forte quosdam istos, quibus carior est quaestus quam
pietas. Nec illic damno pontificias indulgentias, aut diplomata; sed taxo
nugacissimum nugatorem, qui ne cogitans quidem de corrigenda vita, totam spem collocarit
in condonationibus humanis. Heic si quis mihi consideret, quanta iactura pietatis nata sit
inter mortales, partim ex eorum vitio, qui prostituunt pontificias indulgentias, partim
eorum culpa, qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operae pretium, iuventutem
super hac re commonitam esse. Verum hoc modo parum consutltum est commissionariis. Audio,
o bone: si viri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices: sin potior est illis quaestus
quam pietas, valeant.
In colloquio de captandis sacerdotiis, taxo eos, qui Romam cursitant,
venanturque sacerdotia, crebro gravi iactura tum morum tum pecuniae: eoque deduco
sermonem, ut sacerdos, pro concubina, lectione bonorum auctorum semet oblectet.
In Militis confessione taxo facinora militum, et impiam militum
confessionem; ut adolescentes ab eiusmodi moribus abhorreant.
In Monitis paedagogicis doceo puerum verecundiam ac mores aetati decoros.
In Pietate puerili nonne piis praeceptis imbuo puerilem animum ad studium
pietatis? Nam quod quidam arrodebant de confessione, mera fuit calumnia, cui iam pridem
respondi. Doceo confessionem esse suscipiendam perinde quasi nobis esset instituta a
Christo. Ceterum an id sit factum, nec refellere est animus, nec asseverare, quod nec mihi
satis persuasum est, nec aliis probare possim. Quod autem admoneo de genere vitae serio
deligendo, deque seligendo sacerdote cui conmmittas arcana tua, iudicabam adolescentibus
esse necessarium, nec video cur me debeat poenitere. At sic erunt pauciores monachi et
sacerdotes. Fortassis erunt, sed meliores. Idem probabit quisquis vere monachus est. Porro
qui venantur proselytos vel ad praedam vel ob superstitionem, dignissimi sunt, qui omnibus
omnium scriptis traducantur, quo resipiscant.
In Convivio profano non damno constitutiones ecclesiae de ieiuniis ac
delectum ciborum; sed indico superstitionem quorundam, qui his plus tribuunt quam oportet,
negligentes eorum quae magis faciunt ad pietatem: damnoque eorum crudelitatem, qui haec
exigunt ab his, a quibus ecclesiae mens non exigit: item eorum praeposteram sanctimoniam,
qui ex huiusmodi rebus condemnant proximum. Heic si quis reputet quanta verae pietatis
lues hinc nata sit inter mortales, fatebitur vix aliam admonitionem esse magis
necessariam. Sed hac de re copiosius alias respondebimus.
In Convivio religioso, quum omnes faciam alienos a sacris, omnes coniugatos,
satis doceo, quale debeat esse convivium omnium Christianorum. Ad quam formam si
sacerdotes quidam et monachi conferant sua convivia, intelligent quantum absint ab ea
perfectione, qua conveniebat illos laicis antecellere.
In Apotheosi doceo, quantum honoris debeatur egregiis viris, qui suis
vigiliis bene meriti sunt de liberalibus studiis.
Sunt inepti, quibus colloquium Proci et puellae videatur lascivum, quum
nihil fingi possit castius. Si res honesta est matrimonium, et procum agere honestum est.
Atque utinam omnes proci tales essent, qualem heic fingo, nec aliis colloquiis coirent
matrimonia! Quid facias istis ingeniis tetricis, et ab omnibus Gratiis alienis, quibus
impudicum videtur quidquid amicum est ac festivum? Haec puella negat proco discessuro
osculum, quo totam virginitatem illi servet illibatam. Quid autem nunc vulgo non dant
puellae procis? Deinde non vident, quam multa philosophica sint inspersa iocis, de non
praecipitando coniugio, de delectu non solum corporum, sed multo magis animorum, de
firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parentum, de caste colendo
matrimonio, de sancte educandis liberis: postremo puella comprecatur Christum, ut illius
auspiciis sit felix connubium. An haec non convenit scire iuvenes? Et qui hanc lectionem
ob lasciviam putant esse noxiam pueris, patiuntur illis praelegi Plautum et facetias
Pogii. Praeclara iudicia!
In Virgine misogamo detestor eos, qui adolescentes aut puellas invitis
parentibus pelliciunt in monasterium, abutentes illorum vel simplicitate vel
superstitione; persuadentes eis non esse spem salutis extra monasteria. Nisi talibus
piscatoribus plenus esset mundus; nisi innumera felicissima ingenia per istos
infelicissime sepelirentur ac defoderentur viva, quae fuissent electa vasa domini, si
iudicio sumpsissent institutum naturae congruens; non recte admonui. At si quando cogar in
hoc argumento proferre quod sentio, sic depingam et plagiarios illos, et ipsius mali
magnitudinem, ut nullus non fassurus sit me non sine causa haec monuisse: quanquam
civiliter id quidem a me factum est, ne malis daretur ansa delinquendi.
In proximo colloquio Virginis poenitentis non induco virginem, quae professa
mutarit institutum, sed quae ante peractam professionem redierit ad parentes, quos habebat optimos.
In Mempsigamo quam multa sunt philosophica, de celandis maritorum vitiis, de
non interrumpenda coniugum benevolentia, de sarciendis offensis, de corrigendis maritorum
moribus, de obsequiis erga maritos? Quid aliud docet Plutarchus, Aristoteles et Xenophon,
nisi quod heic personae vitam quandam addunt orationi!
In colloquio Militis et Carthusiani simul depingo et insaniam iuvenum, qui
procurrunt ad bellum, et pii Carthusiani vitam, quae sine studiorum amore non potest non
esse tristis et inamoena.
In Pseudocheo depingo quorundam ingenia, qui nati sunt ad mentiendum, quo
quidem hominum genere nihil est execrabilius; utinam esset rarius!
In colloquio Adolescentis et scorti nonne et lupanaria facio casta? Quid
autem dici potuit efficacius vel ad inferendam adolescentum animis pudicitiae curam, vel
ad revocandas ab instituto non minus aerumnoso quam turpi puellas ad quaestum expositas?
Unica vox commovit quosdam, quod impudica puella blandiens adolescenti vocat illum suam
mentulam, quum hoc apud nos vulgatissimum sit etiam honestis matronis. Hoc qui ferre non
potest, pro mea mentula scribat mea voluptas, aut si quid aliud mavult.
In Convivio poetico doceo, cuiusmodi debeat esse convivium inter studiosos,
parcum, sed festivum et hilare, conditum litteratis fabulis, sine rixis, sine
obtrectatione, sine turpiloquio.
In Inquisitione doceo suninmani catholicae professionis, idque aliquanto
vividius ac liquidius, quam docent theologi quidam magni nominis, inter quos pono et
Gersonem, quem interim honoris caussa nomino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo
facilius redeant in concordiam, inter quos de praecipuis articulis orthodoxae professionis
convenit; etiamsi reliquam inquisitionis partem non addidi propter haec exulceratissima tempora.
In Senili colloquio quam multa velut in speculo exhibentur, quae vel
fugienda sunt in vita vel illam reddunt tranquillam! Haec praestat adolescentes ex
festivis colloquiis quam experimentis discere. Socrates philosophiam e coelo deduxit in
terras: ego philosophiam etiam in lusus, confabulationes et compotationes deduxi. Oportet
enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.
In Ptochoplusiis quam multa sunt, ad quae pastores rusticani, rudes et
indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigere! praetereaque ad
tollendam stultam gloriam vestium: rursus ad coercendam illorum insaniam, qui monachorum
cultum exsecrantur, quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur forma, quales
debeant esse monachi, qui per vicos obambulant. Neque enim admodum multi tales sunt,
quales heic describo.
In Erudita puella simul et Paullae, Eustochii, Marcellae vetus exemplum
renovo, quae cum integritate morum coniunxerunt studium litterarum; et monachos abbatesque
sacrorum studiorum osores, luxui, otio, venationibus, aleaeque deditos, puellae coniugatae
exemplo exstimulo ad aliud studioirum genus ipsis magis congruens.
In Spectro detego technas impostorum, qui credulis simplicium animis solent
illudere, fingentes apparitiones daemonum et animarum, vocesque divinas. Quantam vero
pestem hae praestigiae invexerunt pietati Christianae! Quoniam autem rudis ac simplex
aetas huiusmodi fraudibus potissimum est obnoxia, visum est exemplo non inamoeno depingere
modum imposturae. Sic impositum fuit Coelestino Pont. Romano. Sic Bernae delusus iuvenis a
monachis. Sic commentitiis oraculis et hodie plurimi deluduntur.
Nec minima pars humanarum calamitatum est Alcumistica: quae doctis etiam et
cordatis viris imponit: adeo morbus hic adlubescit, si quem corripuerit. Huic affinis est
Magia, eodem nomine, sed cognomine blandiens, naturalis. Similes
imposturas taxo in Hippoplano et Ptochologia; rursus in
Convivio fabuloso. Ex his si nihil aliud discerent pueri, quam Latine
loqui, quanto plus laudis mea mereretur industria, qui per lusum ac voluptatem id facio,
quam illorum, qui miserae iuventuti Mametrectos, Brachylogos, Catholicontas, et
signficandi modos obtrudebant?
in Puerpera, praeter naturalium rerum cognitionem, quam multa sunt moralia
de cura matrum erga liberos, primum infantes, mox grandiores.
In Peregrinatione religionis ergo taxo istos, qui per tumultum eiecerunt
omnes imagines e templis: rursus eos qui insaniunt in peregrinationes, quae suscipiuntur
praetextu religionis; unde iam et sodalitates inventae sunt. Qui Hierosolymae fuerunt,
equites aurati vocantur, sequet Fratres vocant, et in die Palmarum serio rem agunt
ridiculam, fune trahentes asinum, ipsi non multum differentes ab asino ligneo quem
trahunt. Id imitati sunt qui Compostellam adierunt. Dentur haec sane, dentur affectibus
hominum; at non ferendum, quod hinc sibi vendicant pietatem. Notantur et ii, qui reliquias
incertas pro certis ostendunt, qui his plus tribuunt quam oportet, qui quaestum ex his
sordide faciunt.
In Ichthyophagia tracto quaestionem de constitutiontibus humanis, quas
quidam prorsus reiiciunt, multum aberrantes a recta ratione: quidam propemodum anteponunt
divinis legibus: rursus alii abutuntur et divinis et humanis constitutionibus ad quaestum
ac tyrannidem. Conor itaque partem utramque ad moderationem temperare, inquirens unde
natae sint, et quibus gradibus huc usque progressae constitutiones humanae; quos et
quatenus obligent, ad quid conducant, quantum distent a divinis; obiter indicans
praepostera mortalium iudicia, quibus iam olim mundus plenus est, et unde totus hic orbis
tumultus natus est. Haec ideo quoque tractavi copiosius, quo doctis suppeditarem
occasionem accuratius hisce de rebus scribendi. Nam quae adhuc prodierunt, non
satisfaciunt curiosis. Traducere scortationem, temulentiam, adulterium, non perinde ad rem
pertinebat; quandoquidem haec mala nullum fallunt: sed ex his est periculum verae
pietatis, quae vel non sentiuntur, vel sanctimoniae fallaci specie blandiuntur. Quod si
quis calumnietur, personis sordidis affingi theologicam disputationem; ab his talia nunc
in omnnibus conviviis disputantur, et huiusmodi personis opus erat familiarius crassiusque
rem tractaturo.
In Funere, quoniam mors arguere solet Christianam fiduciam, in duobus
idiotis depinxi diversum mortis genus, velut imagine viva ponens ob oculos dissimilem
excessum eorum, qui fidunt rebus commentitiis, et qui spem salutis fixerunt in
misericordia Domini: obiter taxans divitum stultissimam ambitionem, qui luxum ac superbiam
suam et ultra mortem proferunt, quam mors saltem debebat auferre: simul eorum perstringens
vitium, qui sui compendii gratia stultitia locupletum abutuntur, quam ipsi potissimum
debebant corrigere. Quis enim audebit libere monere potentes ac divites, si monachi, qui
se profitentur mundo mortuos, palpantur illorum vitiis? Si nulli tales sunt, quales
descripsi, tamen ostensum est exemplum, quod oportet vitari: sin vulgo referuntur longe
his quae proposuimus execrabiliora; qui sunt aequi, meam agnoscant civilitatem suumque
vitium corrigant, et si vitio vacant ipsi, alios peccantes vel emendent vel coerceant.
Nullum ordinem perstrinximus; nisi forte totum Christianismum infamat qui quidquam monendi
gratia dixerit in corruptos Christianorum mores. Quos tantopere movet honos ordinis, eos
in primis compescere debebant qui palam factis suis dehonestant ordinem. Nunc quum illos
ut germanos sodales agnoscant, foveant ac tueantur, qua fronte caussantur a bene monente
laedi existimationem ordinis? Quanquam quae ratio dictat, sic habendam huius aut illius
humanae sodalitatis rationem, ut publicam Christianorum utilitatem negligas?
In Differentia verborum ac rerum taxo praepostera quorundam iudicia.
In Convivio vario commonstro rem civilitati congruam.
In Charonte detestor bellum inter Christianos.
In Synodo grammaticorum rideo studium cuiusdam Carthusiani, suo iudicio
doctissimi, qui quum in Graecas litteras soleat stolidissime debacchari, nunc libro suo
indiderit Graecum titulum, sed ridicule, Anticomnaritas dicens, quos
appellare poterat Antimarianos vel Antidicomarianos.
In Cyclope taxo quosdam, qui evangelium semper habent in ore, quum in vita
nihil sit evangelicum.
In Coniugio impari pono ob oculos vulgi stultitiam, qui in sponsalibus
supputant dotis modum, nec ad rationem vocant sponsi scabiem lepra deteriorem. Atque id
hodie fit tam passim, ut nemo miretur, quum nihil sit in liberos crudelius.
In Ementita nobilitate depingo genus hominum, qui sub umbra nobilitatis
existimant sibi nihil non licere, quae praecipua pestis est Germaniae.
In Senatulo traducturus eram vitia quaedam mulierum, sed civiliter, ne quis
exspectet tale quippiam, quale habet Iuvenalis: verum hoc agenti obortus est quidam
I/PPEU/S
A/NIPPOS, lupus,
ut aiunt, in fabula.
Reliqua fere comparata sunt ad voluptatem, sed non illiberalem. Non hoc est dehonestare
ordines, sed erudire. Quapropter omnibus ordinibus et privatim et publice rectius
consultum fuerit, si deposita quidvis calumniandi rabie, candidis animis amplectamnur
omnes quidquid pio studio in publicam utilitatem adfertur. Aliis aliae sunt dotes et alios
alia capiunt, milleque modis homines trahuntur ad pietatem. Laudatum est Iuvenci studium,
qui sacram evangeliorum historiam carmine prodidit. Nec sua laude fraudatus est Arator,
qui idem fecit in Acta Apostolorum. Adversus haereticos tubam intendit Hilarius, argutatur
Augustinus, Hieronymus dialogis pugnat, Prudentius vario metri genere dimicat, Thomas et
Scotus dialectices ac philosophiae praesidiis pugnant. Simile studium omnium; sed
dissimilis singulorum ratio. Non reprehenditur diversitas, quae scopum eundem petit.
Praelegitur pueris Petrus Hispanus, quo dociliores veniant ad Aristotelem. Multum enim
promovit, qui gustum dedit. Atqui hic libellus, si tenerae pubi praelegatur, tradet illos
ad multas disciplinas magis habiles, ad poeticen, ad rhetoricen, ad physicen, ad ethicen:
denum ad ea, quae sunt pietatis Christianae. Stulti personam suscepi, factus ipse mearum
rerum encomiastes; sed me compulit partim quorundam improbitas nihil non calumniantium,
partim Christianae iuventutis utilitas, in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere.
Haec ita quum habeant, omnibusque qui litteras didicerunt perspicua sint, est tamen
quoddam hominum genus mire bliteon, Deputatos appellant, Galli; opinor quod male putati
sint, aut certe plus satis putati, qui sic pronunciat de meis colloquiis, opus esse
fugiendum, praesertim monachis, quos illi Religiosos appellant, et adolescentibus; eo quod
ieiunia et abstinentiae ecclesiae parvi penderentur: beatae virginis et sanctorum pro
ludibrio haberentur suffragia: virginitas, si coniugio conferatur, nullius esse aut parvi
momenti: religionis etiam dissuaderetur omnibus ingressus: quodque in eo arduae
difficilesque theologiae quaestiones grammaticulis proponantur, contra statuta per
magistros in artibus iurata. Agnoscis, mi lector, Atticam eloquentiam. Ut ad postremum
primo loco respondeam, quid artium magistri proponant grammaticulis, nescio: quae
tractantur in colloquiis, de symbolo, de missa, de ieiuniis, de votis, de confessione,
nihil habent theologicae difficultatis, sed eius generis sunt, ut non oporteat ea quemquam
nescire. Et si pueris praeleguntur epistolae Pauli, quid periculi est, si gustus quidam
illis praebeatur theologicae disputationis? Ad haec quum non ignorent, pueris sophistices
candidatis perplexas de personis divinis statim quaestiones summae difficultatis proponi,
ne dicam otiosae subtilitatis; cur nolunt pueros hoc discere,quod ad communem vitam
pertinet! Iam si putant nihil referre, quid sub qua persona dicatur; intelligunt, opinor,
quam multa comperiantur in evangelicis et apostolicis litteris, quae, secundum hanc legem,
manifestam habent blasphemiam. Multis locis approbo ieiunium, nusquam damno. Qui secus
asseverat, eum declarabo impudentissime mentiri. Sed in Pietate Puerili,
inquiunt, leguntur haec verba: Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Finge haec
verba dici sub persona militis aut temulenti, num protinus Erasmus damnat ieiunia? Non
opinor. Nunc dicuntur ab adolescente nondum adulto, quam aetatem lex non obstringit ad
ieiunandum: et tamen is adolescens praeparat se ad iusta ieiunia. Sic enim subiicit,
Sed tamen, si sensero opus, prandeo coenoque parcius, quo me praebeam alacriorem
studiis pietatis per diem festum.
Abstinentias vero quam damnem, declarant haec verba, quae sunt in Convivio profano:
In plerisque non res, sed animu discernit nos a Iudaeis. Illi manus abstinebant a certis
cibis, velut ab immundis et animum inquinaturis: nos quum intelligamus omnia munda esse
mundis, tamen carni lascivienti, velut equo ferocienti, pabulum subducimus, quo magis
sit audiens dicto spiritui. Nonnunquam immoderantum suavium rerum usum abstinentiae
molestia castigamus. Paulo post reddit rationem, quare Ecclesia interdixerit esum
quorundam ciborum. Omnibus, inquit, contducet. Nam tenuibus, cochleis
aut ranis licebit vesci, aut caepas porrumve arrodere; mediocres detrahent nonnihil
quotidianis obsoniis; quod si quid divites deliciantur hac occasione, suae gulae
imputent, non incusent Ecclesiae constitutionem. Mox loquor his similia. Rursus
aliquanto post: Scio. medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum
est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. Inibi protinus doceo
heic vitandum etiam offendiculum infirmorum.
Aeque falsum est, in colloquiis irrideri suffragia beatae Virginis et aliorum Sanctorum;
sed illos irrideo, qui petunt a sanctis, quae non auderent a bono viro petere; aut hoc
animo petunt a certis divis, quasi hoc aut illud, hic aut ille citius velit aut possit
praestare quam alius, aut quamn ipse Christus. Imo in puerili pietate sic loquitur puer:
Salutem dixi nonnullis. Quibus? Christo ac divis aliquot. Et aliquanto
post: Rursus tribus verbis saluto Iesum, ac divos divasque omnes; sed nominatim
Viirginem matrem; tum eos quos habeo mihi peculiares. Et infra commemorat
nominatim quos divos salutet quotidie.
Mirum vero, si procus amans laudat nuptias, dicitque, castum coniugium non multum abesse
a laude virginitatis, quum Augustinus patriarcharum polygamiam anteponat nostro coelibatui.
Quod obiiciunt de ingressu religionis, quam sit manifestae vanitatis, declarant mea verba
in Virgine Misogamo. Sic enim loquitur virgo: Damnas igitur hoc totum vitae
institutum? Respondet iuvenis: Nequaquam: verum quemadmodum nemini suaderi
velim, ut quae se in hoc vitae genus coniecerit, luctetur emergere, ita non dubitem
hortari puellas omnes, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde
post sese non possint explicare. Haec est illius colloquii conclusio, utcunque
certatum est argumentis. Obsecro, an hoc est omnibus dissuadere ingressum religionis? Non
damnnatur ingressus, sed praeceps temeritas damnatur. Haec igitur malitiose detorquent ad
calumniam. At non perpendunt, quamn multa illic discunt grammaticuli, quae pugnant cum
decretis Lutheranorum.
In Puerili pietate traditur ratio bene et utiliter audiendi missam. Docetur
ratio bene et efficaciter confitendi. Admonetur puer, ut antequam sumat eucharistam,
confessione purget animum. Ibidem docentur grammaticuli, quae recepta sunt usu populi
Christiani, quum tamen in sacris litteris non habeantur, hactenus esse servanda, ne cui
simus offendiculo.
In Profano convivio docentur, magis obtemperandum pontificum
constitutionibus, quam medicorum consiliis: tantum admonentur, in necessitate cessare
vigore constitutionis humanae, et mentem legislatoris. Ibidem probat quispiam benignitatem
n monachorum collegia, modo detur ad usum, non ad luxum, et potissimum detur religionis
disciplinam observantibus.
De constitutionibus humnanis haec pronuntiantur in colloquio I/XϑUOFAGI/A.
Pugnent qui volent, ego censeo, leges maiorum reverenter suscipiendas et
observandas religiose, velut a Deo profectas; nec esse tutum, nec e.\sse pium, de
potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis,
quod tamen non cogat ad impietatem, satius est ferre quam seditiose reluctari.
Huiusmodi permulta grammaticuli discunt ex meis colloquiis, quibus sic obmurmurant isti.
Sed indecorum est, theologum iocari: saltem hoc mihli concedant apud pueros, quod ipsi
permittunt sibi viri apud viros in vesperiis, ut vocant rem insulsam insulso vocabulo.
Insulsas calumnias, quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi mera esse somnia hominum
nec sobriorum nec Latine scientium. Nec minus indoctum est, quod quidam pronuntiavit
haeretice dictum, quod in Symbolo pater dicitur simpliciter auctor omnium. Verum is
deceptus inscitia Latini sermonis, existimat auctorem nihil aliud quam
creatorem aut fabricatorem significare. Atqui si consulat eos, qui callent elegantiam
Romani sermonis, si evolvat Hilarium, aliosque vetustos auctores, comperiet auctoritatem
accipi pro eo, quod scholastici vocant rationem perfectissimam principii, eoque patri
peculiariter tribuunt, et auctoris nomine saepe designant patrem, quum personas inter se
conferunt. An pater recte dicatur caussa filii, nihil mea refert, quum nunquam eo verbo
sim abusus; nisi quod illud est verissimum, nos de Deo non posse loqui nisi verbis
impropriis; nec magis proprium verbum est fons aut principium, aut origo, quam caussa.
Iam hinc mihi perpende, lector, quales sint interdum qui suis sententiis homines
pertrahunt ad incendium. Nihil turpius, quam reprehendere quod non intelligas. At ista
quidvis calumniandi febris quid aliud gignit quam amarulentiam ac dissidia? Quin potius
aliena candide interpretemur, nec statim nostra pro oraculis haberi velimus; nec eorum
iudicia pro oraculis ducamus, qui quod legunt, non intelligunt. Ubi in consilio est odium,
ibi caecum est iudicium. Pacificator universorum Spiritus, qui suis organis variis utitur
modis, faciat nos omnes concordes et unanimes in sana doctrina sanctisque moribus: quo
contingat pariter ad coelestis Hierosolymae, quae nescit ulla dissidia, consortium
pervenire. Amen. Anno 1526. 12 Calend. Iunias, Basileae.