Venerabilis domine magister, doctrine capessende gratia me sub vestram
contuli presenciam. Qua propter mihi vt sub eruditione vestra esse queam
fauete, vos non oro solum sed etiam obsecro. Polliceor me omnia que
probum decent scolarem summo semper studio esse facturum.
Humanissime domine rector, bonarum arcium percupidus huc concessi
doctrina vestra doctior euasurus. Quam ob rem me scolastico vestro cetui
vt anumeretis maioreminmodum peto. Que me facere volueritis omnia
studiose diligenterque exequi curabo.
Colende vir, discendi studio huc veni ea propter per clementissimum vos
oro deum vt scolas vestras consensu vestro ingrederer. Que vos
vestrosque velle intellexero faciam omnia quamlubenter.
Obseruande vir, sub conspectum vestrum me recepi eruditionis gratia.
Quare me in numerum scolarium vestrorum vt suscipiatis maximopere rogo.
Iussa vestra capessam, me quoque artibus ipsis
[ 27 ]
opere
plurimun esse daturum promitto.
Perdocte vir, scientie auidus huc veni aliquid etiam doctrine vestre
accepturus, quare si me in scolastici cetus ordinem acceperitis, nihil
mihi gracius accidere existimarem. Quod vt faciatis vos vehementer rogo.
Spondeo vobis et vestris collateralibus morem semper esse gesturum.
Obseruande preceptor, visum est parentibus, ipse quoque apud me
constitui, vt hinc me alio conferrem. Humanitatem igitur vestram oro vt
vestro consensu abire possem. Immortales vobis et ago et habeo gracias
pro beniuolentia erga me vestra. Quam licet nondum aliquo meo exequaui
merito, me tamen vobis quoad vixero promitto esse obsecuturum.
Placuit parentibus vt ad Academiam Cracouiensem concederem. Cum itaque
pro eruditione vestra gracias non sim relaturus, immortales tamen ago,
agam dum viuam.
Genitor meus mihi prescripsit patrios penates vt reuisam, mille igitur
vobis sint gracie, pro cura diligentiaque vestra mecum habita. Cui licet
eque nullo etiam munere sum responsurus. Deum tamen spondeo me pro
vestra bona valitudine semper esse exoraturum.
Quamuis id diligentie quod mecum habuistis non meruerim, dignitas tamen
vestra speret se a pientissimo deo sat mercedis esse accepturam cui vt
vos diu incolumen vos seruet indies supplicabo.
Vne mihi a parentibus allate sunt littere domum vt veniam quamprimum.
Quid cause sit perspectu mihi non est, vos ideo vehementer rogo vt
vestro fauore hinc abeam et pro vestra in me beniuolentia graciam vobis
habeo singularem. Me quoque perpetuo vobis obsequio, vbicunque terrarum
fuero, vobis obstrictum esse profitebor.
Abiturus sum hinc aliorsum. Quare magnopere vos rogo abicioni me non
desit vester consensus et, licet pro vestra mecum opera non sum vobis
satis facturus, me tamen promitto nullum etiam diem quo pro salute
vestra deum non exorem esse pretermissurum.
Impressum Lipsie, per Melchiorem Lotter, anno domini M.CCCCC.VI.