P.
Heus! Martine.
F.
Hem! praesto sum, here.
P.
Accerse mihi huc quinque publicos observatores quos hesterno die in
hunc mensem elegi: nostin'?
F.
Optime, nam egomet aderam.
P.
Sunt (opinor) in suo quisque auditorio: festina.
F.
Quamprimum rediero.
O.
Adsumus omnes, praeceptor. Quid tibi placet imperare?
P.
Satis erat iubere; nec enim sum Imperator nec Magistratus. Ego vos
huc accersendos iussi, ut vos officii vestri commonefacerem. Vos
igitur attentis auribus, atque animis audite. Non ignoratis quanto
cum timore Domini hesterno die palam in aula nostra communi vos
elegerim; auspicati sumus a sacris precibus, secuta est admonitio
nostra atque exhortatio ad omnem coetum scholasticum de timore
Domini deque moribus, qui deceant studiosos in schola quotidie
versantes; deinde, non sine optimorum adolescentium testimonio vos
elegi, quinque quos ad hoc munus idoneos existimavi: Postremo ventum
est ad secundam cum gratiarum actione precationem. Ne igitur putetis
ludum fuisse aut iocum actionem illam, in qua nomen Domini tam
studiose fuerit invocatum. Ac licet apud imperitos aut arrogantes
hoc munus et vile et abiectum
[ 85 ]
videatur; vos tamen
credite cum honorificum tum sanctum esse vestrum illud ministerium.
Quod si aliter existimabitis, fieri non potest, ut munere vestro
recte fungamini. Itaque ego vos hortor, quantum possum, et per Iesum
Christum obtestor, ut cum Dei timore atque reverentia diligentiam
praestetis in iis omnibus, quae intelligeris ad officium vestrum
pertinere. A vobis igitur absit omnis favor, odium, gratia, studium
vindicandi, et similia, quae transversos agunt homines, et sincerum
corrumpunt iudicium. Ne timeatis improborum minas, quibus illi
animos Adolescentium ab officio solent absterrere. Quam enim habent
in vos potestatem? potius eum timete, qui vester est Dominus, qui
vitae ac necis potestatem habet. Illius (inquam) tanti Principis
timor vobis ob oculos semper observetur: incurretis (scio) in
aliquot improborum ac dissolutorum odium; sed pluris sit vobis unius
patris vestri coelestis amor et charitas, quam omnes omnium hominum
inimicitiae. Estote semper memores verbi illius, quo Servator
noster, et summus praeceptor suos discipulos ad constantiam
hortabatur: Si vos (inquit) odit mundus, scitote quod me
prius odio habuerit. Vos igitur propter ipsum Christum,
omnes flocci facite nebulonum minas, offensiones, inimicitias,
dummodo Gloriae Dei possitis inservire fideliter. Haec sunt de
quibus nunc pro temporis brevitate vos admonendos esse existimavi,
praeter illa quae vos in aula hesterno die audivistis.
Primus Ob.
Maximas tibi gratias agimus, Praeceptor humanissime, et Christum
precamur, ut sua dona tibi semper adaugeat. A te vero vehementer
petimus, ut (si tibi molestum, non est) praescriptam des nobis
hortationem tuam, quo illam inter nos quandoque relegentes memoriae
tenacius infigamus.
P.
Id ego faciam primo quoque tempore, quandoquidem, rem sane
honestissimam postularis.
Primus Ob.
Optamus etiam a te (si placet) commentariolum scriptum habere de
praecipuis officii nostri capitibus, ut simus certiores quid
potissimum sit nobis hac in re observandum.
P.
In ipso tempore de hoc admones,
[ 86 ]
et sic ego iampridem in
animo habebam: sed me quotidie aliud ex alio impedivit. Dabo igitur
eiusmodi commentariolum, quod videlicet contineat quicquid ad
observatorum publicorum officia pertinebit; id autem describetis ex
ipso archetypo meo, quod ideo servare volo, ut caeteris quoque
tradere possim futuris observatoribus. Nunc redite in suum quisque Auditorium.
O.
Recta imus, Praeceptor.