E.
Qua de re sic elatus es laetitia?
D.
Pater meus modo advenit.
E.
Quid mea refert?
D.
Imo plurimum; quia nobis impretravit ludendi veniam.
E.
Ain' tu?
D.
Vide pueros iam ludentes in area.
E.
Ludant sane alii: ego studere malim quam ludere.
D.
Nec minus ego, sed in tempore: nam (ut est in proverbio) Omnia
tempus habent. Unde et nos recte monet Cato noster:
Interpone tuis interdum gaudia curis;
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.
E.
Vera sunt quae dicis, fateor: sed interim omitte me, ut serio studeam.
D.
Per me studeas licet; nihil impedio: at ego hac utar occasione.
E.
Utere sane.