A.
Siste parumper gradum, Lamberte; quo properas?
L.
Recte domum.
A.
Quid eo?
L.
Mater me vult paucis convenire.
A.
Nescis quamobrem?
L.
Nescio, nisi forte ut vestimenta hyberna mihi facienda curet.
A.
Istud est verisimile; iam enim instat hyems.
L.
Iam visa sunt gelicidia, et glacies etiam alicubi.
A.
His diebus vidi in foro montanos quosdam, qui dicebant magnam vim
nivium decidisse superiore hebdomade, cum hic interea lentas pluvias
tantum videremus.
L.
Ego quoque id ipsum audivi domi noftrae ex rusticis, qui triticum
nobis advexerant. Sed cogor abrumpere sermonem, ne mihi irascatur mater.
A.
Sed heus tu, mi Lamberte, adfer mihi domo aliquot uvas: nam
amplissima fuit vobis vindemia.
L.
Adferam (ut spero) utrique nostrum affatim, nisi si quid forte mater
irata est mihi.
A.
Istud avertat Deus.