R.
Pater tuus (ut accipi) rediit e Gallia.
S.
Rediit sane.
R.
Quando?
S.
Die Lunae, vesperi.
R.
Adventus eius non tibi molestus fuit?
S.
Quid? molestus? Imo vero iucundissimus: sed cur istud rogas?
R.
Quia forsitan, illo absente, liberius vivendi est tibi potestas.
S.
Nescio quam mihi libertatem narres.
R.
Portandi, ludendi, cursitandi.
S.
An agitur putas me nihil aliud agere, dum pater abest?
R.
Sic fere solent omnes.
S.
Dissoluti quidem. Nam, quod ad me attinet, absente patre sic vivo, ut
eo praesente. Non poto, sed bibo quantum satis est; ludo, cum tempus
postulat; non discurro, sed cum bona matris venia in publicum
prodeo, cum aliquid habeo negotii.
R.
Etiamne matri tantopere subditus es?
S.
Aeque ac patri. Quid
[ 139 ]
enim putas? Nonne de utroque
equale est praeceptum Domini?
R.
Honora (inquit) patrem tuum, et matrem tuam.
S.
Quid Ethnicus ille auctor Distichorum Moralium?
Dilige non aegra charos pietate parentes:
Nec matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.
Quid Paulus noster? Filii (inquit) obedite parentibus in Domino.
Nonne parentis nomine pater et mater continentur?
R.
Istud a Latinis observatur auctoribus.
S.
Quinetiam, si quod esset reverentiae discrimen, videretur optimo iure
plus deberi matribus; ut quae dolores tantos ac labores propter nos pertulerunt.
R.
Novi ego ista, et quae dixisti placent mihi omnia.
S.
Cur ergo mihi repugnabas?
R.
Ut ea quasi repugnantia nobis accerserem sermonis materiam? Nam (ut
tute nosti) praeceptor saepe nos exhortatur, ut nostrum otium
eiusmodi sermonibus impendamus.
S.
Bonum sane otium, quod honesto in negotio consumitur.
R.
Huc pertinet illud Africani apophthegma, qui dicebat, Se nunquam
minus otiosum esse, quam cum otiosus esset; ut ex Cicerone didicimus.
S.
Sed iam tempus monet, ut huic sermoni finem imponamus.
R.
Recte mones; fortasse enim tua causa coena tardatur domi.
S.
Plura (si Dominus permiserit) in proximo congressu.
R.
Precor tibi noctem prosperam.
S.
Et ego tibi placidam per membra quietem.