F.
Quid est, quod ita te tristem video?
B.
Me miserum! vix sum compos animi, ita sum timore perculsus.
F.
Quid (inquam) istud est?
B.
Praeceptor nos deprehendit.
F.
Qua in re? furtone?
B.
Ah! minime gentium.
F.
In quo igitur?
B.
In secreta compotatione.
F.
Indignum facinus!
B.
Heu me miserum! me miserum! quid agam?
F.
Ah! ne te afflictes tantopere. Qui aderant tecum?
B.
Flavianus et Forensis. O perditos, qui me huc impulerunt!
F.
Ubi id factum fuit?
B.
In cubiculo Flaviani, qui utinam hodie e lecto non surrexisset.
F.
Quomodo tandem deprehensi estis? Non erat observatum cubiculum?
B.
Imo erat, sed (ut scis) praeceptor claves habet omnium conclavium?
praeterea, putabamus illum in conventum hodiernum fratrum
accessisse; alioqui pessulum obdidissemus ostio.
F.
Utcunque res habet, Deo volente accidit.
B.
Sic omnino
[ 132 ]
sum persuasus; sed fere ita solemus nostra
omnia, sive bona, sive mala, vel prudentiae nostrae attribuere, vel imprudentiae.
F.
Qua occasione compotationem istam acceperatis?
B.
Illi duo (quod satis nosti) non sunt convictores.
F.
Quid tum?
B.
Domo allatae fuerunt eis ad victum, nescio quae cupediae; quae utinam
in via periissent.
F.
Sed noluit Deus: perge.
B.
Et quia illos interdum per otium doceo, heri post coenam, ad istas
epulas me invitarunt in hodiernum ientaculum.
F.
Tibi infaustum ientaculum; sed quid? eratne vinum?
B.
Imo plus satis erat vini. Habent enim vini doliola in cella praeceptoris.
F.
Quid praeceptor ubi vos sic epulantes vidit? annon excanduit gravissime?
B.
Nihil prorsus commotus est; sed subridens, Volo (inquit) esse de isto
symposio, si placet.
F.
O molestum convivam! Quid vos?
B.
Attoniti omnes obmutescimus, Nam, eo dicto, statim se proripuit.
F.
Omnia signa video hic esse pessima.
B.
Quis ita non iudicet?
F.
Oportet praeceptorem aliunde rem olfecisse.
B.
Suspectus est mihi quidam, qui nos indicaverat.
F.
Quem suspicaris?
B.
Dicam tibi post rei exitum.
F.
Quod invenietis huic malo remedium?
B.
Nescio; valde stupemus omnes, tametsi duo illi convivatores mei nihil
videntur esse soliciti; habent enim ia promptu causam.
F.
Quid tandem causari queunt?
B.
Iveramus ientatum, inquient? quia mane, cum caeteri ientarent,
eramus cum parentibus, qui heri nobis attulerant alimenta.
F.
Istud quidem est aliquid; sed non tamen sic poenas evadent.
B.
Cur non?
F.
Quia id fieri debuit in triclinio palam, non autem clanculum in
cubiculo. Illud etiam causam gravabit, quod te (cum sis convictor)
quasi ad crapulandum adduxerint, quod quidem ipsi praeceptori est
maxime odiosum: tua tamen causa est longe pessima.
B.
Cedo igitur quid faciam, mi Florenti.
F.
Age, conferamus consilia, quibus (si fieri potest) absolvaris.
B.
Nihil est quod a me expectes in eo genere, (neque enim consilii locum
habeo, neque ullam remedii, copiam:) sed tu, (obsecro) explicaveris
ingenii tui ad me cito iuvandum. Animus
[ 133 ]
pendet mihi:
instat poena, satis vides, ea (nisi quid impediat) post coenam exigetur.
F.
Id nequaquam fiet. Cum enim crimen publicum non sit, non erit poena publica.
B.
Sive publice sive privatim id futurum est, non differetur.
F.
Recte iudicas.
B.
Id causae est, quamobrem nunc ad opem tuam confugerim: quod si me
deseris, actum est: dabo poenas gravissimas.
F.
Ad Deum potius confugiendum fuit sine quo nullum valet consilium, a
quo item salus omnis et petenda et speranda est.
B.
Res est manifesta satis, et ego priusquam te adirem, non praetermisi
precandi officium; sed tamen vult ille Pater clementissimus, ut iis
utamur auxiliis, quae nobis offert ipse, et quasi in manum dat.
Quare te oro, per nostram arctissimam necessitudinem, consilio tuo
nunc mihi succurras. Hic non est cessandi aut tardandi locus; huc
igitur vires tuas intende; hanc causam suscipe, obsecro.
F.
Quandoquidem sic instas, ut vim adferre quodammodo videaris, dicam ex
animo et vere quod sentio. Nostin' praeceptoris ingenium?
B.
Novi (opinor) ex parte aliqua.
F.
Ergo memoria tenes, nihil esse illo clementius; iis quidem quos videt
submissos esse, culpam ingenue consiteri; superbis autem et
contumacibus vix aliquid potest ignoscere.
B.
Egomet ista non semel observavi.
F.
Scin' igitur quid facias?
B.
Dic mihi, quaeso.
F.
Dum tua res adhuc integra est, tibi suadeo, ut hominem solus adeas in
musaeum, et orationem habeas in hanc sententiam: En ego, praceptor
humanissime, graviter peccavi, fateor; sed (ut scis) prima est noxa,
quam admiserim. Nunquam enim antea quicquam admiseram, quod flagris
dignum videretur. Quamobrem clementissime praeceptor, hanc primam
culpam (si tibi placet) pristinae integritati meae condonabis, quod
si unquam posthac recidero, causam non dico, quin plectar
severissime. Hac aut simili oratione illum (ut spero) exorabis.
B.
O consilium prudens et opportunum!
P.
Utere, si tibi videtur. Tale certe est, quale mihi dari vellem in
eiusmodi malo.
B.
Sed unum restat, de quo sum solicitus.
F.
Eho! quid restat?
[ 134 ]
B.
Non potero tam breviter et commode dicere in conspectu praeceptoris
quam tu nunc dixisti.
F.
Non debes adeo de verbis meis esse solicitus, modo teneas sententiam.
B.
Propemodum teneo.
F.
Bene habet, scribe nunc crasso modo ut poteris; deinde conferemus
una: postea edisces ad verbum diligenter.
B.
Hoc nihil est neque tutius neque certius: sed quo tempore censes
illum adiri posse opportune?
F.
Cum primum videbis eum a prandio se recipere in bibliothecam: aut si
forte (ut solet) ambulatum in horto solus iverit, tunc illum statim sequere.
B.
Quo tum utar exordio?
F.
Non opus est alio quam quo apud illum uti solemus omnes.
B.
Quid est illud?
F.
Praeceptor, licetne pauca?
B.
Bene vertat Deus omne consilium tuum. Nunc eo scriptum quod dixisti,
deinde te revisam.
F.
Matura; nam instat hora prandii.