C.
Nihilne est quod reddamus hodie praeceptori?
F.
Nihil, nisi de Grammaticae rudimentis.
C.
Quidnam?
F.
Inspice librum tuum, invenies notas in quinque lectiones, quas
praeceptor nobis praescripsit.
C.
Quando istud fuit?
F.
Die Veneris, hora quarta.
C.
At ego tunc non interfui.
F.
Ergo plagas meruisti.
C.
Siccine iudicas, severe iudex? occupatus eram domi, nec abieram
iniussu praeceptoris.
F.
Esto; sed tamen debuisti postridie quaerere quid pridie actum esset.
C.
Meam culpam confiteor: sed cedo librum tuum, quaeso, ut videam quid
nobis reddendum sit.
F.
Accipe, et eadem opera signato quae a praeceptore nobis praescripta sunt.
C.
Faciam diligenter: neque posthac (ut spero) me accusabis negligentiae.